Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IN MAGNA BRITANNIA NOVA CONDITUR EPARCHIA
MAGNAE BRITANNIAE SYRO-MALABARENSIUM*

 

In Apostolorum Principis Cathedra constituti, solliciti quoque de spirituali salute atque regimine Christifidelium Syro-Malabarensium in Anglia, Cambria et Scotia commorantium, visum est pro iisdem Eparchiam novam condere. Nos igitur hoc ipso die audito consilio Venerabilis Fratris Nostri S.R.E. Cardinalis Praefecti Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, re mature perpensa, summa Apostolica auctoritate condimus Eparchiam Magnae Britanniae Syro-Malabarensium cunctis cum iuribus et obligationibus talium Ecclesiarum propriis; cuius Sedem eparchialem ponimus in urbe Prestonensi, dum eiusdem constitutio et administratio ad normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium fient. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur, deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad memoratam Congregationem mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo sexto mensis Iulii, anno Domini bis millesimo decimo sexto, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.
Francus Piva, Proton. Apost.


*AAS, vol. CVIII (2016), n. 5, p. 524.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana