Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IN INDIA NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR RAYAGADENSIS APPELLANDA*

 

Cum ad aeternam provehendam salutem gregis Dominici in India eiusque regimini facilius et efficacius consulendum nuper esset petitum ut dioecesis Berhampurensis ita divideretur ut territorium districtuum civilium « Kalanhandi, Koraput, Malkangiri, Nabarangpur, Nuapada et Rayagada » a memorata Ecclesia abstracta, in novam dioecesim Rayagadensem constitueretur, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Salvatoris Pennacchio, Archiepiscopi titulo Montis Marani atque in India Apostolici Nuntii, admotam postulationem, in bonum animarum cessuram, censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, beati Petri Successores solliciti de universis particularibus Ecclesiis, in Audientia Venerabili Fratri Nostro Cardinali Praefecto eiusdem Congregationis die XVIII mensis Martii concessa, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate hodie haec decernimus. A Berhampurensi dioecesi separamus praedictum territorium ex eoque novam constituimus dioecesim Rayagadensem quam metropolitanae Ecclesiae Cuttackensi-Bhubanesvarensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate « Rayagada » atque templum Deo in honorem Beatae Mariae Virginis Reginae Missionum, ibidem exstans, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Salvator Pennacchio, quem diximus et qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis ad memoratam Congregationem cito mittenda. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Aprilis, anno Domini bis millesimo decimo sexto, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status

Leonardus Sapienza, Proton. Apost.
Francus Piva, Proton. Apost.


*AAS, vol. CVIII (2016), n. 4, pp. 451-452.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana