Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IN BANGLADESA NOVA CONDITUR DIOECESIS BARISALENSIS*

 

Cum ad aptius aeternam dominici gregis salutem provehendam eiusque regimini facilius et efficacius consulendum petitum esset nuper ut dioecesis Chittagongensis, in Bangladesa, ita divideretur ut territorium Divisionum civilium «Barisal» et «Dhaka» a memorata dioecesi abstraheretur et in novam dioecesim constitueretur, Barisalensem nuncupandam, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Georgii Kocherry, Archiepiscopi titulo Othonensis atque in Bangladesa Apostolici Nuntii, admotam postulationem, in bonum animarum cessuram, censuit esse accipiendam. Nos igitur, Successor beati Petri et universalis Pater, talem sententiam libentes ratam habentes, summa Apostolica Nostra potestate haec decernimus. A memorata dioecesi Chittagongensi separamus praedictum territorium Divisionum civilium «Barisal» et «Dhaka»; ex eoque novam condimus dioecesim Barisalensem seu loci sermone «Barisal» appellandam, quam metropolitanae Sedi Dhakensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate «Barisal» templumque ibidem exstans, Deo in honorem Sancti Petri dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum memoratus Apostolicus Nuntius in Bangladesa, Venerabilis Frater Georgius Kocherry, mandantes ut praesens Decretum conficeretur et Litterae Apostolicae in forma Bullae expedirentur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo decimo quinto, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri tertio.

 

De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.
Francus Piva, Proton. Apost.


*AAS, vol. CVIII (2016), n. 3, p. 208.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana