Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NOVA CONDITUR EPARCHIA SANCTAE MARIAE REGINAE PACIS
IN FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE SEPTENTRIONALIS
ET IN CANADA SYRO MALANKARENSIUM*

 

Ad aptius consulendum spirituali bono atque regimini Christifidelium Syro Malankarensium degentium in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis et in Canada, visum est pro iisdem Eparchiam novam condere in territorio quod utramque Nationem comprehendit. Nos igitur in Apostolorum Principis Cathedra constituti, audito Consilio Venerabilis Fratris Nostri S.R.E. Cardinalis Praefecti Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, re mature perpensa, summa Apostolica auctoritate condimus Eparchiam Sanctae Mariae Reginae Pacis in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis et in Canada Syro Malankarensium cunctis cum iuribus et obligationibus talis Ecclesiae propriis; cuius Sedem eparchialem in urbe Elmontensi ponimus, dum eiusdem constitutio et administratio ad normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium fient. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur, deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo decimo quinto, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status

Leonardus Sapienza, Proton. Apost.
Francus Piva, Proton. Apost.


*AAS, vol. CVIII (2016), n. 1, pp. 1-2.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana