Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI EPHRAIMI KHADKIENSIS SYRO–MALANKARENSIUM*

IN INDIA NOVA EXARCHIA APOSTOLICA CONSTITUITUR
SANCTI EPHRAIMI KHADKIENSIS SYRO-MALANKARENSIUM APPELLANDA

 

Nos, qui successimus in beati Petri locum, spirituali totius Dominici gregis bono magna sollicitudine consulere nitimur. Quo igitur aptius et commodius animarum curae in regione meridionali Indiae provideretur, attente exaudivimus consilium Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, quae censuit opportunum esse novam Syro-Malankarensem circumscriptionem ecclesiasticam conditum iri. Accepto igitur favorabili voto omnium quorum interest, Nos, auctoritate Nostra Apostolica, haec omnia quae sequuntur decernimus. Ea in regione quae totas et integras civitates Maharashtra, Goa, Andhra Pradesh, et Telangana necnon quasdam partes civitatum Karnataka et Tamil Nadu complectitur ubi hucusque eiusdem Ecclesiae Syro-Malankarensis circumscriptiones desunt, nunc Exarchiam Apostolicam nomine Sancti Ephraimi Khadkiensis Syro-Malankarensium condimus. Iubemus insuper ut cathedra eiusdem Exarchiae in urbe Khadkiensi ponatur. Nova circumscriptio Apostolicae Sedi directo subicietur, omniaque iura, honores, privilegia, quae talibus Ecclesiis cedunt, et huic damus; sacrorum vero Antistiti etiam onera iusta imponimus ad normam sacrorum canonum. Ceterum, in hac rerum ordinatione probati usus ac legitimae Orientalis Ecclesiae consuetudines omnino serventur. Volumus postremo ut haec Nostra decreta exsequantur, quorum exempla sincere scripta ad Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus cito mittantur. Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo et sexto mensis Martii, anno Domini bis millesimo quinto et decimo, Pontificatus Nostri tertio.

De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status

Franciscus Di Felice, Proton. Apost.
Leonardus Sapienza, Proton. Apost.


*AAS, vol. CVII (2015), n. 6, pp. 502-503.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana