FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
IN ITALIA NOMEN FINESQUE MUTANTUR DIOECESIS
SORANAE-AQUINATENSIS-PONTISCURVI NECNON
ABBATIAE TERRITORIALIS MONTIS CASSINI*
Contemplationi faventes omnium monachorum, qui intimam cum Deo coniunctionem iugiter augere divinamque laudem suo in monasterio cunctis viribus persolvere debent, nuper cogitavimus quasdam partes Abbatiae territorialis Montis Cassini recidere atque proximae dioecesi adiungere.
Quapropter, auditis Congregationis pro Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae Praefecto, Conferentiae Episcoporum Italiae Praeside, Congregationis Benedictinae Sublacensis Cassinensis Abbate Praeside, locorum Ordinariis aliisque quorum interest, praehabito favorabili voto Venerabilis Fratris Hadriani Bernardini, Archiepiscopi titulo Faleritani et in Italia Nuntii Apostolici, de consilio Congregationis pro Episcopis, Apostolica Nostra usi potestate quae sequuntur decernimus:
Territorium Abbatiae territorialis Montis Cassini comprehendit coenobium atque ecclesiam Cathedralem cum territoriis ac aedificiis immediate pertinentibus. Ceteros autem universos locos cum paroeciis et ecclesiis hucusque ad memoratam Abbatiam pertinentes seiungimus ab illa atque dioecesi Soranae-Aquinatensi-Pontiscurvi adiungimus, quorum nomina in Decreto Congregationis pro Episcopis singillatim in lingua vernacula recensentur, videlicet paroeciae:
1. in municipio Cassino: SS.mo Salvatore - S. Maria Assunta - S. Germano v.; S. Antonio di Padova; S. Giovanni Battista; S. Pietro Apostolo; S. Antonino m.; S. Bartolomeo Apostolo; Sacra Famiglia; S. Pasquale Baylon; S. Bertario Abate; S. Basilio v. (frazione Caira); S. Giovanni Battista (frazione S. Angelo in Theodice); S. Maria della Valle (frazione S. Angelo in Theodice);
2. in municipio Pignataro Interamna: SS.mo Salvatore;
3. in municipio S. Elia Fiumerapido: S. Maria La Nova; S. Biagio v. e m.; S. Maria del Carmine (frazione Portella); S. Maria dell’Olivo (frazione Olivella); S. Michele Arcangelo (frazione Valleluce);
4. in municipio Valle Rotonda: S. Maria Assunta; S. Maria delle Grazie (frazione Cardito); S. Maria Addolorata (frazione Valvori); S. Maria Goretti (frazione Cerreto);
5. in municipio Acquafondata: S. Giovanni Battista; S. Antonio di Padova (frazione Casalcassinese);
6. in municipio Viticuso: S. Maria Assunta;
7. in municipio Sant’Apollinare: S. Maria degli Angeli;
8. in municipio Castelnuovo Parano: SS.ma Annunziata; S. Maria della Minerva; S. Antonio Abate;
9. in municipio Sant’Ambrogio sul Garigliano: S. Biagio v. e m.;
10. in municipio Sant’Andrea del Garigliano: S. Benedetto Abate;
11. in municipio Vallemaio: SS.ma Annunziata e S. Tommaso Apostolo;
12. in municipio San Giorgio a Liri: S. Giorgio m.;
13. in municipio Atina: S. Maria Assunta; S. Scolastica v. (frazione Ponte Melfa); S. Ciro m. (frazione Settignano); S. Maria del Carmine (frazione Rosasinisco);
14. in municipio Villalatina: SS.ma Annunziata; S. Anna (frazione Vallegrande);
15. in municipio San Biagio Saracinisco: S. Biagio v. e m.;
16. in municipio Belmonte Castello: S. Maria Assunta;
17. in municipio Cervaro: S. Paolo e S. Maria Maggiore; S. Lucia di Trocchio; S. Benedetto Abate (frazione Pastenelle);
18. in municipio San Vittore del Lazio: S. Maria della Rosa; S. Cesareo;
19. in municipio Roccadevandro: S. Maria Maggiore; S. Maria del Farneto (frazione Farneto); S. Maria di Mortola (frazione Mortola); S. Maria la Nova (frazione Camino); S. Giuseppe (frazione Casamarina); SS.mo Salvatore (frazione Cocuruzzo);
20. in municipio San Pietro Infine: S. Michele Arcangelo - S. Nicola. Porro una cum territorio illarum paroeciarum ecclesiae, oratoria, domus, piae fundationes et quaecumque alia ecclesiastica bona et iura ad easdem paroecias pertinentia praefatae dioecesi adnectantur volumus. Insuper mandamus ut in futuro tempore haec dioecesis Sorana-Cassinensis-Aquinatensis-Pontiscurvi appelletur.
Simul ac Abbatiae territorialis Montis Cassini territorii nova definitio ad effectum deducta fuerit, dioecesani clerici hactenus ad illam pertinentes in posterum dioecesi Soranae-Cassinensi-Aquinatensi-Pontiscurvi incardinentur ibidemque Seminarli tirones in eadem censeantur adscripti. Cetera ad normam iuris canonici expediantur.
Ad haec Nostra mandata exsequenda destinamus Venerabilem Fratrem Hadrianum Bernardini, Archiepiscopum titulo Falernitanum atque in Italia Apostolicum Nuntium, omnes necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet ministrum in ecclesiastica dignitate iam constitutum, onere iniuncto ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus eiusdem peractae exsecutionis remittendi.
Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet minime obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo tertio mensis Octobris, anno Domini bismillesimo quarto decimo, Pontificatus Nostri secundo.
De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status
M. Rossetti, Proton. Apost.
Leonardus Sapienza, Proton. Apost.
*AAS, vol. CVII (2015), n. 2, pp. 122-124.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana