www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera all’Inviato Speciale al Congresso Eucaristico Nazionale d’Italia (Genova, 15-18 settembre 2016), 03.09.2016


In data 16 luglio 2016 è stata pubblicata la nomina dell’Em.mo Card. Angelo Bagnasco, Arcivescovo di Genova e Presidente della Conferenza Episcopale Italiana, a Inviato Speciale del Santo Padre al Congresso Eucaristico Nazionale d’Italia, che sarà celebrato a Genova dal 15 al 18 settembre.

Riportiamo di seguito la Lettera del Santo Padre al Card. Angelo Bagnasco:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. CARDINALI BAGNASCO
Archiepiscopo Metropolitae Ianuensi
Praesidi Conferentiae Episcopalis Italicae

Laeti valde nuntium accepimus diebus XV-XVIII proximi mensis Septembris in clara urbe Ianua Congressum Eucharisticum Nationalem Italiae celebratum iri.

Ad illum praesertim confluent plurimi Christifideles Italiae ex Cardinalibus, Episcopis, Sacerdotibus, Religiosis viris ac mulieribus et Laicis commemoraturi “fontem vitae Ecclesiae et pignus futurae gloriae” (Unitatis Redintegratio, 15).

Quibus celebritatibus cupientes maiorem addere decorem, mentem Nostram ad Te, Venerabilis Frater Noster, convertimus, qui sollers Archiepiscopus Metropolita es eiusdem urbis et Praeses Conferentiae Episcopalis Italicae.

Quare te eligimus ac renuntiamus Missum Extraordinarium Nostrum ut in Eucharistico hoc Cogressu Nostram geras personam optatorum et hortationum, quae in animo habemus, interpres sis ac nuntius, minime dubitantes quin, ob tuas egregias animi ingeniique dotes rerumque ecclesiarum peritiam, commisso officio, Spiritu Sancto afflante, diligentissime sis functurus.

Qua fausta oblata occasione fideles omnes adfuturos hortamur ut sanctissimam Eucharistiam “sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis, convivium paschale” (Sacrosanctum Concilium, 83) magis in dies colant deque Ea se nutriant ita ut sint inter se fraterne coniuncti et ad aedificationem Ecclesiae et mundi bonum conferre valeant.

Volumus insuper adhortari ut quisque, si cotidie potest, praesertim in difficultatibus vitae, Sanctissimum Sacramentum Christi infiniti amoris et misericordiae, in nostris templis conditum et saepe solum, visitet, loquatur ut filius cum Eo Eumque silens auscultet, Eique se tranquillum committet. Praeterea cum tota Ecclesia dicimus meliusve canimus maxime fidentes: “Tantum ergo sacramentum veneremur cernui et antiquum documentum novo cedat ritui; praestet fides supplementum sensuum defectui. Genitori Genitoque laus et iubilatio, salus, honor, virtus quoque sit et benedictio; procedenti ab utroque compar sit laudatio. Amen”.

Deum denique deprecamur ut, intercedente Eius Sanctissima Matre, ex hoc Eucharistico Nationali Congressu uberrimi spirituales fructus oriantur, dum Tibi, Venerabilis Frater Noster, et omnibus ibi adstantibus, Benedictionem Apostolicam, dilectionis Nostrae testem, peramanter in Domino impertimur a vobis cunctis poscentes preces pro Nobis ac Nostro Petrino Ministerio.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Iunii, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

FRANCISCUS

[01386-LA.01] [Testo originale: Latino]