www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera all’Inviato Speciale alla celebrazione conclusiva della giornata di ringraziamento in occasione della Canonizzazione di Madre Teresa di Calcutta (Skopje, 11 settembre 2016), 03.09.2016


In data 20 agosto 2016 è stata pubblicata la nomina dell'Em.mo Card. Vinko Puljić, Arcivescovo di Sarajevo (Bosnia ed Erzegovina), ad Inviato Speciale del Santo Padre alla celebrazione che si terrà a Skopje (ex-Repubblica Jugoslava di Macedonia) l’11 settembre prossimo, a conclusione della giornata di ringraziamento per la canonizzazione della Beata Madre Teresa di Calcutta.

La Missione Pontificia che accompagna l’Inviato Speciale è composta dai seguenti ecclesiastici:
- Rev.do Davor Topic, parroco della Cattedrale di Rito Latino di Skopje e Decano del clero della Diocesi Latina di Skopje;
- Rev.do Zoran Stojanov, parroco della Parrocchia di Rito Bizantino di Radovo e Decano dell'Esarcato Apostolico di Macedonia.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Vinko Puljić:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
VINCENTIO S.R.E. Cardinali PULJIĆ,
Archiepiscopo Metropolitae Vrhbosnensi vel Seraiensi

Quos ad amori Christi caritate in pauperrimos eximia vocans respondendum, iisdem concedit Deus, qui mysteria regni parvulis revelavit (cfr Mt 11,25), in afflictis fratribus Christo ministrare et, suscepto obsequio humanae humilitatis, sollicitudine salutis flagrare ac sanctificationis animarum comburi. Hac aeterni Patris misericordia suffulti ac reconciliati in corpore carnis eius per mortem, permanentes in fide fundati atque immobiles a spe Evangelii, dum spiritualem pauperum intimam communicantes destitutionem ambulamus in tenebris, dominicae caritatis luce tamen collustramur, in passionibus mundi adimplentes ea, quae desunt passionum Christi in carne nostra, ut nosmetipsos exhibeamus perfectos in Christo (cfr Col 1,21-29). Quae omnia in sanctis praesertim vidimus consummata, per quos, imitatores eiusdem Salvatoris in mundo et iam in Christo viventes, ad mysteria salutis implenda conversationes invenimus ipsorumque insigni incitamur exemplo.

Gaudeamus, igitur, haec omnia considerantes, celebrationibus, quibus Scopiae gratiae Deo agentur propter canonizationem beatae Matris Teresiae de Calcutta, virginis, quae exemplum hominibus mulieribusque huius temporis obtulit mirum illius «Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me» (Mc 16,24) cuiusque vita quasi continuatio Christi vitæ in hoc saeculo eluxit et veluti stella a stella differens in claritate (cfr 1 Cor 15,40-41) christifidelibus proponitur.

Libenter, ergo, humanissimam Venerabilis Fratris Cyri Stojanov, Episcopi Scopiensis et Exarchae Apostolici Macedoniae, accepimus petitionem, ut eminentem aliquem ecclesiasticum virum eligeremus, qui nomine Nostro his dictis sollemnibus praeesset, et ad te, ergo, Venerabilis Frater Noster, animum Nostrum conversi sumus, qui, Archiepiscopus Metropolita Vrhbosnensis vel Seraiensis, gregem et hunc corroboras exemplo, verbo praedicationis erudis grataque supplicatione tueris.

Idcirco, harum Litterarum virtute, Te MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus, mandatis tibi factis, ut nomine Nostro Scopiae die XI proximi mensis Septembris Missarum sollemniis in actione gratiarum propter canonizationem beatae Teresiae de Calcutta, virginis, die IV eiusdem mensis in Urbe Nobis celebrandam, praeesse valeas. Spiritualem hic Nostram dilectionem omnibus christifidelibus atque hominibus bonae voluntatis ibi congregatis renunties ac, verbis Apostoli adhibitis illis «Estote ergo imitatores Dei […] et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo» (Eph 5,1-2), omnes ad praeceptum adhorteris caritatis servandae et ad intellectum amoris in familiis sicut et publicis in adiunctis novo studio renovandum.

Dum tibi, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem Nostram Apostolicam impertimus omnibus, qui celebrationibus intererunt, trasmittendam, quo uberius fructus earundem sumantur spirituales, legationem tuam ardentibus precibus comitamur, a Deo misericordiae suppliciter exposcentes, ut, beatae Teresiae de Calcutta intercessione, per eiusdem Filii sitientis super crucem vultus contemplationem magis considerare invicem in provocationem caritatis et bonorum operum (Heb 10,24) valeamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Augusti, in memoria Beatae Mariae Virginis Reginae, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

FRANCISCUS

[01385-LA.01] [Testo originale: Latino]