www.vatican.va

Back Top Print Pdf


Lettera del Santo Padre al Legato Pontificio per le celebrazioni del 1050° anniversario del “battesimo” della Polonia (Gniezno e Poznań, 14-16 aprile 2016), 09.04.2016


Il 2 aprile scorso è stata pubblicata la nomina dell’Em.mo Card. Pietro Parolin, Segretario di Stato, come Legato Pontificio per le celebrazioni che avranno luogo a Gniezno ed a Poznań nei giorni 14-16 aprile, in occasione del 1050° anniversario del “battesimo” della Polonia.

L’Em.mo Legato sarà accompagnato da una Missione composta dai seguenti ecclesiastici:

  • Rev.do Don Jan Słowiński, Docente di Diritto Canonico presso la Facoltà di Teologia dell’Università Adam Mickiewicz a Poznań;
  • Rev.do Don Przemysław Kwiatkowski, Segretario particolare di S.E. Mons. Wojciech Polak, Arcivescovo di Gniezno e Primate di Polonia.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Em.mo Card. Pietro Parolin:

Lettera del Santo Padre

Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. Cardinali PAROLIN
Secretario Status

Poloniam semper fidelem hoc Paschali tempore singulari modo precibus ac benevolentia Nostra prosequimur dum dilectissimi filii filiaeque nobilis huius Nationis gratam millesimam quinquagesimam anniversariam memoriam Baptismatis sollemniter celebrant. Quod Nobis etiam opportunam praebet occasionem ut verba gratitudinis, congratulationis et adhortationis omnibus Polonis ex corde Nostro expromamus eorum laetitiam participare et augere volentes.

Dives in misericordia Deus insignem Poloniae terram saeculorum decursu fertilem reddidit, quae peruberes spirituales fructus genuit atque tot Poloni fide profitenda ac tuenda, spe servanda atque caritate exercitanda clare eminuerunt. Illi enim, vitam navitatemque sanctorum episcoporum et martyrum Adalberti et Stanislai inspicientes, qui in primordiis christianis in illa terra summum perhibuerunt testimonium, non solum fidelitatem erga Ecclesiae Magisterium et Petri Successores demonstraverunt, sed etiam valde humano cultui in terra Poloniae progrediendo faverunt.

Baptisma, quod anno CMLXVI princeps Mieszko I suis cum propinquis accepit, initium etiam Status Poloniae significavit. Quam ob rem anniversaria haec memoria non solum Christifidelibus, sed omnibus Polonis peculiarem offert occasionem celebrandi, laetandi atque futurum tempus fiduciose inspiciendi. Ecclesia enim in Polonia semper peculiare vinculum tota cum Natione demonstravit atque gaudere studuit cum gaudentibus et flere cum flentibus (cfr Rom 12,15). Difficillimis bellorum temporibus, insurrectionum et exsiliorum episcopi et sacerdotes, consecrati viri ac mulieres cum populo fideliter patiebantur, cunctis suae Patriae fratribus sororibusque consolationem alacriter afferentes atque viam ad libertatem sapienter ostendentes.

Complures Poloniae terrae filios filiasque ad altaris honorem Ecclesia evexit qui variis in aetatibus christianas virtutes ostenderunt vel palma martyrii sunt ornati. E longissimo catalogo licet illos nominatim indicare qui nostra aetate vixerunt atque toto in orbe pie coluntur: sanctum videlicet Maximilianum Mariam Kolbe, Franciscalem presbyterum et martyrem, qui ministerium suum veluti holocaustum caritatis obtulit; sanctam Mariam Faustinam Kowalska, virginem, quae de mysterio Divinae Misericordiae patefaciendo valde sollicita erat, atque sanctum Ioannem Paulum II, papam, qui Redemptorem hominis assidue omnibus gentibus manifestavit.

Eorum exemplum demonstrantes, sacri Poloniae Pastores, memorati iubilaei occasione data, multa incepta cunctis hominibus bonae voluntatis proposuerunt, ut omnes in diuturna Nationis historia Domini largitatem clare mirari possint eamque etiam ipsi novis in rerum adiunctis experiri valeant.

Inde Venerabilis Frater Stanislaus Gądecki, Archiepiscopus Metropolita Posnaniensis atque Conferentiae Episcoporum Poloniae Praeses, humanissime Nos rogavit ut aliquem eminentem Virum mitteremus, qui Nostras vices in praecipuis eventibus celebrandis ibi gereret Nostramque erga omnes Polonos dilectionem manifestaret. Ad Te autem, Venerabilis Frater Noster, qui munus Secretarii Status studiose exerces, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris LEGATUM NOSTRUM nominamus ad celebrationes Gnesnae et Posnaniae, a die XIV ad diem XVI huius mensis Aprilis, absolvendas, in ML anniversaria Baptismatis Poloniae memoria.

Sollemni praesidebis Eucharistiae atque memoratum Archiepiscopum Metropolitam aliosque sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, universos Christifideles ibi adstantes Nostro salutabis nomine. Verba benevolentiae Nostrae volumus publicis auctoritatibus tum Poloniae tum aliarum Nationum illic congregatis transmittas.

Omnes adstantes sermone tuo ad renovatum cohortaberis iter sub Christi lumine assidue sequendum, vitam humanam et familiam tuendam, socialem iustitiam secundum Evangelium exercendam, veram libertatis notionem in vita cotidiana adhibendam. Nam oportet fideles Poloniae etiam hodie, novis in condicionibus, toti orbi clarum exemplum praebeant vitae secundum Evangelium, virtutum christianarum atque verae humanae progressionis.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, tua in gravissima missione implenda precibus comitamur atque, Beatissima Maria Virgine Claromontana, Regina Poloniae, intercedente, tibi necessaria adiumenta a Deo omnipotenti imploramus. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus totique amatissimae huic Nationis rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Aprilis, in sollemnitate Annuntiationis Domini, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

FRANCISCUS

[00557-LA.01] [Testo originale: Latino]