Index

  Back Top Print

[IT - LA - PT]]


DECRET
UM
 

Paenitentiaria Apostolica, ad augendam fidelium religionem animarumque salutem, vi facultatum sibi a Summo Pontifice Francisco Divina Providentia Papa tributarum, attentis precibus nuper allatis ab Em.mo Domino Coëmgeno Iosepho S.R.E. Card. Farrell, Praefecto Dicasterii pro Laicis, Familia et Vita, occasione Tertii Mundialis Avorum et Senum Diei, quarta die Dominica mensis Iulii a Summo Pontifice iam instituti, sub proposito “Misericordia eius in progenies et progenies” (Lc 1,50) vertente anno peragendi, de caelestibus Ecclesiae thesauris benigne concedit plenariam Indulgentiam, suetis sub condicionibus (sacramentali Confessione, eucharistica Communione et oratione ad mentem Summi Pontificis) ab avis, senibus omnibusque christifidelibus vere paenitentibus atque caritate compulsis die XXIII Iulii MMXXIII lucrandam, quam etiam animabus fidelium in Purgatorio detentis per modum suffragii applicare possint si, occasione Tertii Mundialis Avorum et Senum Diei, sollemni interfuerint celebrationi cui SS.mus Pater Franciscus in Papali Basilica Vaticana praesidebit, vel varias participaverint functiones quae totum per orbem terrarum peragentur.

Hoc Misericordiae Tribunal insuper plenariam concedit Indulgentiam a fidelibus ipso die lucrandam si, congruo tempore destinato, realiter vel per communicationis instrumenta senes inviserint fratres qui in necessitatibus difficultatibusve versantur (ut aegroti, deserti, inhabiles hisque similes).

Infirmi senes omnesque qui gravi causa domo exire nequeunt, pariter plenariam consequi poterunt Indulgentiam, concepta detestatione cuiusque peccati et intentione praestandi, ubi primum licuerit, tres consuetas condiciones, si sacris functionibus Mundialis Diei se spiritaliter adiunxerint, praesertim dum Summi Pontificis verba et celebrationes per communicationis instrumenta propagabuntur, precibus doloribusque suis vel incommodis propriae vitae misericordi Deo oblatis.

Quo igitur accessus, ad divinam veniam per Ecclesiae claves consequendam, facilior pro pastorali caritate evadat, haec Paenitentiaria enixe rogat ut sacerdotes, opportunis facultatibus ad confessiones excipiendas praediti, prompto et generoso animo, celebrationi Paenitentiae sese praebeant.

Praesenti pro Tertio Mundiali Avorum et Senum Die valituro. Non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die XV mensis Iunii, anno Dominicae Incarnationis MMXXIII.
 

Maurus Card. Piacenza
Paenitentiarius Maior

Christophorus Nykiel
Regens