The Holy See
back up
Search
riga

PAENITENTIARIA APOSTOLICA

MATRITEN.

DECRETUM

 

Quo plenaria conceditur Indulgentia christifidelibus qui, occasione “XXVI Mundialis Iuvenum Diei”, Matritum in forma peregrinationis confluerint; partialem autem Indulgentiam consequi valebunt omnes qui, ubique terrarum, ad spiritales Coetus fines eiusque felicem exitum oraverint.

Paenitentiariae Apostolicae preces nuper allatae sunt ab Eminentissimo Patre Domino Antonio Maria Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinale Rouco Valera, Archiepiscopo Metropolita Matritensi atque Praeside Conferentiae Episcoporum Hispaniae, ut iuvenes desideratos sanctificationis fructus attingant ex “XXVI Mundiali Iuvenum Die” qui, a die XVI usque ad diem XXI vertentis mensis Augusti, sub proposito: “Radicati et superaedificati in Christo, confirmati fide” (cfr Col 2, 7) in Hispaniae nationis capite celebrabitur.

Quibus Beatissimo Patri relatis, Apostolica Paenitentiaria speciali ad hoc facultate instructa est ut donum Indulgentiae per praesens Decretum indicaret iuxta ipsius Summi Pontificis mentem, prout sequitur:

Plenaria conceditur Indulgentia christifidelibus qui aliquot sacris functionibus vel spiritalibus inceptis, decursu “XXVI Mundialis Iuvenum Diei” Matriti peragendis, necnon sollemni eius conclusioni, devote interfuerint, dummodo, confessi et vere paenitentes, Sacram Synaxim susceperint et ad mentem Sanctitatis Suae pie oraverint.

Partialis conceditur Indulgentia christifidelibus, ubicumque fuerint dum praedictus celebrabitur conventus si, corde saltem contrito, Deo Spiritui Sancto elevabunt preces, ut Ipse ad caritatem iuvenes incitet, et vigorem eis infundat in Evangelio propria vita nuntiando.

Quo autem facilius christifideles caelestium horum munerum participes fieri queant, sacerdotes, ad sacramentales confessiones audiendas legitime adprobati, prompto et generoso animo sese praebeant ad ipsas excipiendas et fidelibus publicas preces pro bono ipsius “Mundialis Iuvenum Diei” exitu proponant.

Praesenti pro hac vice valituro. Quibuscumque in contrarium facientibus non obstantibus.

Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die II mensis Augusti, anno Incarnationis Dominicae MMXI, in pia “Portiunculae” memoria.

 

Fortunatus S. R. E. Card. Baldelli
Paenitentiarius Maior
 
+ Ioannes Franciscus Girotti, O.F.M. Conv.
Ep. Tit. Mentensis, Regens
 

 

L. + S.
In PA tab. N. 941/11/I
 
 

top