The Holy See
back up
Search
riga

PAENITENTIARIA APOSTOLICA

DECRETUM

 

Occasione completi CL anniversarii a Beatissimae Virginis Mariae manifestatione in Massabiellensi Specu prope Lapurdum, plenaria quotidie conceditur Indulgentia christifidelibus, qui pie statisque condicionibus, a die VIII Decembris MMVII usque ad diem VIII Decembris MMVIII, Massabiellensem inviserint Specum, et, a die II usque ad diem XI Februarii MMVIII, benedictum Beatae Mariae Virginis Lapurdensis simulacrum, in quolibet templo, oratorio, specu, vel decoro loco, publicae venerationi sollemniter expositum

Mirabili nexu Dei omnipotentia et infinita caritas coniunxerunt munus Mariae, Matris Domini Nostri Iesu Christi et ideo Matris mystici corporis Eius, quod est Ecclesia, et ipsius Ecclesiae opus salvificum: ita Beatus Guerricus Abbas consociat protectionem quam christifideles a Maria Matre exspectant, et universale ministerium salutis Catholicae Ecclesiae: “Porro Beata Mater illa Christi, quia se matrem christianorum cognoscit ratione mysterii, cura quoque se matrem eis praestat et affectu pietatis… Vide autem si non et filii matrem videntur agnoscere, dictante utique quadam naturali pietate fidei, ut ad invocationem nominis eius primo vel maxime refugiant in omnibus necessitatibus et periculis tamquam parvuli ad sinum matris” (Sermo I, In Assumptione B. Mariae Virg.).

Itidem Constitutio Dogmatica “Lumen Gentium” Concilii Vaticani Secundi effert missionem, ut ita dicamus, coniunctam Beatissimae Virginis Mariae et Catholicae Ecclesiae: “Maria enim, quae, in historiam salutis intime ingressa, maxima fidei placita in se quodammodo unit et reverberat, dum praedicatur et colitur, ad Filium suum eiusque sacrificium atque ad amorem Patris credentes advocat. Ecclesia vero, gloriam Christi prosequens, praecelso suo typo similior efficitur, continuo progrediens in fide, spe et caritate, ac divinam voluntatem in omnibus quaerens et obsequens” (n. 65).

Quam quidem Divinae Providentiae agendi rationem saepe et illustri evidentia Ecclesiae historia et mira marialis cultus monumenta comprobant et fidelium augendae pietati commendant.

Age vero, centum et quinquaginta annorum propediem recolenda memoria ex quo Maria Sanctissima revelans sese Immaculatam esse Conceptionem puellae Bernardae Soubirous sanctuarium, thesaurum gratiae, voluit erigi et coli in loco “Massabielle”, civitatis Lapurdensis, innumerabilem prodigiorum seriem evocat, quibus et animarum supernaturalis vita et ipsorum corporum valetudo ab Omnipotentis Dei bonitate magnopere profecerunt; in qua Providentiae Divinae dispositione, Beatissima Virgine Maria intercedente, praeclare commonstratur integrum hominis finem esse totius humanae personae bonum, hic in terris et praesertim in aeternitate salutis.

Christifideles, inde ab initio Lapurdensis Sanctuarii intellexerunt Beatam Virginem Mariam, ibi totalem illam salutem hominum, per ministerium Catholicae Ecclesiae, procurare amantissime velle.

Nam Beatissimam Virginem Mariam venerantes, in loco “quem tetigerunt pedes Eius”, sese sacramentis reficiunt, proposita vitae christianae perfectius semper agendae concipiunt, sensum Ecclesiae vivide percipiunt et horum omnium fortissima experiuntur argumenta: Ipsa vero mirabilium factorum per temporum decursum conexio haud obscure innuit Beatae Mariae Virginis et Ecclesiae coniunctam operationem: Nam anno MDCCCLIV Dogma Immaculatae Conceptionis Mariae Virginis definitum est; anno vero MDCCCLVIII Maria Sanctissima piae Bernardae Soubirous ineffabili cum materna dulcedine sese commonstravit, verbis adhibitis dogmaticae definitionis: “Ego sum Immaculata Conceptio”.

Ut autem ex hac pia recordatione fructus renovatae sanctitatis excrescant, Indulgentiae plenariae donum largiter Summus Pontifex Benedictus XVI, prout in sequentibus exponitur, concedere decrevit.

Quotidie plenariam lucrari valebunt Indulgentiam, quam etiam animabus fidelium in Purgatorio detentis per modum suffragii applicare poterunt, omnes et singuli christifideles vere paenitentes, qui, sese sacramentali Confessione purificantes, Ss.ma Eucharistia reficientes, et preces demum ad mentem Summi Pontificis pie fundentes:

A.- si anno qui decurret a die octava mensis Decembris mmvii usque ad integram diem octavam eiusdem mensis insequentis anni mmviii, devote inviserint, potius secundum propositum ordinem: 1.- paroeciale baptisterium pro Bernardae Baptismo adhibitum; 2.- Familiae Soubirous domum, “carcerem” nuncupatam; 3.- Massabiellensem Specum; 4.- oratorium hospitii, ubi Bernarda primam recepit Communionem; et in singulis quattuor iubilaribus locis saltem piis considerationibus vacaverint per congruum temporis spatium, concludendis Oratione Dominica, Fidei Professione qualibet legitima formula, necnon iubilari prece vel alia mariana invocatione.

B.- si benedictum Beatae Mariae Virginis Lapurdensis simulacrum, in quolibet templo, oratorio, specu, vel decoro loco publicae venerationi sollemniter expositum, a die II Februarii MMVIII, in Praesentatione Domini, usque ad integram diem XI Februarii MMVIII, in liturgica Beatae Mariae Virginis Lapurdensis memoria necnon CL Apparitionis anniversario, devote visitaverint, et ibi, ante Eiusdem effigiem pium peregerint exercitium marianae devotionis, vel saltem piis considerationibus vacaverint per congruum temporis spatium, concludendis Oratione Dominica, Fidei Professione qualibet legitima formula, necnon Beatissimae Virginis Mariae invocatione.

C.- Senes, infirmi, omnesque qui legitima causa domo exire nequeunt, concepta detestatione cuiusque peccati, et intentione praestandi, ubi primum licuerit, tres consuetas condiciones, in propria domo seu ubi impedimentum eos detinet, plenariam pariter consequi poterunt indulgentiam, si, diebus II-XI Februarii MMVIII, spiritalem desiderio cordis visitationem peregerint, preces ut supra recitaverint et aegritudines vel incommoda propriae vitae Deo per Mariam fiducialiter obtulerint.

Quo autem facilius christifideles caelestium horum munerum participes fieri queant, sacerdotes, competenti ecclesiastica auctoritate ad confessiones audiendas adprobati, prompto et generoso animo sese praebeant ad ipsas excipiendas et publicas preces ad Immaculatam Deiparam Virginem sollemniter dirigant.

Non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die XXI Novembris MMVII, in Praesentatione Beatae Mariae Virginis.

IACOBUS FRANCISCUS S. R. E. Card. STAFFORD
Paenitentiarius Maior

Ioannes Franciscus Girotti, O. F. M. Conv.
Ep. Tit. Metensis, Regens

 

L. + S.

in PA tab. n. 579/07/I

     

top