The Holy See
back up
Search
riga

PAENITENTIARIA APOSTOLICA

URBIS ET ORBIS

D E C R E T U M

Christifidelibus Indulgentia plenaria conceditur
die VIII Decembris currentis anni,
in sollemnitate Immaculatae Conceptionis B. Mariae Virginis,
quadragesima anniversaria die
ex quo Servus Dei Paulus VI, Summus Pontifex,
Concilio Oecumenico Vaticano II finem imposuit

 

DEI MAGNALIA et erga populum Eius beneficia semper quidem sunt gratiarum actione memoranda, peculiari vero ratione diebus festis anniversariis eventuum illorum, qui pro Ecclesiae vita summi fuerunt momenti.

Instat autem dies octava mensis Decembris, Immaculatae Conceptioni B. Mariae Virginis sacra, qua explebuntur quadraginta anni ex quo Servus Dei Paulus VI Pontifex Maximus, qui Virginem Mariam Matrem Ecclesiae iam proclamaverat, Concilio Oecumenico Vaticano II finem imponens, Ipsam impensis laudibus extollebat, quae, utpote Christi Mater, est Mater Dei, omniumque nostrum est spiritalis Mater.

In hac sollemnitate Summus Pontifex Benedictus XVI, publicum in alma Urbe officium laudis Immaculatae Virgini reddens, sibi universam Ecclesiam corde coniunctam exoptat, ita scilicet ut cuncti christifideles, communis Matris nomine devincti, in Fide magis roborentur, Iesu Christo intimiore deditione adhaereant et fratres fervidiore caritate diligant: unde misericordia in pauperes, cultus iustitiae, pacis defensio et procuratio enascantur, quemadmodum sapientissime docuit Concilium Vaticanum II.

Proinde Beatissimus Pater, cui maxime in votis est ut christifidelium amor et fiducia erga Deiparam Virginem augeantur et, Eius ductu ac sanctitatis exemplo, vita eorum sapientibus Concilii Oecumenici Vaticani II institutionibus fideliter conformetur in arta hierarchica communione cum Eo et propriis cuiusque Sacrorum Antistitibus, donum plenariae Indulgentiae benigne concedit, suetis condicionibus (sacramentali Confessione, eucharistica Communione et oratione ad mentem eiusdem Summi Pontificis) adimpletis, animo quidem omnino elongato ab affectu erga quodcumque peccatum, christifidelibus consequendum in proxima sollemnitate Immaculatae Conceptionis B. Mariae Virginis, si cui sacro ritui in honorem Eiusdem interfuerint, vel saltem apertum marialis devotionis testimonium reddiderint ante imaginem eiusdem B. Mariae Virginis Immaculatae, publicae venerationi expositam, addita Orationis Dominicae ac Symboli Fidei recitatione et aliqua invocatione ad B. Mariam Virginem sine labe originali conceptam (e. g. «Tota pulchra es, Maria, et macula originalis non est in te», «Regina sine labe originali concepta, ora pro nobis»).

Christifideles denique, ob infirmitatem vel aliam legitimam causam impediti, idem plenariae Indulgentiae donum ipsa die consequi poterunt in propria domo vel ubicumque fuerint, si, elongato animo a quocumque peccato et proposito concepto supradictas condiciones, cum primum eis possibile erit adimplendi, sese spiritu et desiderio unierint intentionibus Summi Pontificis in precibus ad Beatissimam Virginem Immaculatam, et Orationem Dominicam ac Symbolum Fidei recitaverint.

Praesenti pro hac vice tantum valituro. Contrariis quibuscumque minime obstantibus.

Datum, Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die XVIII mensis Novembris anno MMV, in Dedicatione basilicarum Ss. Petri et Pauli, apostolorum.

IACOBUS FRANCISCUS S.R.E. Card. STAFFORD
Paenitentiarius Maior

Ioannes Franciscus Girotti, O.F.M. Conv.
Regens

top