Summe igitur expedit ut erga Cathedralem Ecclesiam, locum praestantissimum et symbolum magisterii et liturgicae perfunctionis Episcopi, fidelium animi peculiari affectu sese devinctos persentiant: etenim hac religiosa mente ipsi patefaciunt sese hinc agnoscere et revereri charisma veritatis certum (cfr. Irenaeus Lugdun., Adv. haereses Lib. IV c. 40 n. 2) quo Episcopi hierarchice coniuncti cum Episcopo Romano, Christi Vicario, pollent, inde vero, sacra velle recipere et pro sua parte exercere in communione cum Pastore qui Pastoris Aeterni et Episcopi animarum nostrarum (cfr. 1 Pe 2, 25) vices in terris gerit.
Recentibus vero temporibus mutata socialia, geographica, oeconomica adiuncta, novae inductae consuetudines, dolenda diminutio Sacrorum ministrorum pluribus in regionibus ab antiquo catholicis, ipsa, per se optima, ratio coordinationis navitatum pastoralium effecerunt, ut nonnullae antiquae particulares ecclesiae essent exstinguendae, territoriis et populis coalescentibus sub regimine amplioris particularis ecclesiae Hierarchae.
Ratione autem habita venerandae antiquitatis, celebrium historicorum adiunctorum, insignis sanctitatis quae in pluribus fidelibus illarum exstinctarum ecclesiarum effloruit, templa, olim cathedralia, dignitate concathedralium honestata sunt: ad hoc praesertim ut pietas erga antiquam olim propriam ecclesiam in fidelibus perseveret, integra manente spiritali et canonica communione cum proprio Episcopo, hodiernae cathedrali praecipuo vinculo addicto.
Ad filiales hos sensus probandos et perficiendos Summus Pontifex Ioannes Paulus II. in audientia die 13 Iunii 2002 concessa infrascriptis Apostolicae Paenitentiariae Moderatoribus statuere dignatus est ut Episcopi, qui in suo territorio habent ecclesias, olim cathedrales, nunc concathedrales, firmo manente ternario numero Papalium Benedictionum, ad tenorem Normae n. 7, 2° Enchiridii Indulgentiarum, impertiri valeant Papalem Benedictionem, cum adnexa Plenaria Indulgentia, die festo sollemni ab ipsis Episcopis designando, et ita christifideles in concathedrali vel concathedralibus ecclesiis illam recipere valeant, animo quidem omnino elongato ab affectu peccati, et solitis sub condicionibus (nempe Sacramentali Confessione, Eucharistica Communione et Oratione ad mentem Summi Pontificis) pro Indulgentia Plenaria necessariis.
Praesenti in perpetuum valituro. Contrariis quibuslibet minine obstantibus.
Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die 29 Iunii 2002, in sollemnitate Ss. Apostolorum Petri et Pauli.
ALOISIUS DE MAGISTRIS
archiep. tit. Noviensis
Pro-Paenitentiarius Maior
Ioannes Franciscus Girotti. O.F.M. Conv.
Regens