Index

  Back Top Print

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

DEI SERVIS IOSEPHO MAXIMO MORO BRIZ AC IV SOCIIS
CAELITUM BEATORUM MARTYRUM TRIBUITUR DIGNITAS*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes» (1 Pe 4, 13).

Omnes qui amore cum Christi passione coniunguntur, beata spe sustentantur cum Eo resurrectionis gloriam se communicaturos. Hac persuasione Abulensis Ecclesia in Hispania religiosam persecutionem est passa, quae anno MCMXXXVI contigit. Complures illius urbis sacerdotes suum gregem tuentes, se non abduxerunt quominus caperentur atque de rebus futuris conscii, suam Christo vitam tradiderunt et, dum necarentur, pro suis persecutoribus oraverunt, clarum catholicae fidei christianaeque dilectionis praebentes exemplum. Sacerdotes hi Bonum Pastorem penitus sunt imitati, cui sese devoverant. En quinque presbyteri qui martyrium sunt passi:

I. Iosephus Maximus Moro Briz, presbyter, qui die XXIX mensis Maii anno MDCCCLXXXII in loco Santibáñez de Béjar Salmanticae natus est. Anno MCMX sacro Ordine est auctus. Compluribus in paroeciis dioecesis Abulensis suum ministerium gessit, usque dum anno MCMXXVI curio renuntiatus est oppidi Cerebreros. Ibidem mansit donec die XXIV, noctu, mensis Iulii anno MCMXXXVI captus est. Deinde milites sine ulla causa, nisi odium in fidem, in locum quempiam, haud longe ab oppido, cui nomen Caño del aburrido, eum detulerunt atque ibidem manubalista necaverunt.

II. Augustinus Bermejo Miranda presbyter, die X mensis Aprilis anno MCMIV in Abulensi pago Puerto Castilla natus, anno MCMXXVI sacerdotalem consecrationem recepit atque cappellanus fuit Hispani exercitus in Africa necnon ab anno MCMXXXV parochus oppidi Hoyo de Pinares. Die XXVIII, mane, mensis Augusti anno MCMXXXVI a militibus est captus et ab illo loco haud longe manuballista est interemptus, cum clamaret: « Vivat Christus Rex! ».

III. Damianus Gómez Jiménez, presbyter, in Abulensi oppido Solana de Rioalmar die XII mensis Februarii anno MDCCCLXXI natus, anno MDCCCXCV ordinationem sacerdotalem suscepit ipseque pastoralia quaedam munera gerere coepit, donec loci Mombeltrán est parochus designatus. A fidelibus propter operositatem ac pietatem amatus aestimatusque, per fidem precationemque sacerdotalem vitam exegit. Die XIX mensis Augusti anno MCMXXXVI absque causa a militibus est captus, eumque postquam torserunt ut sanctum Christi Iesu nomen blasphemaret, irati propter eius detrectationem, crudeliter necaverunt.

IV. Ioannes Mesonero Huerta, in loco Rágama tunc temporis Abulensis dioecesis, die XII mensis Septembris anno MCMXIII natus, anno MCMXXXVI mense Iunio sacerdos est consecratus atque subsequenti mense administrator oeconomus paroeciae « El Hornillo » nominatus est. Milites, sacris imaginibus, crucifixis atque omnibus religionis catholicae in templo signis deletis, die V mensis Augusti, noctu, iuvenem sacerdotem ceperunt et in via qua ex Arenas itur in Poyales del Hoyo eum manuballista occiderunt.

V. Iosephus García Libran, in oppido Herreruela de Oropesa Toleti die XVIII mensis Augusti anno MCMIX natus, sacerdos die XXIII mensis Septembris anno MCMXXXIII est consecratus atque parochus nominatus est ut christifidelibus colendis daret operam pagorum Mugazos et Palacios Rubios. Milites postquam templum profanaverunt sacrasque imagines combusserunt, die XVI mensis Iulii anno MCMXXXVI eum ceperunt et manuballista interfecerunt.

Martyrii fama horum Venerabilium Dei Servorum inter Dei populum increbruit ideoque anno MCMLX Abulae Processus Informativus incohatus est, quem validum agnovit per Decretum Congregatio de Causis Sanctorum. In Congressione Peculiari die IV mensis Decembris anno MMX Consultores Theologici faventem sententiam de Venerabilium Dei Servorum martyrio tulerunt, qui fideles Ecclesiae et Christo usque ad effusionem sanguinis manserunt. In Sessione Ordinaria die V mensis Februarii anno MMXIII Patres Cardinales et Episcopi de Venerabilium Dei Servorum occisione idem iudicarunt. Nos Ipsi die XXVII mensis Martii anno MMXIII facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum de hac re Decretum ederet. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Tarracone in Hispania die XIII mensis Octobris anno MMXIII celebraretur.

Hodie igitur, Tarracone in Hispania, ex mandato Nostro, Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, Apostolicas legit Litteras, quibus Nos in Beatorum catalogum rettulimus Dei Servos Iosephum Maximum Moro Briz ac IV Socios.

Nos vota Fratrum Nostrorum Iesu García Burillo, Episcopi Abulensis, Alfonsi Milián Sorribas, Episcopi Barbastrensis-Montisonensis, Aloisii S.R.E. Cardinalis Martínez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Marii Iceta Gavicagogeascoa, Episcopi Flaviobrigensis, Iosephi Emmanuelis Lorca Planes, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Demetrii Fernández González, Episcopi Cordubensis, Iosephi Mariae Yanguas Sanz, Episcopi Conchensis, Raimundi del Hoyo López, Episcopi Giennensis, Ioannis Piris Frígola, Episcopi Illerdensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Valera, Archiepiscopi Matritensis, Iesu Stephani Catalá Ibáñez, Episcopi Malacitani, Salvatoris Giménez Valls, Episcopi Minoricensis, Attilani Rodríguez Martínez, Episcopi Seguntini-Guadalaiarensis, Iacobi Pujol Balcells, Archiepiscopi Tarraconensis, Iosephi Angeli Saiz Meneses, Episcopi Terrassensis, Caroli Emmanuelis Escribano Subías, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Braulii Rodríguez Plaza, Archiepiscopi Toletani, Henrici Benavent Vidal, Episcopi Dertosensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Valentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Servi Dei:

– Iosephus Maximus Moro Briz et IV Socii, presbyteri dioecesani;

– Maurus Palazuelos Maruri et XVII Socii, ex Ordine Sancti Benedicti; Iacobus Puig Mirosa et XVIII Socii, e Congregatione Filiorum Sacrae Familiae Iesu, Mariae et Ioseph, necnon Sebastianus Llorens Telarroja, laicus;

– Maria a Monte Serrato (in saeculo: Iosepha Maria Columnaris García Solanas) et VIII Sociae, religiosae professae Instituti Minimarum Discalceatarum Sancti Francisci de Paula, necnon Lucretia García Solanas, laica et vidua;

– Mauritius (in saeculo: Alexander) Íñiguez de Heredia Alzóla et XXIII Socii, religiosi professi ex Ordine Hospitalario Sancti Ioannis de Deo;

– Iosephus Guardiel Pujol, presbyter dioecesanus;

– Raimundus Ioachimus Castaño González et Iosephus Maria González Solís, presbyteri professi ex Ordine Fratrum Praedicatorum;

– Antonius Faúndez López, presbyter, et unus Socius, professi ex Ordine Fratrum Minorum, necnon duo presbyteri dioecesani;

– Hermenegildus ab Assumptione B.M.V. (in saeculo: Hermenegildus Iza y Aregita) et V Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis;

– Carmelus Maria Moyano Linares et IX Socii, presbyteri professi ex Ordine Carmelitarum;

– Iosephus Xavier Gorosterratzu et V Socii, e Congregatione Sanctissimi Redemptoris;

– Emmanuel Basulto Jiménez, Episcopus Giennensis, necnon III presbyteri dioecesani, unus seminarii alumnus et unus laicus;

– Victoria a Iesu (in saeculo: Francisca Agnes Maria ab Antiqua) Valverde González, religiosa Pii Instituti Calasanctiani Filiarum a Divina Pastora;

– Salvius Huix Miralpeix, Episcopus Illerdensis;

– Iosephus Nadal i Guiu et Iosephus Jordán Blecua, presbyteri dioecesani;

– Ioannes a Iesu (in saeculo: Vilaregut Farré) et III Socii, ex Ordine Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, necnon Paulus Segalá Solé, presbyter dioecesanus;

– Marianus Alcalá Pérez et XVIII Socii, ex Ordine Beatae Mariae Virginis de Mercede Redemptionis Captivorum;

– Chrysanthus (in saeculo: Casimirus González García), Aquilinus, Cyprianus Iosephus et LXIII Socii, ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis, necnon Raimundus Aemilianus Hortelano Gómez et Iulianus Aguilar Martín, laici;

– Emmanuel a Sacra Familia (in saeculo: Emmanuel Sanz Domínguez), presbyter professus et reformator Ordinis Sancti Hieronymi;

– Andreas a Palazuelo (in saeculo: Michael Franciscus González González) et XXXI Socii, ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum;

– Theophilus Fernández de Legaría Goñi et IV Socii, presbyteri professi e Congregatione Sacrorum Cordium Iesu et Mariae necnon adorationis perpetuae Ss. Sacramenti altaris;

– Albertus Maria Marco Alemán et VIII Socii, ex Ordine Carmelitarum ab Antiqua Observantia, necnon Augustinus Maria García Tribaldos et XV Socii, ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum;

– Orentius Aloisius (in saeculo: Antonius Sola Garriga) et XVIII Socii, ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, necnon Antonius Mateo Salamero, presbyter dioecesanus, et Iosephus Gorostazu Labayen, laicus;

– Melchiora ab Adoratione Cortés Bueno et XIV Sociae, e Societate Filiarum a Caritate Sancti Vincentii de Paul;

– Aurelia (in saeculo: Clementina) Arambarri Fuente et III Sociae, religiosae professae Congregationis Servarum Mariae Ministrantium Infirmis;

– Maria Assumpta (in saeculo: Iuliana González Trujillano) et II Sociae, religiosae professae Congregationis Missionariarum Franciscalium a Matre Divini Pastoris;

– Ioannes Huguet Cardona, presbyter dioecesanus;

– Iosephus Maria Ruiz Cano, Iesus Hannibal Gómez Gómez, Thomas Cordero Cordero et XIII Socii, e Congregatione Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis B.M.V.;

– Emmanuel Borrás i Ferré, Episcopus Auxiliaris Tarraconensis, Agapitus Modestus (in saeculo: Modestus Pamplona Falguera), ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, et CXLV Socii, presbyteri et Seminarii alumni dioecesani, necnon religiosi ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, ex Ordine Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, ex Ordine Sancti Benedicti, ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum, e Congregatione Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis BM.V., e Tertio Ordine Carmelitarum a Magisterio;

– Fortunatus Velasco Tobar et XIII Socii, e Congregatione Missionis;

– Ioachimus Jovaní Marín et XIV Socii, e Sodalitate Sacerdotum Operariorum Dioecesanorum Cordis Iesu;

– Richardus Gil Barcelón, presbyter professus e Congregatione Parvi Operis a Divina Providentia, necnon Antonius Arrué Peiró, laicus;

– Iosepha Martínez Pérez et XI Sociae, e Congregatione Filiarum a Caritate, necnon Dolores Broseta Bonet, laica;

qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt ad testimonium perhibendum Domino Iesu, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Iuvat prorsus insignem hos caelites magnificare, qui eximias dederunt religiosae pietatis atque intrepidae fidei testificationes, cum suas vitas pro Ecclesia inpenderer.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo tertio mensis Octobris, anno Domini bis millesimo tertio decimo, Pontificatus Nostri primo.

 

De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status

PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis


*AAS, vol. CVII (2015), n. 2, pp. 125-129.