Index

  Back Top Print

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILIBUS SERVIS DEI ALBERTO MARIAE MARCO ALEMÁN, PRESBYTERO,
ET VIII SOCIIS, EX ORDINE CARMELITARUM AB ANTIQUA OBSERVANTIA,
NECNON AUGUSTINO MARIAE GARCÍA TRIBALDOS ET XV SOCIIS,
EX INSTITUTO FRATRUM SCHOLARUM CHRISTIANARUM, MARTYRIBUS,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet » (Mc 8, 35).

Eadem in beatificationis Causa coniuncti sunt IX religiosi viri ex Ordine Carmelitarum ab Antiqua Observantia et XVI sodales ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum: fratres non solum ob commune baptisma, sed etiam in verae fidei testificatione usque ad sanguinis effusionem, ii in persecutione religiosa in Hispania tempore belli intestini anno MCMXXXVI occubuerunt.

Carmelitae ab Antiqua Observantia, videlicet Servus Dei pater Albertus Maria Marco Alemán et octo Socii, Seminarii alumni, occisi sunt duobus in locis. Pater Albertus Maria ex manuballista interfectus est in loco Paracuellos de Jarama die XXIV mensis Novembris anno MCMXXXVI. Octo eius sodales studiis incubuerunt in novitiatus domo in Onda, prope Castellón. A die XIX mensis Iunii anni MCMXXXVI, etiamsi essent tam iuvenes, plurimas vexationes perpessi sunt. Die XXVI eiusdem mensis quidam facinorosi homines claustrum incendere conati sunt, ac insequenti die ipsi alumni sine causa comprehensi sunt, ac deinde ex manuballista interfecti die XVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI tantummodo quoniam fidem catholicam abiurare recusaverunt.

XVI Fratres Scholarum Christianarum, in unam Causam coniuncti, ad communitatem pertinebant, domum editricem Hispanicam eiusdem Instituti vulgo Editorial Bruño curantem, quae libros scholasticos ab ipsis pro scholis sui Instituti conscriptos, ob valorem eorum etiam in scholis publicis adhibitos, publici iuris faciebat. Die XXX mensis Iunii anno MCMXXXVI coetus militum communistarum domum eorum invasit, praetexto inspectionis ad armas pecuniasve absconditas requirendas. Violentam post interrogationem singuli apprehensi erant et coacti ut autocarrum ascenderent, ac postea crudeliter sunt occisi variis in partibus Matriti.

Hi Martyres sunt:

Religiosi viri ex Ordine Carmelitarum ab Antiqua Observantia:

1. P. Albertus Maria (Franciscus Marco Alemán), O. Carm., natus in loco Caudete (Albasitensis) die XXIII mensis Maii anno MDCCCXCIV, interfectus est die XXIV mensis Novembris anno MCMXXXVI.

2. Fr. Daniel Maria (Daniel García Antón), O. Carm., natus in loco Navacepeda de Tormes (Abulensis) die XI mensis Decembris anno MCMXIII, occisus est die XVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI.

3. Fr. Silvanus Maria (Silvanus Villanueva González), O. Carm., natus in loco Huérmeces (Burgensis) die IX mensis Februarii anno MCMXVI, interfectus est die XVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI.

4. Fr. Adalbertus Maria (Iesus Vicente Muñoz), O. Carm., natus in loco Cuellar (Segobiensis) die XXIII mensis Aprilis anno MCMXVI, occisus est die XVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI.

5. Fr. Aurelius Maria (Aurelius García Antón), O. Carm., natus in loco Navacepeda de Tormes (Abulensis) die XXIV mensis Augusti anno MCMXVI, occisus est die XVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI.

6. Fr. Franciscus Maria (Franciscus Pérez Pérez), O. Carm., natus in loco Ros (Burgensis) die XXXI mensis Ianuarii anno MCMXVII, interfectus est in loco vulgo dicto Carabanchel Bajo prope Matritum die XVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI.

7. Fr. Angelus Maria (Cyprianus Reguilón Lobato), O. Carm., natus in loco Pajares de la Lampreana (Zamorensis) die I mensis Iunii anno MCMXVII, occisus est die XVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI.

8. Fr. Bartholomaeus Fanti Maria (Nicodemus Andrés Vecilla), O. Carm., natus in loco Pajares de la Lampreana (Zamorensis) die XXVI mensis Augusti anno MCMXVII, interfectus est die XVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI.

9. Fr. Angelus Maria (Iosephus Sánchez Rodríguez), O. Carm., natus in loco Pajares de la Lampreana (Zamorensis) die II mensis Augusti anno MCMXVIII, occisus est die XVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI.

Fratres Scholarum Christianarum:

10. Fr. Augustinus Maria (Eugenius García Tribaldos), F.S.C., natus in loco Vellisca (Conchensis) die XIII mensis Iulii anno MDCCCLXXVII, interfectus est die XXX mensis Iulii anno MCMXXXVI.

11. Fr. Anselmus Paulus (Michaël Solas del Val), F.S.C., natus in loco Briviesca (Burgensis) die VIII mensis Maii anno MDCCCXC, occisus est die XXX mensis Iulii anno MCMXXXVI.

12. Fr. Braulio Iosephus (Alexander González Blanco), F.S.C., natus in loco Villovieco (Palentinae) die XXVII mensis Martii anno MDCCCXC, interfectus est die XXX mensis Iulii anno MCMXXXVI.

13. Fr. Oseas (Gulielmus Álvarez Quemada), F.S.C., natus in loco Santa Cruz de la Salceda (Burgensis) die X mensis Februarii anno MDCCCXC, occisus est die XXX mensis Iulii anno MCMXXXVI.

14. Fr. Norbertus Iosephus (Paulus Díaz de Zárate y Ortiz de Zárate), F.S.C., natus in loco Murua (Alavensis) die XXV mensis Ianuarii anno MDCCCXCII, interfectus est die XXX mensis Iulii anno MCMXXXVI.

15. Fr. Chrysologus (Ioannes Sanz y Palanca), F.S.C., natus Pampelonae (Navarrensis) die XI mensis Augusti anno MDCCCLXXX, interfectus est die XXX mensis Iulii anno MCMXXXVI.

16. Fr. Stephanus Vincentius (Aloisius Herrero Arnillas), F.S.C., natus in loco La Serna (Palentinae) die XXII mensis Augusti anno MDCCCLXXXIII, occisus est die XXX mensis Iulii anno MCMXXXVI.

17. Fr. Virginius Petrus (Vincentius López y López), F.S.C., natus in loco Miraveche (Burgensis) die XVII mensis Octobris anno MDCCCLXXXIV, occisus est die XXX mensis Iulii anno MCMXXXVI.

18. Fr. Irenaeus Hyacinthus (Ioachimus Rodríguez Bueno), F.S.C., natus in loco Mazuelo de Muñó (Burgensis) die XX mensis Augusti anno MCMX, interfectus est die XXII mensis Iulii anno MCMXXXVI.

19. Fr. Iunianus Albertus (Albertus Iosephus Larzabal Michelena), F.S.C., natus in loco Irún (Iupuscoanae) die IV mensis Februarii anno MDCCCXCIII, occisus est die XXX mensis Augusti anno MCMXXXVI.

20. Fr. Aloisius Victorius (Eusebius Angulo Ayala), F.S.C., natus in loco Quintanilla de Valdegovia (Alavensis) die XIV mensis Decembris anno MDCCCXCIV, interfectus est die XXX mensis Augusti anno MCMXXXVI.

21. Fr. Braulio Carolus (Ioannes Lucas Manzanares), F.S.C., natus in loco Campillo de Lorca (Murcia) die X mensis Decembris anno MCMXIII, occubuit morte die XXIII mensis Februarii anno MCMXXXVII.

22. Fr. Eleutherius Romanus (Eleutherius Mancho López), F.S.C., natus in loco Fuentes de Valdepero (Palentinae) die XX mensis Februarii anno MDCCCXCVIII, interfectus est die III mensis Augusti anno MCMXXXVI.

23. Fr. Anastasius Petrus (Petrus Burch Cartacáns), F.S.C., natus in loco Pont Major (Gerundae) die XXX mensis Iunii anno MDCCCLXIX, occisus est die XIII mensis Septembris anno MCMXXXVI.

24. Fr. Vitalis Ernestus (Ramirus Frías García), F.S.C., natus in loco Villajimena (Palentinae) die XIII mensis Martii anno MCMVI, interfectus est die XXVIII mensis Novembris anno MCMXXXVI.

25. Fr. Rogacianus (Ignatius González Calzada), F.S.C., natus in loco Terrazas de Bureba (Burgensis) die XXIX mensis Iulii anno MDCCCLXXXV, occisus est die XXII mensis Iulii anno MCMXXXVI.

Fama martyrii omnium horum fidei testium diffusa est in Dei populo atque dilabentibus annis usque viva permansit. Quapropter apud curiam archidioecesanam Matritensem inter annos MCMLX et MCMLXIX Processus Informativus peractus est. In Congressu peculiari die V mensis Decembris anno MMVIII Consultores Theologi favens dederunt votum. Die XIII mensis Aprilis anno MMX in Sessione Ordinaria Patres Cardinales et Episcopi agnoverunt mortem eorum verum fuisse martyrium. Demum Veneratus Decessor Noster Benedictus XVI die I mensis Iulii anno MMX facultatem dedit ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum de martyrio promulgaret, ac deinde statuit ut sollemnis ritus beatificationis Tarraconae in Hispania die XIII mensis Octobris anno MMXIII celebraretur.

Hodie igitur Tarraconae de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabiles Servos Dei Albertum Mariam Marco Alemán, sacerdotem, et VIII eius Sodales ex Ordine Carmelitarum ab Antiqua Observantia, necnon Augustinum Mariam García Tribaldos eiusque XV Socios ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, martyres, in Beatorum numerum adscribimus:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Iesu García Burillo, Episcopi Abulensis, Alfonsi Milián Sorribas, Episcopi Barbastrensis-Montisonensis, Aloisii S.R.E. Cardinalis Martínez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Marii Iceta Gavicagogeascoa, Episcopi Flaviobrigensis, Iosephi Emmanuelis Lorca Planes, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Demetrii Fernández González, Episcopi Cordubensis, Iosephi Mariae Yangüas Sanz, Episcopi Conchensis, Raimundi del Hoyo López, Episcopi Giennensis, Ioannis Piris Frígola, Episcopi Illerdensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Valera, Archiepiscopi Matritensis, Iesu Stephani Catalá Ibáñez, Episcopi Malacitani, Salvatoris Giménez Valls, Episcopi Minoricensis, Attilani Rodríguez Martínez, Episcopi Seguntini-Guadalaiarensis, Iacobi Pujol Balcells, Archiepiscopi Tarraconensis, Iosephi Angeli Saiz Meneses, Episcopi Terrassensis, Caroli Emmanuelis Escribano Subías, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Braulii Rodríguez Plaza, Archiepiscopi Toletani, Henrici Benavent Vidal, Episcopi Dertosensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Valentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Servi Dei: Iosephus Maximus Moro Briz et IV Socii, presbyteri dioecesani; Maurus Palazuelos Maruri et XVII Socii, ex Ordine Sancti Benedicti; Iacobus Puig Mirosa et XVIII Socii, e Congregatione Filiorum Sacrae Familiae Iesu, Mariae et Ioseph, necnon Sebastianus Llorens Telarroja, laicus; Maria a Monte Serrato (in saeculo: Iosepha Maria Columnaris García Solanas) et VIII Sociae, religiosae professae Instituti Minimarum Discalceatarum Sancti Francisci de Paula, necnon Lucretia García Solanas, laica et vidua; Mauritius (in saeculo: Alexander) Íñiguez de Heredia Alzóla et XXIII Socii, religiosi professi ex Ordine Hospitalario Sancti Ioannis de Deo; Iosephus Guardiel Pujol, presbyter dioecesanus; Raimundus Ioachimus Castaño González et Iosephus Maria González Solís, presbyteri professi ex Ordine Fratrum Praedicatorum; Antonius Faúndez López, presbyter, et unus Socius, professi ex Ordine Fratrum Minorum, necnon duo presbyteri dioecesani; Hermenegildus ab Assumptione B.M.V. (in saeculo: Hermenegildus Iza y Aregita) et V Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis; Carmelus Maria Moyano Linares et IX Socii, presbyteri professi ex Ordine Carmelitarum; Iosephus Xavier Gorosterratzu et V Socii, e Congregatione Sanctissimi Redemptoris; Emmanuel Basulto Jiménez, Episcopus Giennensis, necnon III presbyteri dioecesani, unus seminarii alumnus et unus laicus; Victoria a Iesu (in saeculo: Francisca Agnes Maria ab Antiqua) Valverde González, religiosa Pii Instituti Calasanctiani Filiarum a Divina Pastora; Salvius Huix Miralpeix, Episcopus Illerdensis; Iosephus Nadal i Guiu et Iosephus Jordán Blecua, presbyteri dioecesani; Ioannes a Iesu (in saeculo: Vilaregut Farré) et III Socii, ex Ordine Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, necnon Paulus Segalá Solé, presbyter dioecesanus; Marianus Alcalá Pérez et XVIII Socii, ex Ordine Beatae Mariae Virginis de Mercede Redemptionis Captivorum; Chrysanthus (in saeculo: Casimirus González García), Aquilinus, Cyprianus Iosephus et LXIII Socii, ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis, necnon Raimundus Aemilianus Hortelano Gómez et Iulianus Aguilar Martín, laici; Emmanuel a Sacra Familia (in saeculo: Emmanuel Sanz Domínguez), presbyter professus et reformator Ordinis Sancti Hieronymi; Andreas a Palazuelo (in saeculo: Michael Franciscus González González) et XXXI Socii, ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum; Theophilus Fernández de Legaría Goñi et IV Socii, presbyteri professi e Congregatione Sacrorum Cordium Iesu et Mariae necnon adorationis perpetuae Ss. Sacramenti altaris; Albertus Maria Marco Alemán et VIII Socii, ex Ordine Carmelitarum ab Antiqua Observantia, necnon Augustinus Maria García Tribaldos et XV Socii, ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum; Orentius Aloisius (in saeculo: Antonius Sola Garriga) et XVIII Socii, ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, necnon Antonius Mateo Salamero, presbyter dioecesanus, et Iosephus Gorostazu Labayen, laicus; Melchiora ab Adoratione Cortés Bueno et XIV Sociae, e Societate Filiarum a Caritate Sancti Vincentii de Paul; Aurelia (in saeculo: Clementina) Arambarri Fuente et III Sociae, religiosae professae Congregationis Servarum Mariae Ministrantium Infirmis; Maria Assumpta (in saeculo: Iuliana González Trujillano) et II Sociae, religiosae professae Congregationis Missionariarum Franciscalium a Matre Divini Pastoris; Ioannes Huguet Cardona, presbyter dioecesanus; Iosephus Maria Ruiz Cano, Iesus Hannibal Gómez Gómez, Thomas Cordero Cordero et XIII Socii, e Congregatione Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis B.M.V.; Emmanuel Borrás i Ferré, Episcopus Auxiliaris Tarraconensis, Agapitus Modestus (in saeculo: Modestus Pamplona Falguera), religiosus professus ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, et CXLV Socii, presbyteri et Seminarii alumni dioecesani, necnon religiosi ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, ex Ordine Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, ex Ordine Sancti Benedicti, ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum, e Congregatione Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis B.M.V., e Tertio Ordine Carmelitarum a Magisterio; Fortunatus Velasco Tobar et XIII Socii, e Congregatione Missionis; Ioachimus Jovaní Marín et XIV Socii, e Sodalitate Sacerdotum Operariorum Dioecesanorum Cordis Iesu; Richardus Gil Barcelón, presbyter professus e Congregatione Parvi Operis a Divina Providentia, necnon Antonius Arrué Peiró, laicus; Iosepha Martínez Pérez et XI Sociae, e Congregatione Filiarum a Caritate, necnon Dolores Broseta Bonet, laica; qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt ad testimonium perhibendum Domino Iesu, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Isti verum religiosi viri « evaserunt de infirmitate fortes. Non verebantur vincula hominum quos Iesus solverat, non desiderabant redimi a morte qui praesumebant a Christo resuscitari » (S. Ambrosius, Ep. 14*,69). His ergo temporibus ingravescentis vexationis contra christianos eorum exemplum et gloria aeterna a Domino praebita iis, qui nunc in discrimen inducti ob catholicae fidei confessionem in aerumnis tolerandis animum facere possunt.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die decimo tertio mensis Octobris, anno Domini MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status

PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 12, pp. 960-966.