Index

  Back Top Print

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

DEI SERVIS AURELIAE (IN SAECULO CLEMENTINAE) ARAMBARRI FUENTE
AC III SOCIIS, SORORIBUS PROFESSIS SERVARUM MARIAE MINISTRANTIUM INFIRMIS, CAELITUM BEATORUM MARTYRUM TRIBUITUR DIGNITAS*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? ... Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos » (Rom 8, 35.37).

Servarum Mariae Ministrantium infirmis communitas in oppido Pozuelo de Alarcón apud Matritum anno MCMXI constituta, pacis domicilium erat pro religiosis quae, complures post annos destinatos ad Dominum colendum et fratres infirmos iuvandos, postremum suae vitae iter ad orationem silentiumque dicabant. Eodem tempore in oppido Pozuelo amplum reperiebant locum in quo ministerium proprium Instituti explicarent scilicet « gratuitam operosamque curam de infirmis, potissimum apud eorum domos »: quod ministerium artum vinculum inter religiosas et pauperes familias efficiebat, ita ut aestimationem conciliaret illius loci incolarum. Licet persecutionis ambitus perciperetur anno MCMXXXI, religiosae infirmos curare pergebant.

Die XII mensis Augusti anno MCMXXXVI templum plebanum est violatum aeque ac imagines. Die XIX Servis Mariae quovis cultus actu est interdictum, quae deponere vestimentum religiosum sunt coactae. Iubentibus persecutoribus monasterium relinquere sorores responderunt: « Vobiscum nullum in locum nos ibimus; si nos in montibus, in viis necare vultis, id hic, nunc potestis facere ». Effugere coactae, familia quaedam suam in domum matrem Aureliam et sororem Auroram recepit, ambas fugiendi impotentes atque serviendi causa cum illis soror Daria et soror Augustina manserunt.

Die I mensis Decembris in quadam domus inquisitione depulsa est Augustina Las Rozas (Matriti), quae accusata est se esse religiosam, cum rosarium recitare visa esset, quod martyrium die V mensis Decembris ei comparavit.

Die VI mensis Decembris alias tres sorores in proximum oppidum Aravaca (Matriti) milites detulerunt. Cum matrem Aureliam rosarium recitantem viderent, intellexerunt esse eam religiosam. Soror Daria trium sororum nomine firmiter respondit: « Religiosae revera sumus; de nobis quod vultis facere potestis ». Haec confessio vexationes attulit et cruciatus, ut intempesta nocte inter VI et VII diem mensis Decembris anno MCMXXXVI prope oppidum Aravaca (Matriti) earum mors evenerit.

Hae tres religiosae martyrio affectae in oppido Aravaca die VII mensis Decembris anno MCMXXXVI sunt:

I. Aurelia Arambarri Fuente (Clementina) Servarum Mariae Ministrantium Infirmis, quae die XXIII mensis Octobris anno MDCCCLXVI Victoria in urbe regionis Alavae in Hispania nata est. Tam in eius vitae laboribus, quam in progrediente paralysi toleranda, haec fuit eius sententia: « illud erit quod Deus voluerit. In Dei manibus sumus. Scit Ille nos hic teneri ».

II. Aurora López González (Iusta) Servarum Mariae Ministrantium Infirmis, quae die XXVIII mensis Maii anno MDCCCL nata est. Difficilioribus se temporibus accommodavit; sed cum religioso vestimento exueretur, illacrimavit.

III. Daria Andiarena Sagaseta (Iosepha Encratis) Servarum Mariae Ministrantium Infirmis in oppido Donamaría (Navarrae) die V mensis Aprilis anno MDCCCXXIX nata est. Iterare solebat: « Cotidiani sacrificii martyrium quaero et si Deus postulat etiam mori, ut martyr pro eo moriar, quaero ». Martyrium in oppido Las Rozas (Matriti) die V mensis Decembris anno MCMXXXVI recepit.

IV. Augustina Peña Rodríguez (Maria Annuntiatio) Servarum Mariae Ministrantium Infirmis in oppido Ruanales (Cantabriae) die XXIII mensis Martii anno MCM nata est. Vestimentum religiosum coacta exuere, dixit id se iterum induturam ut necaretur.

Harum sororum propter martyrii famam Investigatio dioecesana apud Curiam Matritensem incohata est. Die XXI mensis Maii anno MMXIII Sessio ordinaria Patrum Cardinalium Episcoporumque effecta est. Summus Pontifex Franciscus die III mensis Iunii anno MMXIII facultatem fecit ut Decretum super martyrio ederetur atque statuit ut beatificationis ritus Tarraconae die XIII mensis Octobris anno MMXIII celebraretur.

Hodie igitur, Tarraconae in Hispania, ex mandato Nostro, Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, Apostolicas legit Litteras, quibus Nos in Beatorum catalogum rettulimus Dei Servas Aureliam Arambarri Fuente ac III Socias.

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Iesu García Burillo, Episcopi Abulensis, Alfonsi Milián Sorribas, Episcopi Barbastrensis-Montisonensis, Aloisii S.R.E. Cardinalis Martínez Sistach, Archiepiscopi Barcinonensis, Marii Iceta Gavicagogeascoa, Episcopi Flaviobrigensis, Iosephi Emmanuelis Lorca Planes, Episcopi Carthaginensis in Hispania, Antonii Angeli Algora Hernando, Episcopi Civitatis Regalensis, Demetrii Fernández González, Episcopi Cordubensis, Iosephi Mariae Yangüas Sanz, Episcopi Conchensis, Raimundi del Hoyo López, Episcopi Giennensis, Ioannis Piris Frígola, Episcopi Illerdensis, Antonii Mariae S.R.E. Cardinalis Rouco Valera, Archiepiscopi Matritensis, Iesu Stephani Catalá Ibáñez, Episcopi Malacitani, Salvatoris Giménez Valls, Episcopi Minoricensis, Attilani Rodríguez Martínez, Episcopi Seguntini-Guadalaiarensis, Iacobi Pujol Balcells, Archiepiscopi Tarraconensis, Iosephi Angeli Saiz Meneses, Episcopi Terrassensis, Caroli Emmanuelis Escribano Subías, Episcopi Terulensis et Albarracinensis, Braulii Rodríguez Plaza, Archiepiscopi Toletani, Henrici Benavent Vidal, Episcopi Dertosensis, Caroli Osoro Sierra, Archiepiscopi Valentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Servi Dei: Iosephus Maximus Moro Briz et IV Socii, presbyteri dioecesani; Maurus Palazuelos Maruri et XVII Socii, ex Ordine Sancti Benedicti; Iacobus Puig Mirosa et XVIII Socii, e Congregatione Filiorum Sacrae Familiae Iesu, Mariae et Ioseph, necnon Sebastianus Llorens Telarroja, laicus; Maria a Monte Serrato (in saeculo: Iosepha Maria Columnaris García Solanas) et VIII Sociae, religiosae professae Instituti Minimarum Discalceatarum Sancti Francisci de Paula, necnon Lucretia García Solanas, laica et vidua; Mauritius (in saeculo: Alexander) Íñiguez de Heredia Alzóla et XXIII Socii, religiosi professi ex Ordine Hospitalario Sancti Ioannis de Deo; Iosephus Guardiel Pujol, presbyter dioecesanus; Raimundus Ioachimus Castaño González et Iosephus Maria González Solís, presbyteri professi ex Ordine Fratrum Praedicatorum; Antonius Faúndez López, presbyter, et unus Socius, professi ex Ordine Fratrum Minorum, necnon duo presbyteri dioecesani; Hermenegildus ab Assumptione B.M.V. (in saeculo: Hermenegildus Iza y Aregita) et V Socii, ex Ordine Sanctissimae Trinitatis; Carmelus Maria Moyano Linares et IX Socii, presbyteri professi ex Ordine Carmelitarum; Iosephus Xavier Gorosterratzu et V Socii, e Congregatione Sanctissimi Redemptoris; Emmanuel Basulto Jiménez, Episcopus Giennensis, necnon III presbyteri dioecesani, unus seminarii alumnus et unus laicus; Victoria a Iesu (in saeculo: Francisca Agnes Maria ab Antiqua) Valverde González, religiosa Pii Instituti Calasanctiani Filiarum a Divina Pastora; Salvius Huix Miralpeix, Episcopus Illerdensis; Iosephus Nadal i Guiu et Iosephus Jordán Blecua, presbyteri dioecesani; Ioannes a Iesu (in saeculo: Vilaregut Farré) et III Socii, ex Ordine Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, necnon Paulus Segalá Solé, presbyter dioecesanus; Marianus Alcalá Pérez et XVIII Socii, ex Ordine Beatae Mariae Virginis de Mercede Redemptionis Captivorum; Chrysanthus (in saeculo: Casimirus González García), Aquilinus, Cyprianus Iosephus et LXIII Socii, ex Instituto Fratrum Maristarum a Scholis, necnon Raimundus Aemilianus Hortelano Gómez et Iulianus Aguilar Martín, laici; Emmanuel a Sacra Familia (in saeculo: Emmanuel Sanz Domínguez), presbyter professus et reformator Ordinis Sancti Hieronymi; Andreas a Palazuelo (in saeculo: Michael Franciscus González González) et XXXI Socii, ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum; Theophilus Fernández de Legaría Goñi et IV Socii, presbyteri professi e Congregatione Sacrorum Cordium Iesu et Mariae necnon adorationis perpetuae Ss. Sacramenti altaris; Albertus Maria Marco Alemán et VIII Socii, ex Ordine Carmelitarum ab Antiqua Observantia, necnon Augustinus Maria García Tribaldos et XV Socii, ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum; Orentius Aloisius (in saeculo: Antonius Sola Garriga) et XVIII Socii, ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, necnon Antonius Mateo Salamero, presbyter dioecesanus, et Iosephus Gorostazu Labayen, laicus; Melchiora ab Adoratione Cortés Bueno et XIV Sociae, e Societate Filiarum a Caritate Sancti Vincentii de Paul; Aurelia (in saeculo: Clementina) Arambarri Fuente et III Sociae, religiosae professae Congregationis Servarum Mariae Ministrantium Infirmis; Maria Assumpta (in saeculo: Iuliana González Trujillano) et II Sociae, religiosae professae Congregationis Missionariarum Franciscalium a Matre Divini Pastoris; Ioannes Huguet Cardona, presbyter dioecesanus; Iosephus Maria Ruiz Cano, Iesus Hannibal Gómez Gómez, Thomas Cordero Cordero et XIII Socii, e Congregatione Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis B.M.V.; Emmanuel Borrás i Ferré, Episcopus Auxiliaris Tarraconensis, Agapitus Modestus (in saeculo: Modestus Pamplona Falguera), ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, et CXLV Socii, presbyteri et Seminarii alumni dioecesani, necnon religiosi ex Instituto Fratrum Scholarum Christianarum, ex Ordine Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, ex Ordine Sancti Benedicti, ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum, e Congregatione Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis B.M.V., e Tertio Ordine Carmelitarum a Magisterio; Fortunatus Velasco Tobar et XIII Socii, e Congregatione Missionis; Ioachimus Jovaní Marín et XIV Socii, e Sodalitate Sacerdotum Operariorum Dioecesanorum Cordis Iesu; Richardus Gil Barcelón, presbyter professus e Congregatione Parvi Operis a Divina Providentia, necnon Antonius Arrué Peiró, laicus; Iosepha Martínez Pérez et XI Sociae, e Congregatione Filiarum a Caritate, necnon Dolores Broseta Bonet, laica; qui in Hispania vicesimo saeculo sanguinem suum effuderunt ad testimonium perhibendum Domino Iesu, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die sexta Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Decet prorsus has Domini famulas magnificare, quae eximias dederunt religiosae pietatis testificationes, quaeque totam suam vitam Deo omnino dicarunt atque pro Christi Ecclesiaeque amore suum sanguinem fuderunt, insigne praebentes hominibus exemplum.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Octobris, anno Domini MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status

PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 12, pp. 948-952.