FRANCISCUS PP.
LITTERAE APOSTOLICAE
VENERABILI SERVO DEI VLADIMIRO GHIKA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur» (1 Cor 13, 8).
Caritas fuit quae inexstinguibilem aluit ardorem in animo Servi Dei Vladimiri Ghika, cuius ubertatem ille in unaquaque actione et in unoquoque ambitu transfudit.
Servus Dei die XXV mensis Decembris anno MDCCCLXXIII Constantinopoli est ortus, e Principe Generali Ioanne Gregorio Ghika, in missione diplomatica Dacoromaniae apud Aulam Pulchrae Ianuae Turcarum, et uxore Principis Alexandra Moret de Blaramberg. Vladimirus quintus erat e sex filiis et, sicut ceteri fratres, Sacramenta in Ecclesia Orthodoxa, matre ducente, accepit. Octo tantummodo annos natus, dum Tolosae adstaret studiorum curricula frequentaturus quae postea laurea in iure coronavit, patre est orbatus. Iuvenis, una cum fratre, Lutetiam Parisiorum se contulit ut in scientias politicas incumberet et, postea, cursum honorum diplomaticum inciperet. Vladimirus, intellectum habens omnino acutum et subtilem, eodem tempore curricula artis medicae, botanicae, artium, philosophiae et historiae frequentabat: haec curricula tamen non absolvit, valetudinis causa, quae eum coëgit ut Dacoromaniam rediret. Postea Romam adiit. Anno MCMII, in conclusione longi itineris orationis et meditationis, decrevit Ecclesiae Romanae Catholicae adhaerere. Apud Athenaeum Romanum Angelicum lauream in re philosophica est adeptus atque titulum doctoris in theologia accepit. Etiamsi vocationem ad Sacerdotium sentiebat, primo tempore, matre quoque renuente; eam non est secutus. sed obtemperavit Sancti Pii X Papae consilio et, in statu laicali manens, se studiose apostolatui dicavit et humanae, potissimum pro pauperibus et infirmis, promotioni.
Usque ad quinquagesimum vitae annum haec prosecutus est munera caritatis, diplomatiae et navitatis intellectualis; eodem tempore tamen ad Sacerdotium se parabat. Die VII mensis Octobris anno MCMXXIII sacerdos Lutetiae Parisiorum est ordinatus et statim opus pastoralis curae inter perfugas suscepit qui frequentes in caput Galliae continue veniebant. Ita opus coepit evangelizationis in suburbiis Lutetiae Parisiorum, pauper cum pauperibus vitam agens. Anno MCMXXIV communitatem vitae apostolicae constituit mente sancti Ioannis Evangelistae inspiratam, prosequens eodem tempore inter intellectuales navitatem. Sodalis fuit moderaminis Congressuum Eucharisticorum Internationalium perficiendorum et itinera in varias mundi partes peregit, de propositis caritativis sollicitus.
Anno MCMXXXIX in Dacoromaniam reversus, bello incipiente, illic permansit ut aerumnis afflictos adiuvaret. Pretiosa erat eius actio pro profugis Polonis, qui post Germanorum invasionem et Russorum illic veniebant. Anno MCMXLVIII, cum regimen politicum Bucarestiis mutatum esset, Servus Dei decrevit se numquam patriam suam derelicturum esse. Gravissimus gubernii actus fuit suppressio Ecclesiae Catholicae ritus Byzantini cum Roma coniunctae, et deinde conatus ut quoque illa ritus Latini ei submitteretur. Vladimirus Ghika solide operatus est ut Ecclesia localis cum Sancta Sede nexum servaret. His in gravibus circumstantiis, ipse et quidam alii die XVIII mensis Novembris anno MCMLII in custodiam sunt inclusi. Duris submittebatur interrogationibus, iniustum processum militarem passus est et ob occultam explorationem pro Vaticano est condemnatus. Auctoritates decreverunt eum in custodiam in loco Jilava, prope Bucarestios, transferre quae pro Servo Dei postrema fuit vitae statio. Etiam hoc in poenae loco testimonium dedit extraordinariae caritatis erga illos in custodia detentos qui ad eum decurrebant iuvamen spirituale, intellectuale et physicum accepturi.
Passionibus et vexationibus in custodia extenuatus, in infirmaria custodiae die XVI mensis Maii anno MCMLIV obiit. Statim sepultus est, sed notitia ad Lutetiam Parisiorum eodem anno pervenit, ubi spirituales eius filii primum paraverunt magnum eventum in eius memoriam. Anno MCMLXVIII eius exuviae in coemeterium orthodoxum Bellu Bucarestiis sunt translatae.
Statim cum fieri posset, apud Curiam ecclesiasticam Bucarestiensem Inquisitio dioecesana est peracta. In Sessione Ordinaria Patres Cardinales et Episcopi adfirmaverunt mortem Servi Dei ob fidelitatem erga Christum eiusque Ecclesiam obvenisse. Nosmet Ipsi eiusmodi martyrium Decreto die XXVII mensis Martii anno MMXIII agnovimus. Decrevimus tandem ut Beatificationis ritus die XXXI mensis Augusti anno MMXIII Bucarestiis in Dacoromania perageretur.
Hodie igitur Bucarestiis de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei Vladimirum Ghika adscribimus:
Nos, vota Fratris Nostri Ioannis Robu, Archiepiscopi Metropolitae Bucarestiensis necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Vladimirus Ghika, presbyter dioecesanus et martyr, pastor studiosus et assiduus divinae caritatis testis, impavidus catholicae fidei necnon communionis cum Ecclesia Romana defensor, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die sexta decima mensis Maii, qua in caelum ortus est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Clarus hic vir diligentem ostendit spiritalem progressum, Christi eiusque Ecclesiae dilectionem atque insignia dedit pietatis testimonia. Dum illius conspicimus vitam, ad altiorem usque in cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur adque sanctitatem et proprii status perfectionem prosequendam invitamur.
Quae autem decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis Augusti, anno Domini MMXIII, Pontificatus Nostri primo.
De mandato Summi Pontificis
loco Secretarii Status
PETRUS PAROLIN
Archiepiscopus tit. Aquipendiensis
*AAS, vol. CVII (2015), n. 3, pp. 250-252.