The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILIBUS SERVIS DEI
MARIAE IULIAE IVANIŠEVIĆ ET IV SOCIIS,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? » (1 Cor 6, 19).

Heroica fides Venerabilis Servae Dei Mariae Iuliae Ivanišević et quat-tuor eius Sociarum, quae sodales erant Congregationis Filiarum Divinae Caritatis, prorsus manifesta exstitit difficilioribus temporibus belli intestini in regione Serbiae et Croatiae, cum fidelitatem Christi servandam suae praeposuerunt vitae. Eorum martyrium fructus est amoris erga divinum Sponsum, quem elegerunt per ingressum in Congregationem religiosam, sociatam in passione, iisdem a cethnicis Serbis imposita in odium catholicae fidei. Martyres Drinenses, ita appellatae a fluminis nomine in quod post mortem proiectae sunt, etiam hodie ostendunt supremum valorem consecrationis Domino usque ad martyrium, susceptum ne propria virginis Deo consecratae dignitas violaretur. Ipsae arbitrario ex criterio comprehensae sunt die XI mensis Decembris anno MCMXLI. Quattuor ex illis ductae sunt per iter durissimum sub nive in locum Goražde, ubi coram beluina ethnicorum aggressione mori maluerunt quam votum castitatis frangere. Maxima natu earum, debilitatis causa retro manens, sicut eius sodales paucos post dies occisa est. Hae martyres sunt:

1. Soror Maria Iulia Ivanišević, nata est in loco Godinjak, prope urbem Nova Gradiška, in Croatia, die XXV mensis Novembris anno MDCCCXCIII. Cupiens propriam vitam Domino consecrare, die XI mensis Februarii anno MCMXIV Congregationi Filiarum Divinae Caritatis nomen dedit atque anno MCMXXIII perpetua vota nuncupavit. Anno MCMXXXII constituta est moderatrix communitatis loci Pale, quam prudenti et exemplari animo rexit. Etiamsi aufugere poterat ad vitam servandam, maluit sororibus suae communitatis succurrere, earum participans arbitrariam captivitatem, vexationes, immo ipsum martyrium, aetatis XLVIII annos agens.

2. Soror Maria Bernadeta Banja, nata est in loco Veliki Grđevac, in Croatia, die XVII mensis Iunii anno MCMXII. Persentiens vocationem religiosam, anno MCMXXIX inter Filias Divinae Caritatis excepta est. Seraii studiis expletis, die XXVIII mensis Augusti anno MCMXXXVIII vota perpetua nuncupavit ac post tres annos vitam suam martyrii palma coronavit, cum tantum XXIX annos nata esset.

3. Soror Maria Krizina Bojanc, orta est in loco Zbure, in Slovenia, die XIV mensis Maii anno MDCCCLXXXV. Anno MCMXXI Congregationem Filiarum Divinae Caritatis ingressa est suamque formationem Seraii complevit. Anno MCMXXVI vota perpetua emisit. Anno autem MCMXXXIX missa est in communitatem loci Pale, ubi, LVI annos nata, terrestre iter martyrio conclusit.

4. Soror Maria Antonia Fabjan, nata in loco Malo Lipje, in Slovenia, die XXIII mensis Ianuarii anno MCMVII. Vitam in Congregatione Filiarum Divinae Caritatis Seraii iniit XXII annos nata, atque die XIX mensis Martii anno MCMXXXII fecit suam professionem. Mense Novembri anni MCMXXXVI in locum Pale destinata, maximi aestimata fuit a sororibus ob humanas et spirituales dotes. Terrestrem vitam XXXIV aetatis annum agens martyrio explevit.

5. Soror Maria Berchmana Leidenix, nata in loco Enzersdorf, prope Vindobonam, in Austria, die XXVIII mensis Novembris anno MDCCCLXV. Postquam obtinuit diploma pueris docendis, religiosam elegit vitam et Congregationi Filiarum Divinae Caritatis die XI mensis Septembris anno MDCCCLXXXI nomen dedit. Professionem perpetuam emisit anno MDCCCXCII. Seraii linguam Germanicam docuit usque ad annum MCMXIX. Annis MCMXXIII-MCMXXX in loco Pale catechesim curavit necnon linguam Germanicam docuit pueros catholicos, muslimos, orthodoxos et hebraeos. Deinde quinque per annos noviciarum magistra exstitit. Poposcit in locum Pale reverti, ubi una cum sororibus apprehensa est. Ob debiles suae valetudinis condiciones, visum enim fere amiserat, iter cum iis prosequi non potuit ac crudeliter interfecta est in loco Sjetlina, cum aetatis LXXVI annum ageret.

Quamquam inter catholicos Bosniae orientalis semper valida permanet memoria harum sororum quae heroice suam obtulerunt vitam in testimonium fidelitatis erga Christum et propriae consecrationis religiosae, persecutione communistarum grassante funestum ducebatur loqui etiam de his quinque Sororibus martyribus. Solum post lapsum regimen communistarum Archiepiscopus Metropolita Vrhbosnensis seu Seraiensis die IV mensis Decembris anno MCMXCIX incohare potuit Inquisitionem dioecesanam de martyrio. Approbata iuridica validitate processus a Congregatione de Causis Sanctorum per Decretun die XIII mensis Iunii anno MMIII editum, Congressus Peculiaris Consultorum Historicorum die XVII mensis Martii anno MMIX atque Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum die XXIV mensis Februarii anno MMX positivam tulerunt sententiam. Item Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria die XIV mensis Decembris anno MMX habita, censuerunt Venerabilis Servae Dei Mariae Iuliae Ivanišević et quattuor eius Sociarum obitum verum fuisse martyrium in odium fidei. Demum Nos Ipsi Congregationi de Causis Sanctorum facultatem fecimus ut Decretum super martyrio ederet die XIV mensis Ianuarii anno MMXI. Inde statuimus ut beatificationis ritus Seraii, in Bosnia, persolveretur die XXIV mensis Septembris anno MMXI.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabiles Servas Dei Mariam Iuliam Ivanišević et quattuor eius Socias in Beatarum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Vincentii S.R.E. Cardinalis Puljić, Archiepiscopi Metropolitae Vrhbosnensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servae Dei Maria Iulia (in saeculo Catharina) Ivanišević, Maria Berchmana Leidenix, Maria Krizina Bojanc, Maria Antonia Fabjan et Maria Bernadeta Banja, ex Instituto Filiarum Divinae Caritatis, virgines et martyres, quae, suam Christo, divino Sponso, consecrationem ac diuturnum ministerium pro parvulis, indigentibus et aegrotis obsignaverunt proprii sanguinis effusione, Beatarum nomine in posterum appellentur, earumque festum die decima quinta Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Septembris, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 8, pp. 725-728

 

© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

 

top