The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

IBI VACABIMUS*

VENERABILI DEI SERVO IOANNI SCHEFFLER,
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

 Ad perpetuam rei memoriam. — « Ibi vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis nisi pervenire ad regnum, cuius nullus est finis? » (S. Augustinus, De civitate Dei, XXII, 30, 5).

Haec novissima sunt verba quae pronuntiavit, parum antequam moreretur, Venerabilis Servus Dei Ioannes Scheffler. Similes cogitationes cunctam per vitam cor et mentem eius illuminaverunt, quapropter vixit ac mortem obiit memoria tenens finem qui singulos Christianos concitat: ad Christum pervenire in Regno caelorum.

Servus Dei Ioannes Scheffler natus est die XXIX mensis Octobris anno MDCCCLXXXVII in loco Kálmánd, dioecesis Satmariensis, qui nunc situs est intra fines Romaniae, quique olim ad Hungariam pertinebat. Congrua institutione suscepta, presbyter ordinatus est die VI mensis Iulii anno MCMX. Eodem anno Romam missus est, ubi anno MCMXII apud Pontificiam Universitatem Gregorianam lauream in iure canonico est consecutus. In dioecesim suam reversus, apud Seminarium Maius munere fungebatur docentis et praefecti. Cappellanus fuit inde in urbe Ungvár, postea catechesim docuit et Archigymnasium Catholicum Satmariense direxit. Interea anno MCMXV Budapestini adeptus est doctoris titulum in theologia. Officia pastoralia cum magisterio consociavit, etenim parochus fuit loci Nagymajtény, deinde praeceptor ac denique etiam moderator spiritus in Seminario Magnovaradinensi. Participavit in Congressibus Eucharisticis Internationalibus Chicagiae anno MCMXVI, Carthagine anno MCMXXX et Dublini anno MCMXXXII. Plurimos exaravit articulos scientificos de iure canonico, in quibus operam dedit studiis de iuridica indole autonomiae Ecclesiae eiusque necessitudinibus cum civitate. Praeparavit Regulas Sororum Misericordiarum Satmariensium atque Statuta dioecesis Satmariensis. Annis MCMXXXVI-MCMXXXVIII operam suam contulit ad dioecesanam synodum apparandam, cuius deinde publici iuris fecit « compendium», nempe Decreta synodalia. Pro iuvenibus et catholicis doctis Hungariae scripsit et in patrium sermonem varios libros catechesis convertit. Currente autumno anni MCMXL nominatus est professor Ordinarius iuris canonici apud studiorum universitatem Francisci Iosephi in urbe Kolozsvár. Veluti suam peculiarem vocationem sacerdotalem sensit spiritalem institutionem alumnorum Seminarii et religiosorum. Valde aestimatus fuit uti moderator spiritus in Seminariis Maioribus sive Satmariensi sive Magnovaradinensi Latinorum. Plurimi factus est uti confessarius apud Sorores Misericordes Satmarienses et Sorores Franciscales Magnovaradinenses. Plurima praedicavit spiritalia exercitia ad presbyteros et religiosos, unde verum odorem sanctitatis diffundere fecit. Anno MCMXLII nominatus est Pastor dioecesis Satmariensis atque Administrator Apostolicus Magnovaradinensis Latinorum. Die XVII mensis Maii eiusdem anni Episcopus consecratus est abHungariae Primate Em.mo Domino Iustiniano Serédi. A die IX mensis Aprilis anno MCMXLVIII, quo duae dioeceses coniunctae sunt, utriusque constitutus est Ordinarius. Ad vocationes sacerdotales promovendas Opus vocationum ecclesiasticarum instituit. Totam per vitam sustinuit onera societatis sui temporis, qua de re compulsus est ad homines oppressos et vexatos tuendos. Navitas eius alacris exstitit, ita ut, altero bello mundiali grassante, gubernium Hungariae, eo intercedente, a coacta custodia Episcopum Maramuresensem Alexandrum Rusu liberaverit. Ipse conabatur iuvare Hebraeos, congregatos in locis Hungariae et Romaniae unde transferri solebant in campos exterminationis. Prae plurimis obstaculis et oppositionibus occupantium valuit quosdam suos presbyteros liberare, qui ad arbitrium comprehensi erant. Bello fere composito, nempe mense Ianuario anni MCMXLV, apud regimen Sovieticum, quod regionem eius tune occupabat, frustra conatus est a deportatione servare fideles suos ex Germana origine. Nam iam anno MCMXLIII monuerat suos sacerdotes et christifideles de futuris consectariis post bellum, praesertim de periculo ideologiae atheismi et communismi simulque de probabili persecutione contra catholicos incitata.

Die VIII mensis Novembris anno MCMXLV Summus Pontifex Pius XII nominavit eum Episcopum Iaurinensem, in locum Episcopi martyris beati Gulielmi Apor. Ipse suam oboedientiam erga Sanctum Patrem declaravit, attamen poposcit, graves oblocales condiciones, ut manere posset in dilecta sua dioecesi. Uti Episcopus sollicitus fuit de cultu Sacratissimi Cordis Iesu diffundendo. Fidem docens, saepe egit de re mariologica, itaque suam in dioecesim festum induxit Immaculati Cordis Mariae atque anno MCMXLVIII Annum Marianum indixit. A sacerdotibus suis postulavit ne in varias factiones politicas se immiscerent, at dolens pati debuit democraticum statum in communistarum dictaturam transformari. Die XIX mensis Iulii anno MCMXLVIII regimen Romaniae unilaterali consilio solvit concordatum cum Sancta Sede, novaque lex civilis de cultu non agnovit exsistentiam dioecesis Satmariensis-Magnovaradinensis Latinorum. Rerum adiuncta ita facta sunt magis graviora, ut regimen arbitrariam suspensionem Episcopi abeius officio declaraverit.

Itaque Venerabilis Servus Dei coepit vitam ecclesialem variis in paroeciis clandestino disponere, ad persecutionem vitandam. Spiritales tribulationes eius auctae sunt cum insequenti anno Excellentissimus Dominus Szilárd Bogdánffy, Episcopus secrete consecratus, ac serius eius Vicarius Generalis Carolus Pakocs comprehensi sunt. Ex ea re intellexit mentem regiminis communistarum Romaniae in eo esse ut distraheret Ecclesiam Catholicam ab oboedientia erga Sanctam Sedem; ille tamen semper fidelis mansit Summo Pontifici. Die XXIII mensis Maii anno MCML translatus est in coactam custodiam apud conventum franciscalem loci Kőrösbánya. Nam regimen cupiebat ut ipse in Transilvania duceret Ecclesiam huius regionis, sed communione privatam cum Ecclesia Romana. Reiecto hoc proposito, comprehensus est. Primum quidem conductus est in carcerem Ministerii a negotiis internis Bucarestiensibus, deinde translatus est in subterraneum carcerem urbis Jilava. Coram ceteris captivis confessus est pro sacerdote catholico ignominiam non esse pati ac mori in communistarum carcere. Valetudo eius revera cito in peius ruit, ita ut, obtoleratas vexationes, in carcere obiit die VI mensis Decembris anno MCMLII, priusquam ridiculum processum a regimine paratum subiret.

Martyrii fama Venerabilis Servi Dei Ioannis Scheffler constanter crevit eiusque invicta fides minime evanuit. Itaque, post lapsum communistarum regimen, novus Episcopus dioecesis Satmariensis, Excellentissimus Dominus Paulus Reizer, anno MCMXC incohavit Inquisitionem dioecesanam de martyrio, quae anno MCMXCVI est completa. Cuius validitatem iuridicam Congregatio de Causis Sanctorum agnovit per Decretum diei XIII mensis Martii anni MCMXCVIII. Favorabilis huiusmodi fuit sententia in Congressu Peculiari Consultorum Theologorum. Item Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die XX mensis Aprilis anno MMX habita censuerunt eius obitum verum fuisse martyrium. Demum Nos Ipsi Congregationi de Causis Sanctorum facultatem fecimus ut Decretum super martyrio ederet die I mensis Iulii anno MMX. Inde statuimus ut beatificationis ritus in Romania, Satmariensi in urbe, persolveretur die III mensis Iulii anno MMXI.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servum Dei Ioannem Scheffler in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Eugenii Scho¨ nberger, Episcopi Satmariensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Ioannes Scheffler, episcopus et martyr, Pastor intrepidus et assiduus, qui evangelica virtute maluit vincula pati captivitatis quam prodire Dominum Iesum, in plena permanens fidei communione cum beati Petri Cathedra, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die decima septima Maii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Nos quidem pro certo habemus huic intrepido ac tam sollicito Pastori gregis sibi concrediti, qui multas aerumnas alacriter patiens, bonum certamen certavit, cursum consummavit fidemque integram servavit (cfr 2 Tim 4, 7), abipso Summo Pastori Christo Domino evangelicum hoc verbum dictum esse: « Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui » (Mt 25, 21.23). Libenter ideo nunc ipsius populi pastoribus et christifidelibus venerandum, imitandum et invocandum eum proponimus. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, subanulo Piscatoris, die III mensis Iulii, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

 


*AAS, vol. 104 (2012), n.6, pp. 482-485.

 

top