The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVAE DULCI LOPES PONTES,
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Hoc nostrum donandi opus eo pervenit ut nos ipsos obliviscamur et fratrum nostrorum vitam vivamus ».

Sic Venerabilis Dei Serva Dulcis Lopes Pontes de suo apostolatu loqui solebat, quem continenter in pauperes convertit, in quibus dolentem Christi vultum respiciebat. Studiosa haec caritatis testis, quae in Baptismo Mariae Ritae nomen recepit, die XXVI mensis Maii anno MCMXIV in urbe Sancti Salvatoris in Brasilia, altera de quinque liberis, ex Augusto et Dulce Maria de Souza Brito Lopes Pontes nata est. Sex annos nata matrem amisit et adulescens sedecim annorum id percipere coepit quod per totam eius vitam signaret: caritatem. Suae domus in cellario parvulos, adultos et senes pauperes recipiebat eosque curabat. Ex familia ac proximis cibum, vestimenta, medicamenta ac nonnulos nummulos obtinebat, quae eis aerumnarum levandarum causa tribuebat.

Cum in urbe Sancti Salvatoris in Brasilia scholam de magistris instituendis adiret, Tertium Ordinem Sancti Francisci est ingressa. Diploma consecuta, die VIII mensis Februarii anno MCMXXXIII, ad Congregationem Sororum Missionariarum ab Immaculata Conceptione Matris Dei accessit. Die XV mensis Augusti anno MCMXXXIV vota religiosa nuncupavit et in matris memoriam nomen Dulcis sibi sumpsit atque pharmacopolae curriculum sustinuit. Sua in urbe in « Hispanico sanatorio » nosocomialis fuit voluntaria. Anno MCMXXXV primum operariorum christianum motum sui urbis constituit, scilicet Coetum Operariorum Sancti Francisci. Similia incepta postea suscepit.

Venerabilis Dei Serva Dulcis Lopes Pontes in desertis suae urbis aedificiis aegrotos colligere coepit; anno MCMXLIX de antistitae licentia in proximum suae Congregationis gallinarium, idque aptatum, septuaginta aegrotos recepit. Anno MCMLX Ptochodochium Sociale est inauguratum, addito Statuto quod cuncta eius instituta respiciebat ipsorumque indolem christianam et humanam confirmabat. Mense Iulio anno MCMLXXIX Avelarius S.R.E. Cardinalis Brandão Vilela ad Sancti Salvatoris urbem Matrem Teresiam Calcuttensem invitavit, ut domum in Algados oppido constitueret. Soror Dulcis eam convenit. Anno post Summum Pontificem beatum Ioannem Paulum II convenit. Die VIII mensis Februarii anno MCMLXXXIII valetudinarium Sancti Antonii est inauguratum, quod a Bahianis « sororis Dulcis miraculum » est habitum. Postremis vitae annis in urbe Sancti Salvatoris in Brasilia morbis est correpta. Beatus Ioannes Paulus II urbem Sancti Salvatoris petens eam invisere voluit, qui, Luca S.R.E. Cardinali Moriera Neves, Sancti Salvatoris in Brasilia Archiepiscopo, testante, plus quam semel dixit: « Hic est innocentis dolor. Idem est atque Iesu dolor ». Omnia, in Domino confisa, sustinuit adversa, usque ob oculos habens pauperes ad sancti Francisci exemplum.

Die XIII mensis Martii anno MCMXCII in urbe Sancti Salvatoris in Brasilia Venerabilis Dei Serva Dulcis pie in Domino obiit. Statim in archidioecesi beatificationis Causa incohata est. Ibidem dioecesana Inquisitio a die XVII mensis Ianuarii anno MM ad diem I mensis Iunii anno MMI acta est. Postquam de Inquisitionis dioecesanae iuridica validitate Decretum die VII mensis Novembris anno MMI prodiit, Theologi Consultores eodem tempore in Congressione Peculiari die XV mensis Aprilis anno MMVIII coadunati, suffragati sunt Servae Dei virtutibus, heroum in modum exercitis, atque idem censuerunt Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria die XX mensis Ianuarii anno MMIX coadunati. Sic Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super virtutibus die III mensis Aprilis anno MMIX evulgaret. Beatificationis causa alicuius dominae sanatio exhibita est, gravi profluvio sanguinis post partum correptae. Medici Consultores die VII mensis Maii anno MMIX ad scientiam inexplicabilem iudicarunt talem sanationem et Congressio Peculiaris Consultorum Theologorum die V mensis Decembris anno MMIX eiusdem Venerabilis Dei Servae intercessioni adscripsit. Eadem fuit sententia Patrum Cardinalium et Episcoporum in Sessione Ordinaria die XXVI mensis Octobris anno MMX coadunatorum. Itaque Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miraculo die X mensis Decembris anno MMX ederet atque statuimus ut beatificationis ritus in urbe Sancti Salvatoris in Brasilia die XXII mensis Maii anno MMXI celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, S.D.B., Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Dei Servam Dulcem Lopes Pontes adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Geraldi Majella S.R.E. Cardinalis Agnelo, Archiepiscopi olim Metropolitae Sancti Salvatoris in Brasilia, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Dulcis Lopes Pontes, in saeculo Maria Rita, virgo, professa Congregationis Sororum Missionariarum ab Immaculata Conceptione Matris Dei, quae, prorsus divinae confidens Providentiae, se praebuit exclusis et aegrotantibus pauperrimis iuvandis, in quibus agnovit dilectum vultum Iesu Crucifixi, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die decima tertia Augusti, qua in caelum est nata, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Maii, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

De mandato Summi Pontificis
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CV (2013), n. 3, pp. 262-264

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 

top