The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVO CYRIACO MARIAE SANCHA Y HERVÁS
 BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*


 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis; et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum » (Lc 22, 28-29).

Venerabilis Dei Servus Cyriacus Maria Sancha y Hervás verus fuit apostolus et sacerdos.

Frugiferus fuit eius apostolatus, alta fide imbutus necnon ferventi caritate firmaque spe, plena cum Petri Successore coniunctione addita.

Dei Servus XVIII die mensis Iunii anno MDCCCXXXIII in pago Quintana del Pidio, Burgensis dioecesis in Hispania, ortus est. Apud parochum prima Latinae grammaticae rudimenta est adeptus, cum in agricolis operibus patrem iuvaret. Anno MDCCCLII Seminarium est ingressus atque, bene institutus, die XXVII mensis Februarii anno MDCCCLVIII ordine sacro est auctus. Studia produxit et apud studiorum Universitatem Salmanticensem licentiam in theologia obtinuit. Anno MDCCCLXII Cubani Episcopi secretarius renuntiatus est, quae insula tunc temporis ad Hispaniam pertinebat. Complura sustinuit officia, cleri aestimationem fiduciamque sibi concilians atque apostolicum ministerium exercens, potissimum apud pauperiores homines. Cum studiose Cubanis miseris subvenire vellet, ab anno MDCCCLXVIII primum religiosarum coetum constituit, ut pupilli, senes inhabilesque curarentur, quae postea Congregationem Sororum Pauperum Inhabilium efficerent. Hodie « Sorores Caritatis Cardinalis Sancha » vocantur. Cum paupertatem probe novisset Conditor, pauperes curandi funditus sunt electi. Illius temporis condiciones necnon incommodae inter Hispaniam, Colonias et Apostolicam Sedem necessitudines innumeras aerumnas Venerabili Dei Servo genuerunt. Annis MDCCCLXXII-MDCCCLXXIV defuit Episcopus et fere schisma factum est. Tunc « Canonicus Paenitentiarius » Cyriacus Sancha y Hervás fidelis mansit Apostolicae Sedis mandatis, propter quod in carcerem est detrusus. Immutatis condicionibus ac necessitudinibus, Dei Servus occasionem hanc nactus est clerum Cubanum iterum coniungendi. Has ob res beati Pii IX aestimationem sibi conciliavit, qui eum Toletanum Auxiliarem Episcopum nominavit, atque die XII mensis Martii anno MDCCCLXXVI est consecratus. Leo XIII anno MDCCCLXXXII eum Episcopum Abilensem elegit. Sua ex operositate in Hispania feminarum institutum anno MDCCCLXXXIV condere coepit, quae propter paupertatem ab ingressu in monasterium arcebantur. Sanctae Sedi obtemperans, officium Episcopi novae dioecesis Matritentis-Complutensis regendae anno MDCCCLXXXVI suscepit. Hoc fungens munere primum Congressum Catholicum Nationalem anno MDCCCLXXXIX promovit, ubi Catholicus Hispanicus motus ortus est. Postea Archiepiscopus Valentinus anno MDCCCXCII electus est. Socialis oeconomicaque operariorum condicio eum impulit ut operariorum catholicorum Coetus conderet atque institutionem tum scientificam tum religiosam usquequaque proveheret. Anno MDCCCXCIII primum congressum Eucharisticum Nationalem composuit atque per nationalem Romani peregrinationem cum Pontifice vincula solidavit. Anno MDCCCXCIV in Patrum Cardinalium Collegium est relatus, quem, eius agnoscentes civiles dotes religiosasque, Hispaniae Potestates senatorem nominaverunt. Suas propter fidem operositatemque in Consistorio anni MDCCCXCVIII Archiepiscopus Toletanus et Hispaniae Primas est renuntiatus. Multum Servus Dei in vinea Domini adlaboravit, Hispaniae unitatem Episcoporum fovendo, fidem Catholicamque Ecclesiam tuendo, operarios debilioresque cives colendo. Cum omnes suas vires, germanus ut Apostolus, in communionem, in Ecclesiae unitatem, impendisset, die XXV mensis Februarii anno MCMIX e vita cessit, suam vitam tradens pro Ecclesia.

Sanctitatis fama increbrescente, Archidioecesis Toletana Processum Informativum anno MCMLXXXII incohavit. Cuius iuridica validitate agnita die III mensis Iulii anno MCMXCII, Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum die III mensis Octobris anno MCMXCVII Servi Dei virtutes, heroum in modum exercitas, agnovit. Idem fuit iudicium Patrum Cardinalium Episcoporumque in Sessione Ordinaria die XXI mensis Iunii anno MMV coadunatorum. Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum de heroicis virtutibus Decretum die XXVIII mensis Aprilis anno MMVI evulgaret. Omnibus iure statutis servatis rebus, Nos Ipsi concessimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum de miraculo die XVII mensis Ianuarii anno MMIX ederet et statuimus ut beatificationis ritus Toleti, in Hispania, die XVIII mensis Octobris anno MMIX celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Angelus Amato, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servum Dei Cyriacum Mariam Sancha y Hervás adscribimus:

Nos vota Fratris Nostri Braulii Rodrıíguez Plaza, Archiepiscopi Toletani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Cyriacus Maria Sancha y Hervás Episcopus, assiduus et infatigabilis testis Christi, pater pauperum et cultor unitatis Ecclesiae, Beatorum nomine in posterum appelletur eiusque festum die quinta et vicesima mensis Februarii, qua in caelum natus est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, subanulo Piscatoris, die XVIII mensis Octobris, anno MMIX, Pontificatus Nostri quinto.

 

De mandato Summi Pontificis
 Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

 


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 7, pp. 444-446.

 

 

 

 

top