The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI SERVAE VINCENTIAE MARIAE POLONI
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Membra Christi in fratribus dolentia manibus haud mercenariis committenda ».

Verba haec,quae eius confessarius spiritusque moderator beatus Carolus Steeb enuntiavit,ad ipsius divinum mandatum pertinuerunt. Evangelica caritate imbuta istud in indigentes primum ut voluntaria,post Institutum Sororum a Misericordia condens,convertit. Cum alta germanaque detineretur spiritalitate,per totam vitam tripertito studio se dirigi sivit: amare, pati et pro pauperibus aegrotisque operari. Veronae die XXVI mensis Ianuarii anno MDCCCII ex religiosa familia,postrema ex duodecim liberis,nata,domi XXXVIII annos vixit,vitam in proximum conversam exigens atque indigentium curatione,sibi carorum,elucens. Antequam se Domino plene consecravit, quod potuit, aegrotas feminas insanabiles hospitii Veronensis curavit. Cum urbs illa cholera corriperetur, se contagioni offerre per voluntariam christianamque operam non dubitavit. Diu a beato Carolo Steeb directa,ex eo didicit quod de se esset divinum consilium; sic die II mensis Novembris anno MDCCCXL Institutum Sororum a Misericordia Veronensium condidit. “Sorores a Misericordia” primae fuerunt religiosae valetudinariae Veronenses: nosocomia et senum hospitia sunt ingressae,plane consciae se aegrotis pauperibusque voluntarie christianaque ratione inservire eosque scientifico modo iuvare. Ex primis tribus sociis mox Institutum Dei benignitate per multas vocationes crevit et Venerabilis Dei Serva complures aliis in urbibus domos condidit. Cum filiabus postremo halitu benediceret,placide die dominico XI mensis Novembris anno MDCCCLV e vita excessit,prae se sanctitatis ferens famam. Qua aucta,Veronensis Episcopus anno MCMXC beatificationis Causam incohavit. Post Historicorum Consultorum congressionem diei III mensis Novembris anno MCMXCVIII Theologorumque Consultorum diei XV mensis Martii anno MMV necnon favens suffragium Patrum Cardinalium Episcoporumque diei XV subsequentis mensis Novembris, Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum de heroicis virtutibus Decretum die XXVIII mensis Aprilis anno MMVI evulgaret atque, his peractis rebus iure statutis, die XVII mensis Decembris anno MMVII sivimus ut eadem Congregatio Decretum super miro ederet. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Veronae die XXI mensis Septembris anno MMVIII celebraretur.

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Angelus Amato, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus,textum Litterarum Apostolicarum legit,quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servam Dei Vincentiam Mariam Poloni adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Iosephi Zenti, Episcopi Veronensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Vincentia Maria Poloni, virgo, quae una cum Beato Carolo Steeb vitam suam pro pauperibus exclusisque impendens Institutum condidit Sororum a Misericoria Veronensium, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die decima mensis Septembris,in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Praeclara haec mulier insignes dedit religiosae pietatis fideique testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixit atque pro Christi Ecclesiaeque amore suam exegit aetatem. Pauperes porro humiliorisque ordinis homines ad Iesu monitum consentaneum in modum coluit. Quapropter exoptamus ut salutifera eius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi spiritales fructus uberius consequantur. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Septembris, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 1, pp. 15-16

 

top