The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OTTINGENSIS*

Sanctuario Ottingensi Beatae Mariae Virgini
dicato Rosa aurea tribuitur
*

 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Cum nimirum alibi tum universos maxime Bavariae apud fideles Ottingense Sanctuarium, quippe quod veluti cor ibidem habeatur, conspicuum nomen obtinere scimus. Etenim frequentes ad id peregrinatores caelestem Matrem veneraturi ac petituri superna beneficia, tum corporis tum spiritus, confluere solent. Inibi enim perantiquum servato Deiparae signum, quod ad se fideles allicit eorumque concitat pietatem. Ibidem enim spiritalia beneficia advenientes homines consequi possunt, frugifere ministrantibus Capuccinorum sodalibus, inter quos sanctus Conradus annumeratur, mirum Franciscalis familiae exemplar, qui Nobis etiam est cordi.

Subit saepenumero animum Nostrum memoria primae illuc peregrinationis, dum una cum amatissimo Patre ad id sacrum locum laetanter accederemus atque pietatis argumenta adipisceremur. Ibidem in caelestem Matrem preces posthac saepenumero, proxime etiam comitante Fratre, fudimus, quae non tantummodo Nostros, sed materna sua tutela gressus christianorum dirigit, quippe quae veluti stella in historiae pelago demonstret iter, quod haud semel obscuratur atque procella vehementer agitatur [1].

Ut autem Sanctuarium hoc congruentius extollatur atque nihil in eo loco ornando, colendo, praetermittere cupientes, Nos Rosam ex auro conflatam magna cum animi affectione harum Litterarum vi tribuimus et donamus, quae inibi exinde servabitur, peculiaris Nostrae benevolentiae veluti signum ac spectabile documentum, quo Sanctuarii huius dignitatem augere cupimus. Rosam hanc, sollemnitate adveniente Assumptionis Beatae Mariae Virginis, Venerabilis Frater Noster Ioachimus S.R.E. Meisner, Archiepiscopus Coloniensis, tum suae tum Nostrae in Virginem Mariam pietatis tuiturus partes, tradet, gratias agente laetanteque Venerabili Fratre Villelmo Schraml, Passaviensi Episcopo. Quae vero in sollemni benedictionis Rosae caerimonia a Deo, Patre misericordiarum, efflagitavimus, ea rursus ab eo postulamus ut omnibus hominibus bonae voluntatis affatim impertiat.

Ex Aedibus Vaticanis, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iulii, anno MMVIII, Pontifıcatus Nostri quarto.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 7, pp. 443-444

[1] Cfr Spe salvi, 49.

 

top