The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE

Venerabili Dei Servae Mariae Rosae Flesch
(in saeculo Margaritae)
caelitum Beatorum tribuitur dignitas

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Multum pro Christo pati despicique sunt haec verae Christi sponsae miracula ».

Hanc vitae regulam prorsus est testata vivens Venerabilis Dei Serva Maria Rosa Flesch quemadmodum ipsa suis in litteris scripserat. In parvo pago, claustro Sconestadii proximo, haud longe ab urbe Confluentina, die XXIV mensis Februarii armo MDCCCXXVI orta est. Mox tum matrem tum patrem amisit, quod totam eius vitam notavit quodque effecit ut Christum ipsa amaret eique inserviret in pauperioribus praesentem: scilicet in pupillis.

Luctus, morbi atque dolores eam erga proximum dolentiorem promptam effecerunt, cui totam vitam dicare statuit. Post multas contumelias atque summam paupertatem anno MDCCCLXIII pupillorum suscipiendorum causa domum aedificare coepit. Initium fuit fundationis Sororum Franciscalium a Beata Virgine Angelorum. Ex Sancti Francisci Assisiensis charismate Regula est formata, ad aegrotos curandos parvulosque instituendos. Iam anno MDCCCLXIII primae fuerunt postulantes ita ut in orientem operam Domini benedictio clarius usque per dilatantem Congregationem manifestaretur.

Paucis mensibus post primam domum conditam, alia in oppido Oberzissen Eifliensis regionis est excitata, ubi infirmi in suis domiciliis curabantur, pro iuvenibus erat schola atque ludus pueritiae agebatur. Veluti granum sinapis evangelicum, quod magna arbor factum est, sic parvum institutum mox uberes fructus edere coepit. Anno iam MDCCCLXVII sodales LXXIX et plus IV domus numerabantur. Haec amplificatio perquam peculiaribus dotis humanis moralibusque Matris Conditricis adscribebatur. Cum pro spiritalibus filiabus cohortationes statis temporibus haberet, ipsa vi virtuteque repleta de spiritali vita, de perfectione optata, de exercendis virtutibus eas instituere solebat. Cum res, vel necessariae, deficerent, Dei Serva in sacellum sorores congregabat, ubi moventibus precationibus suas miserias Deo manifestabat, panem cotidianum pro illis parvulisque custoditis postulans, Divina Providentia omnino fisa. Die XIX mensis Iunii anno MDCCCLXVIII Venerabilis Dei Serva una suis cum sociis exoptata vota religiosa in Episcopi Trevirensis manibus nuncupavit atque postea Regularum et Constitutionum textus est comprobatus. Prussiano bello anni MDCCCLXX ingruente, ipsa prae se firmitudinem et actuositatem tulit, cum ad complures sauciatos curandos vocarentur sorores, quae periculum posthabentes vel ipsi aciei proximae fuerunt. Antistitae Generalis absoluto munere, humilis in occulto se continuit atque XXVIII annos persecutiones aerumnasque per suas filias illatas passa est. Post vitam Dei gloriae proximique commoditati dicatam, inter aegritudines offensionesque exactam, quas communis homo non toleravisset, Mater Maria Rosa Flesch suum terrestrem cursum in principali domo oppidi Waldbreitbach die XXV mensis Martii anno MCMVI absolvit.

Dei populus sanctam eam putavit atque fama haec perstans effecit ut Episcopus Trevirensis beatificationis Causam per Processus Ordinarii celebrationem incoharet, qui anno MCMLVII Treviris initium cepit et anno MCMLXXXII ad finem est adductus. Postquam Decreto diei XIX mensis Februarii anno MCMXCIX iuridica validitas est comprobata, faventibus Consultoribus Theologis et Patribus Cardinalibus Episcopisque, Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die XXVIII mensis Aprilis anno MMVI et de miraculo die VI mensis Iulii anno MMVII evulgaret. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Treviris die IV mensis Maii anno MMVIII celebraretur:

Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Ioachimus S.R.E. Cardinalis Meisner, Archiepiscopus Coloniensis, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum Album Venerabilem Dei Servam Mariam Rosam Flesch adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Rainardi Marx, Episcopi olim Trevirensis, atque Administratoris dioecesani Roberti Brahm, Episcopi titulo Mimianensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Rosa (in saeculo: Margarita) Flesch, virgo, Fundatrix Instituti Sororum Franciscalium a Beata Maria Virgine Angelorum, quae, Christi passioni coniuncta, suam exegit vitam in caritate erga pauperiores, dolentes et derelictos, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die undevicesima Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Praeclara haec mulier insignes religiosae pietatis fideique testificationes dedit, quae totam suam vitam Domino Deo omnino addixit atque pro Christi et Ecclesiae amore suam exegit aetatem. Ad Iesu monitum parvulis instituendis, pauperibus sustinendis aegrotisque curandis consentaneum in modum incubuit. Quapropter enixe hortamur omnes christifideles ad illius virtutes, praesertim caritatem, verbo et opere pie imitandas.

Haec vero quae hodie statuimus firma usquequaque esse volumus ac valida fore iubemus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Maii, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

De mandato Summi Pontificis

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 9, pp. 766-768

 

top