|
BENEDICTUS PP. XVI
LITTERAE APOSTOLICAE
Venerabili Dei Servae Iosephinae Nicoli caelitum Beatorum tribuitur dignitas*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Quae sui oblita ad Deum proximumque sese dicat, ea perfecta est Filia a Caritate ». Adhortatio haec, quam Dei Serva suis alumnis commendare Moderatrix solebat, insigniter totam eius vitam significat, Deo quidem et pauperibus dicatam. Casatisma in oppido Papiae, dioecesis Derthonensis, die XVIII mensis Novembris anno MDCCCLXIII orta est. A pueritia inde gratuito pueros egenos docebat, cotidie orabat atque eucharisticam alimoniam sumere consueverat. Vitae consecratae studuit atque, suadente moderatore spiritali presbytero Iacobo Prinetti (qui vixit annis MDCCCXLIV-MCMVIII) ipsoque Venerabilis Dei Servi Felicis fratre, mense Decembri anno MDCCCLXXXIII Seminarium Societatis Filiarum a Caritate sancti Vincentii de Paul, XX annos nata, est ingressa. Praeter aliquod tempus, quod annis MCMX-MCMXII Augustae Taurinorum insumpsit, ubi Oeconoma fuit Provincialis et Seminarii Moderatrix, suam vitam in Sardinia in Dioecesi Calaritana et Turritana exegit. Calaritanam in urbem anno MDCCCLXXXV est missa, ut apud regium Conservatorium Filiarum Providentiae doceret. Eodem tempore catechizandis iuvenibus, scholae alumnis, operariis pauperibusque operam dabat. XV annos Calaritana in urbe mansit, usque ad annum videlicet MDCCCXCIX, atque X annos antistita fuit Asili Marinae, ab anno MCMXIV usque ad mortem, quae anno MCMXXIV evenit. Catechesim ceterum scholae alumnis et operariis Societatis Piae Consociationis Filiorum Mariae (qui Luigini populari sermone appellabantur, ex sancii Aloisii tutela) tradebat, quam ipsa condiderat quamque regebat. Sacceritana in urbe annis MDCCCXCIX- MCMX mansit. Hic quoque soror Nicoli iuvenibus instituendis operam dedit. Consociationem Filiarum Mariae est moderata atque omnino operibus Dominarum a Caritate favit, quae inibi maxime viguerunt. Quae quidem etiam Calaritana in urbe, immo maiora, patravit. Institutio quaedam peculiarem in modum sorori Nicoli cordi fuit: Marianelli vel Monelli Mariae, qui dicebantur. Huius operis propositum fuit ab otio Calaritanos iuvenes arcere et a vagando, qui parentibus praesidioque aliquo carebant. Mense Decembri anno MCMXXIV a bronchopneumonia correpta, cubitum ire debuit. Die XXVII mensis Decembris oleo infirmorum munita, die XXXI mensis eiusdem, LXI annos nata, obiit. Familiares, apud parentes eam sepelire cupientes, petitionibus concesserunt Calaritanorum, qui in insula suam tenere voluerunt sororem. Continuata diffusaque sanctitatis inter fideles fama effecit ut Archiepiscopus Calaritanus anno MCMXXX beatificationis canonizationisque Causam incoharet. Theologis Consultoribus in Peculiari Consilio diei IV mensis Februarii anno MMV et Patribus Cardinalibus Episcopisque in Sessione Ordinaria diei XVII mensis Maii anno MMVI faventibus, Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum de virtutibus heroum in modis exercitis die XXVIII mensis Aprilis anno MMVI et Decretum de miraculo die VI mensis Iulii anno MMVII evulgaret. Statuimus ergo ut Beatificationis ritus Calaritana in urbe die III mensis Februarii huius anni MMVIII celebraretur. Hodie igitur de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis Saraiva Martins, Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos in Beatorum numerum Venerabilem Servam Dei Iosephinam Nicoli adscribimus: Nos, vota Fratris Nostri Iosephi Mani, Archiepiscopi Calaritani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Iosephina Nicoli, sodalis Instituti Filiarum a Caritate, quae vitam suam impendit pauperibus iuvandis iuvenibusque educandis, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die tertia Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Februarii, anno MMVIII, Pontificatus Nostri tertio. De mandato Summi Pontificis THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
*A.A.S., vol. CI (2009), n. 7, pp. 432-434 |