The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PREŠOVIENSIS*

IN SLOVACHIA ECCLESIA METROPOLITANA PREŠOVIENSIS
RITUS BYZANTINI ERIGITUR.

 

 

Spiritali emolumento nec non regimini Christifidelium Slovachorum ritus Byzantini Nosmet Ipsi, Qui pergrave Successoris Petri munus exercemus, consulere volentes, maxima diligentia petitionem consideravimus istius ritus Praesulum circa evectionem Ecclesiae ritus Byzantini in Slovachia ad gradum metropolitanum. Condicionem illorum fidelium diligenter inspicientes, quos precibus Nostris assidue comitamur, audito Venerabili Fratre Nostro Cardinale Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, summa Apostolica potestate haec quae sequuntur decernimus: Ecclesiam in Slovachia ritus Byzantini in Ecclesiam Metropolitanam Prešoviensem appellandam evehimus, propriis cum iuribus et obligationibus, decernentes dicionis eius fines eisdem limitibus circumscribi quibus antiqua Eparchia Prešoviensis circumscribebatur. Eodem tempore stabilem Metropolitae sedem in ipsa urbe Prešoviensi constituimus. Haec omnia reliquaque secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium temperentur. Insuper de eodem absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad memoratam Congregationem mittantur.

Quod autem hac Apostolica Constitutione fieri censuimus, perpetuo custodiri iubemus, contrariis quibuslibet causis haudquaquam obstantibus. Futurum certe interea esse arbitramur ut haec Nostra sententia novaque rerum ordinatio plurimos pariat salutares fructus posteris annis in apostolatu cotidiano et in totius gregis illius flore conspicuo.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Ianuarii, anno Domini bismillesimo octavo, Pontificatus Nostri tertio.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

Brennus Chestle, Protonot. Apost.
Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. C (2008), n. 2, pp. 58-59

 

top