BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM CONSTITUTIO APOSTOLICA CASSAVIENSIS* Exarchia Apostolica Kosicensis pro Christifidelibus Ecclesiae ritus Byzantini in Slovachia commorantibus ad gradum Eparchiae evehitur nomine Cassaviensis. Qui successimus in beati Petri locum spirituali totius Dominici gregis bono magna sollicitudine consulere nitimur. Cum vero Exarchia Apostolica Kosicensis pro Christifidelibus ritus Byzantini in Slovachia commorantibus magna ceperit incrementa quod attinet ad fidelium numerum atque ad proprium ecclesiasticum patrimonium servans spiritualem fidem, audito Venerabili Fratre Nostro Cardinale Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, summa Nostra potestate eandem Exarchiam Apostolicam ad gradum Eparchiae evehimus nomine Cassoviensis propriis cum iuribus et obligationibus; quam quidem metropolitanae Sedi Prešoviensi subicimus cuiusque sedem ponimus in urbe Cassovia dum volumus ut Cathedralis ecclesia maneat templum Nativitatis Beatissimae Mariae Dei Genetricis, quod hucusque princeps sacra aedes fuit eiusdem Apostolicae Exarchiae. Mandamus insuper ut omnes sacerdotes in territorio Exarchiae Apostolicae ministerium exercentes ipso facto novae Eparchiae incardinentur itemque seminarii alumni ex eiusdem paroeciis novae circumscriptioni ascribantur. Haec omnia reliquaque secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium temperentur. Insuper de absoluto negotio sueta documenta exarentur et Congregationi pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus. Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo octavo, Pontificatus Nostri tertio. THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
Brennus Chestle, Protonot. Apost. Emmanuel Fernandez, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 3, pp. 128-129 |