CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI
EPISTULA AD CATHOLICAE
ECCLESIAE EPISCOPOS DE RECEPTIONE COMMUNIONIS EUCHARISTICAE
A FIDELIBUS QUI POST DIVORTIUM NOVAS INIERUNT NUPTIAS
Excellentia Reverendissima, 1. Annus
Internationalis Familiae peculiaris momenti occasionem praebet, ut
testificationes denuo retegantur caritatis curaeque Ecclesiae in familiam(1), et
simul rursus proponantur inaestimabiles divitiae matrimonii christiani, quod
familiae fundamentum constituit. 2. In praesentibus rerum adiunctis
specialem animi attentionem postulant difficultates et angores eorum fidelium,
qui in abnormibus matrimonii condicionibus versantur(2). Pastores efficere
debent, ut Christi caritas et proxima Ecclesiae maternitas animadvertantur;
illos ergo cum amore excipiant atque hortentur ut in Dei misericordia fiduciam
reponant, prudenterque et cum respectu eis suggerentes concreta itinera
conversionis et participationis vitae in communitate ecclesiali(3). 3.
Cum vero conscii sint veram comprehensionem germanamque misericordiam numquam
seiungi a veritate(4), pastores officio obstringuntur hos fideles commonendi de
Ecclesiae doctrina quae ad sacramentorum celebrationem, peculiarique modo ad
Eucharistiae receptionem attinet. Hac in re, postremis his in annis, in variis
regionibus diversae solutiones pastorales propositae sunt, secundum quas
fideles, qui post divortium novas nuptias inierunt, quamvis generali ratione
profecto ad Communionem Eucharisticam admittendi non sunt, ad ipsam tamen
accedere queunt quibusdam in casibus, cum scilicet secundum iudicium suae
ipsorum conscientiae putent se hoc facere posse. Quod quidem evenire potest,
verbi gratia, cum prorsus iniuste deserti fuerint, quamvis prius matrimonium
salvum facere sincere conati sint, vel cum persuasi sint de nullitate prioris
matrimonii, quae tamen probari non possit in foro externo, vel cum iam longum
reflexionis et paenitentiae iter emensi sint, vel etiam cum ob rationes
moraliter validas iidem separationis obligationi satisfacere non possint.
Iuxta quasdam opiniones, ad veram suam condicionem obiective examinandam,
divortio digressis, qui novas inierunt nuptias, colloquium ineundum esset cum
presbytero prudenti ac experto. Idem sacerdos tamen observet oportet eorum
adventiciam decisionem conscientiae accedendi ad Eucharistiam, quin hoc
significet admissionem ex parte auctoritatis. His et similibus in casibus
ageretur de toleranti ac benevola solutione pastorali, ut ratio inducatur
diversarum condicionum divortio digressorum, qui novas nuptias inierunt.
4. Etsi notum sit similes solutiones pastorales a quibusdam Ecclesiae Patribus
propositas easdemque etiam in praxim deductas fuisse, hae tamen numquam
consensum Patrum obtinuerunt nulloque modo doctrinam communem Ecclesiae
constituerunt nec eius disciplinam determina runt. Spectat ad ipsius Magisterium
universale, fidelitate servata erga S. Scripturam et Traditionem, docere et
authentice interpretari depositum fidei. Quare haec Congregatio,
prae oculis habens novas superius memoratas propositiones pastorales, suum
officium esse ducit in memoriam revocare doctrinam et disciplinam Ecclesiae hac
in re. Ipsa enim, propter fidelitatem erga Iesu Christi verbum(5), affirmat se
non posse validum agnoscere novum coniugium, si prius matrimonium validum fuit.
Divortio digressi, si ad alias nuptias civiliter transierunt, in condicione
versantur obiective legi Dei contraria. Idcirco, quoad haec durat condicio, ad
Eucharisticam Communionem accedere iis non licet(6). Quae norma minime
habet indolem poenalem vel utcumque discriminantem erga eos de quibus agimus,
sed potius obiectivam condicionem exprimit, quae suapte natura impedit
accessionem ad Communionem Eucharisticam. "Ipsi namque impediunt ne admittantur,
cum status eorum et condicio vitae obiective dissideant ab illa amoris
coniunctione inter Christum et Ecclesiam, quae Eucharistia significatur et
peragitur. Restat praeterea alia peculiaris ratio pastoralis: si homines illi ad
Eucharistiam admitterentur, in errorem turbationemque inducerentur fideles de
Ecclesiae doctrina super indissolubilitate matrimonii"(7). Fidelibus, qui
in tali condicione matrimoniali versantur, accessio ad Communionem Eucharisticam
patet unice per absolutionem sacramentalem, quae dari potest "tantum illis qui,
dolentes quod signum violaverint Foederis et fidelitatis Christi, sincere parati
sunt vitae formam iam non amplius adversam indissolubilitati suscipere. Hoc
poscit revera ut, quoties vir ac mulier gravibus de causis - verbi gratia, ob
liberorum educationem - non valeant necessitati separationis satisfacere,
'officium in se suscipiant omnino continenter vivendi, scilicet se abstinendi ab
actibus, qui solis coniugibus competunt'"(8). Tunc ad Communionem Eucharisticam
accedere possunt, salva tamen obligatione vitandi scandalum. 5. Ecclesiae
doctrina et disciplina hac de re fuse expositae sunt, tempore post Concilium, in
Adhortatione Apostolica Familiaris consortio. Adhortatio, praeter alia,
in memoriam revocat pastores, ob amorem veritatis, officio adstringi recte
distinguendi varias condiciones, atque eos hortatur ut animum addant iis qui
post divortium novas nuptias inierunt ut varia vitae Ecclesiae momenta
participent. Simul confirmat consuetudinem constantem et universalem "in Sacris
ipsis Litteris innixam, non admittendi ad Eucharisticam Communionem fideles qui
post divortium novas nuptias inierunt"(9), atque huius rei rationes adducit.
Structura textus Adhortationis et ipsa verba clare demonstrant huiusmodi
consuetudinem, quae exhibetur obligandi vi praedita, immutari non posse ob
differentes condiciones. 6. Fidelis qui ex consuetudine convivit «more
uxorio» cum persona quae neque legitima est uxor neque legitimus vir, non potest
accedere ad Communionem Eucharisticam. Quod si ille hoc fieri posse existimet,
tunc pastores et confessores, propter gravitatem materiae nec non ob exigentias
boni spiritualis personae(10) et boni communis Ecclesiae, gravi obstringuntur
officio eundem commonendi huiusmodi conscientiae iudicium aperte contradicere
doctrinae Ecclesiae(11). Debent insuper memoriam facere huius doctrinae, cum
omnes fideles sibi commissos instituunt. Hoc non significat Ecclesiae
cordi non esse condicionem horum fidelium, qui, ceterum, minime excluduntur a
communione ecclesiali. Ipsa sollicitudine ducitur eos pastorali actione
prosequendi eosque invitandi ad vitam ecclesialem participandam, quantum fieri
potest, salvis praescriptis iuris divini, a quibus Ecclesia nullam habet
dispensandi potestatem(12). Necesse alioquin est illuminare fideles, quorum
interest, ne censeant suam vitae Ecclesiae participationem exclusive reduci ad
quaestionem de Eucharistiae receptione. Fideles adiuventur oportet, ut magis
magisque comprehendant valorem participandi sacrificium Christi in Missa,
communionis spiritualis(13), orationis, meditationis verbi divini, operum
caritatis et iustitiae(14). 7. Errata persuasio, vi cuius aliquis post
divortium et novas initas nuptias putat se posse accedere ad Communionem
Eucharisticam, plerumque supponit conscientiae personali tribui facultatem
ultimatim decidendi - ratione habita propriae persuasionis(15) - de existentia
vel minus prioris matrimonii deque alterius unionis valore. At talis attributio
admitti nollo modo potest(16). Matrimonium enim, quatenus imago unionis
sponsalis inter Christum et eius Ecclesiam atque nucleus primarius et elementum
magni momenti in vita societatis civilis, est sua ipsius natura realitas
publica. 8. Verum quidem est iudicium de propriis dispositionibus pro
accessione ad Eucharistiam a conscientia morali recte formata procedere debere.
At verum pariter est consensum, quo matri monium constituitur, non esse
decisionem mere privatam, quia tum unicuique coniugi tum utrique statum gignit
specifice ecclesialem et socialem. Quare iudicium conscientiae de proprio statu
matrimoniali non respicit dumtaxat relationem immediatam inter hominem et Deum,
quasi necessaria non sit ecclesialis illa mediatio quae etiam leges canonicas
conscientiam obligantes includit. Non agnoscere hunc essentialem aspectum idem
est ac negare revera matrimonium existere veluti Ecclesiae realitatem, hoc est
veluti sacramentum. 9. Ceterum Adhortatio Familiaris consortio,
cum pastores invitat ad bene distinguendas varias condiciones eorum qui post
divortium novam inierunt unionem, mentionem etiam facit condicionis eorum qui
certi sua in intima conscientia sunt superius matrimonium iam irreparabiliter
disruptum numquam validum fuisse(17). Discernendum utique est, num per viam fori
externi ab Ecclesia statutam huiusmodi matrimonii nullitas obiective existat.
Disciplina Ecclesiae, dum in examine de validitate matrimoniorum catholicorum
confirmat competentiam exclusivam tribunalium ecclesiasticorum vias etiam novas
ad probandam nullitatem unionis praecedentis offert hac mente, ut omne discrimen
- inquantum fieri potest - inter veritatem in processu accessibilem et veritatem
obiectivam, a recta conscientia cognitam, excludatur(18). Adhaerere
utcumque Ecclesiae iudicio et observare vigentem disciplinam circa obligationem
formae canonicae utpote necessariae pro validitate matrimoniorum catholicorum,
est quod vere prodest spirituali bono fidelium quorum causa agitur. Ecclesia
enim est Corpus Christi atque vivere in communione ecclesiali est vivere in
Corpore Christi et pasci eius Corpore. In Eucharistiae sacramento recipiendo
communio cum Christo capite nullo modo a communione cum eius membris, i.e. cum
eius Ecclesia separari potest. Qua de causa sacramentum nostrae cum Christo
unionis etiam sacramentum unitatis Ecclesiae est. Sumere Communionem
Eucharisticam, dispositionibus communionis ecclesialis non servatis, est ergo
res in se repugnans. Communio sacramentalis cum Christo implicat et supponit
observantiam, interdum quidem difficilem, ordinis communionis ecclesialis, nec
fieri potest recte et fructuose per modum agendi quo fidelis desiderans
immediate accedere ad Christum, hunc ordinem non servat. 10. Secundum ea
quae hucusque exposita sunt, plene est amplectendum votum a Synodo Episcoporum
expressum, proprium a Beatissimo Patre Ioanne Paulo II factum, et ad rem
deductum studio laudabilibusque inceptis ab Episcopis, sacerdotibus, religiosis
et fidelibus laicis: hoc est, sollicita cum caritate summopere adniti ut
fideles, qui in condicione matrimoniali abnormi versantur, in Christi et
Ecclesiae caritate roborentur. Hoc tantum modo eis licebit plene recipere
matrimonii christiani nuntium atque sustinere in fide angores condicionis suae.
In actione pastorali omni ope adnitendum est, ut recte intellegatur non agi hic
de discrimine, sed solummodo de fidelitate absoluta erga Christi voluntatem, qui
rursus nobis dedit et noviter concredidit matrimonii indissolubilitatem veluti
Creatoris donum. Necesse erit ut pastores atque communitas fidelium patiantur
atque diligant una simul cum iis ad quos pertinet, ut conspicere valeant etiam
in onere oboedientiae iugum suave atque onus leve Iesu(19). Eorum onus non est
dulce et leve quatenus parvum vel inane, sed fit leve quia Dominus - atque cum
eo omnis Ecclesia - id participat. Proprium est pastoralis navitatis integra
deditione exercendae praebere eiusmodi auxilium, veritate simulque amore
innixum. Tecum coniunctus in munere collegiali ut lesu Christi veritas in
Ecclesiae vita et consuetudine splendescat, me profiteri gaudeo Excellentiae
Tuae Reverendissimae in Domino
Joseph Card. Ratzinger Praefectus
+ Albertus Bovone Archiepiscopus Tit. Caesariensis in
Numidia Secretarius
Hanc Epistulam in sessione ordinaria huius Congregationis
deliberatam, Summus Pontifex loannes Paulus Il, in Audientia Cardinali Praefecto
concessa, adprobavit et publici iuris fieri iussit. Romae, ex
Aedibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die 14 Septembris 1994 in festo
Exaltationis Sanctae Crucis.
(1) Cf. Ionnes Paulus II, Epistula familiis data (die 2
Februarii 1994), n. 3. (2) Cf. Iannes Paulus II, Adhort. Ap. familiaris
consortio, nn. 79-84: AAS 74 (1982) 180-186. (3) Cf. ibid., n. 84: AAS 74
(1982) 185; Epistula familiis data, n. 5; Cathéchisme de l'Eglise Catholique, n.
1651. (4) Cf. Paulus VI, Litt. Encycl. Humanae vitae, n. 29: AAS 60
(1968) 501; Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Reconci liatio et paenitentia, n. 34:
AAS 77 (1985) 272; Litt. Encycl. Veritatis splendor, n. 95: AAS 85 (1993) 1208.
(5) Mc 10,11-12: "Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium
committit in eam; et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur".
(6) Cf. Catéchisme de l'Eglise Catholique, n. 1650; Concilium Tridentinum, sess.
XXIV: Denz.-Schoenm. 1797- 1812. (7) Adhort. Ap. Familiaris consortio, n.
84: AAS (1982) 185-186. (8) Ibid., n. 84: AAS 74 (1982) 186; cf. Ioannes
Paulus II, Homilia habita in conclusione VI Synodus Episcoporum, n. 7: AAS 72
(1980) 1082. (9) Adhort. Ap. Familiaris consortio, n. 84: AAS 74 (1982)
185. (10) Cf. 1 Cor 11,27-29. (11) Cf. Codex Iusir Canonici, can.
978 § 2. (12) Cf. Catéchisme de l'Eglise Catholique, n. 1640. (13)
Cf. Congregatio pro Doctrina Fidei, Epistula Episcopis Ecclesiae Catholicae
super aliquas quaestiones respicientes Ministrum Eucharistiae, III/4: AAS 74
(1983) 1007; S. Theresia de Avila, Camino de perfección, n. 35, 1; S. Alphonsus
M. de' Liguori, Visite al SS. Sacramento e a Maria Santissima. (14) Cf.
Adhort. Ap. Familiaris consortio, n. 84: AAS 74 (1982) 185. (15) Cf.
Litt. Encycl. Veritatis splendor, n. 55: AAS 85 (1993) 1178. (16) Cf.
Codex Iuris Canonici, can. 1085 § 2. (17) Cf. Adhort. Ap. Familiaris
consortio, n. 84: AAS 74 (1982) 185. (18) Cf. Codex Iuris Canonici, cann.
1536 § 2 et 1679 et Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, cann. 1217 § 2 et
1365 circa vim probantem, quam habent declarationes partium in talibus
processibus. (19) Cf. Mt 11,30. |