SACRA CONGREGATIO PRO RELIGIOSIS INSTRUCTIO DE VITA CONTEMPLATIVA
«Venite seorsum in desertum locum » (Mc. 6, 31). Multi quidem huiusmodi audierunt invitationem et secuti sunt Christum, in solitudinem abeuntes, ut Patrem ibi adorarent. Quo agebantur Spiritus instinctu [1], ad instituta ordinanda ducti sunt uni contemplationi dedita, in quibus monasteria monialium praeclarum obtinent locum. Vigiles maternasque curas Ecclesia semper ei adhibuit, quae « illustrior portio gregis Christi » a S. Cypriano est appellata [2], eo praesertim quod eiusdem a saeculi negotiis seiunctionem, pluribus de clausura editis praescriptionibus, est tutata [3]. Concilium quoque Vaticanum II eodem animum intendit [4]; cuius opus persequi huic Instructioni est propositum, normas definiendo, quibus clausura monialium contemplationi prorsus addictarum in posterum regatur, quibusdam clausurae primariis rationibus antea expensis. I Recessus a mundo ad impensiorem in solitudine orationis vitam agendam nihil aliud est quam modus quidam peculiaris vivendi et exprimendi paschale Christi mysterium, quod mors est propter resurrectionem. Quod quidem mysterium in Sacra Scriptura exhibetur ut transitus seu exodus ; transitus scilicet eventus historiae Israëlis potior est effectus, qui fundamentum est fidei eiusdem [5] vitaeque coniunctioris cum Deo [6], quemque Ecclesia praefigurationem quandam christianae salutis esse profitetur [7]. Neminem profecto latet, quantum sacra Liturgia et Patrum traditio - ut iam Apostoli ipsique Evangelistae fecerant - biblicis Exodi argumentis usae sint in mysterio christiano intellegendo et enuntiando [8]. Iam in exordio historiae Populi Dei, Abraham invitari perhibetur, ut egrediatur de terra sua et de cognatione sua (cfr. Gen. 12, 1), atque Apostolus docet eandem invitationem fuisse initium longi itineris mystici ad patriam, quae non est terrestris [9]. Quod in Antiquo Testamento hoc modo erat praefiguratum, id in Novo Testamento est reapse factum. A Patre exiens et in mundum veniens (cfr. Io. 16, 28) ad populum erigendum, « qui ambulabat in tenebris » (Is. 9, 2; cfr. Mt. 4, 16), Verbum Dei eripuit nos de hac potestate tenebrarum (cfr. Col. 1, 13), id est a peccato, et per mortem suam (cfr. Io. 13, 1.; 16, 28 et Hebr. 9, 11-12; 10, 19-20) nos traxit in motum reditus ad Patrem, qui « nos in Christo conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu » (Eph. 2, 6; cfr. Col. 2, 12-1:3; 3, 1), qua in re paschale Christi et Ecclesiae mysterium vere proprieque consistit. Huiusmodi autem Christi mors veram solitudinis rationem postulat, quemadmodum una cum ipso Apostolo [10] nonnulli Ecclesiae Patres vel Doctores persuasum sibi habuerunt [11]. Hanc enim significationem iidem quibusdam Christi vitae factis tribuerunt, cum eum contemplabantur in solitudinem vel in desertum se recipientem ad pugnandum eum « principe huius mundi » (cfr. Mt. 4, 1; Io. 12, 31; 14, 30) [12], praecipue vero ad orandum Patrem suum, cuius voluntati se plane subiciebat [13]. Hoc modo solitudinem Passionis suae praesignificavit [14], quam veluti novam Exodum Evangelistae nobis proponunt [15]. Pro Christifidelibus igitur in desertum abire idem est ac sese altius cum Christi Passione coniungere et ratione quadam peculiari paschale mysterium ac Domini transitum ex hoc mundo ad patriam caelestem participare. Hac quippe de causa monasteria fuerunt constituta, quae in ipso christiani mysterii sinu sunt posita. Fidelis quidem ad sequendum Christum in eius Evangelii salutis praedicatione pariter vocatur, debetque ad terrestris civitatis aedificationem simul conferre, ut quasi fermentum sit, quo haec in Dei familiam transformetur [16]; quo sensu Christifidelis in mundo manere dicitur (efr. Io. 17, 15). Eiusmodi tamen munere totum Ecclesiae mysterium non profertur Ecclesia enim, quae in servitium Dei et hominum est constituta [17], eadem etiam, ac quidem potissimum, est redemptorum omnium coadunatio, eorum videlicet, qui per Baptismum aliaque Sacramenta iam ex hoc mundo ad Patrem transierunt [18]. « Actione fervens » est quidem, simul tamen etiam « contemplationi vacans », ea ratione, ut « quod humanum est ordinetur ad divinum eique subordinetur, quod visibile ad invisibile, quod actionis ad contemplationem » [19]. Licet ergo atque oportet quosdam. Christifideles hanc contemplativam Ecclesiae notam peculiariter vivendo exprimere in solitudinem reapse se recipientes, utpote eiusmodi gratia a Spiritu Sancto donatos [20], ut « in assidua prece et alacri paenitentia soli Deo vacent » (Perfectae caritatis, 1.1. 7) [21]. Ceterum perspectum habeatur quendam a mundo recessum quandamque contemplationem inveniri necesse esse in qualibet christianae vitae forma, quemadmodum Concilium Vaticanum II, quod attinet ad presbyteros et religiosos apostolicis operibus deditos, asseruit [22]. Re quidem vera etiam extra monasteria non desunt, qui, Spiritus Sancti gratia operante, ad contemplationem evehantur, sed hoc de quolibet Christifideli dici potest eadem ratione, qua cuivis Christi discipulo (cfr. Lc. 14, 25-27 et 33) aliqua a rebus huius mundi seiunctio necessaria est, quamvis eandem formam in desertum secedendi non sequatur. Monachi tamen et moniales in claustra se recipiendo perfectius magisque typice elementum primarium cuiusvis vitae christianae ad usum deducunt : Reliquum est, ut . . . et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur ; praeterit enim figura huius mundi » (1 Cor. 7, 29, 31) [23]. II Ad ea, quae in paschali Christi mysterio, prout ab Ecclesia participatur, innituntur, argumentum addatur oportet momenti recollectionis et quietis ad occursum cum Deo in oratione tutiorem facilioremque reddendum [24]. Vitae ratio hominum contemplationi prorsus deditorum, eum eo contendat, ut cuncta removeantur, quae animum aliquomodo possint dividere, facultatem tribuere nititur attingendi plenitudinem personae, unitatis nota insignis, se Deo, quem inquirit, melius dicandi [25], perfectius Deo vacandi. Illa vero Dei inquisitio, ex qua omnibus quae possidet homo renuntiare debet (cf. Luc. 14, 33), divinarum Scripturarum lectione et meditatione (cfr. Perfectae caritatis, n. 6) quam maxime exercetur. Ideoque orationem comitari debet Sacrae Scripturae lectio « ut fiat colloquium inter Deum et hominem; nam "illum alloquimur, cum oramus ; illum audimus, cum divina legimus oracula" » (cfr. Const. Dei Verbum, n. 25; Ambrosius, De officiis ministrorum, I, 20, 88 : ML 16, 50). Studio vero Sacrae Scripturae, quae est « veluti speculum in quo Ecclesia in terris peregrinans contemplatur Deum, a quo omnia accipit » (Dei Verbum, n. 7) unusquisque ex dilectione Dei, inardescit ad eius pulchritudinem conspiciendam » (S. Thom. Aqu., II, II, Q. 180, art. 1, in corpore). Ita dilectio et contemplatio sibi mutuo opitulantur. « Amor quippe Dei ipse intellectus eius est : qui non nisi amatus intelligitur, nec nisi intellectus amatur, et utique tantum intelligitur quantum amatur, tantumque amatur quantum intelligitur » (Guillelmus Abbas S. Theodorici, Expositio in Cant., c. ML 180, 499, C). Sic in silentio et solitudine « viris strenuis tam redire in se licet quam libet et habitare secum, virtutumque germina instanter excolere atque de paradisi feliciter fructibus vesci. Hic oculus ille conquiritur, cuius sereno intuitu vulneratur sponsus amore, quo mundo et puro conspicitur Deus. Hic otium celebratur negotiosum et in quieta pausatur actione. Hic pro certaminis labore repensat Deus athletis suis mercedem optatam, pacem videlicet quam mundus ignorat et gaudium in Spiritu Sancto. . . Haec est pars illa optima quam Maria elegit, quae non auferetur » [26]. III Non tamen monachi et moniales, eo quod a ceteris hominibus seiuncti sunt, quasi seclusi et abscissi esse a mundo et Ecclesia sunt putandi ; quibus, contra, « profundiore modo in visceribus Christi » [27] praesentes adsunt, quandoquidem omnes unum in Christo sumus (cfr. 1 Cor. 10, 17 ; Io. 17, 20-22) [28]. Praetermisso munere, a maioribus recepto, monasteriorum, quod ad civilem et socialem pertinet cultum, firmissimis testimoniis constat, quanto amore homines uni contemplationi dediti anxietates et dolores omnium hominum suis in cordibus gerant. Ceterum desertum vel mons seductus fuerunt loca, in quibus Deus hominibus abscondita revelavit (cfr. Gn. 32, 25-31; Ex. 3 ; 24, 1-8 ; 34, 5-9 ; 1 Rg. 19, 8-13 ; Lc. 2, 7-9 ; Mt. 17, 1-8). Loca scilicet sunt, ubi caelum et terra quasi inter se occurrunt, ubi, per Christi praesentiam, mundus e terra arida iterum efficitur paradisus (cfr. Mc. 1, 13) [29]. Quomodo ergo ab hominum finibus secludantur, si ipsi suam assequuntur plenitudinem? Quodsi ergo homines contemplativi quasi in corde sunt mundi, multo magis in corde sunt Ecclesiae [30]. Eorum precatio, praesertim Sacrificii Christi in Eucharistia participatio et Officii divini celebratio, muneris est praecellentissimi exsecutio illius orantium communitatis, quae est Ecclesia, Dei nempe glorificatio. Precatio illa cultus est, quo Patri per Fliium in Spiritu Sancto redditur eximium sacrificium laudis » [31]; quo quidem ii, qui huic se dedunt, inducuntur in mysterium ineffabilis illius colloquii, quod Christus Dominus continenter habet cum Patre caelesti et in sinu Patris infinitam dilectionem suam ei profert. Est denique precatio, quo, quasi ad culmen, universa actio Ecclesiae tendit [32]. Sic intimam Ecclesiae vitam manifestantes contemplativi ad illius praesentiae plenitudinem requiruntur [33]. Praeterea eiusdem Ecclesiae gradum vitae spiritualis adaugent, cum totum Corpus Mysticum fervore caritatis suae vivificent, omne genus incepta apostolica excitando quae nihil sunt sine caritate (cfr. 1 Cor. 13, 1-3). « In corde Ecclesiae, matris meae, ego Amor ero » : ita exclamavit illa, quae quamquam numquam monasterii sui saepta est transgressa, tamen a Pio PP. XI Missionum omnium fuit renuntiata Patrona [34]. Nonne Deus per caritatem suam, quae oblatione Filii, usque ad mortem in Cruce ducta, manifestata est, homines a peccatis liberavit? Cum quis ergo in hoc summi amoris Dei et hominum paschale mysterium (cfr. Io. 13, 1; 15, 13) penetrat, salutiferum opus Christi Passionis, omnis apostolatus principium, necessario participat [35]. Religiosi denique in una versantes contemplatione per orationem suam missionale opus Ecclesiae adiuvant, « cum sit Deus qui rogatus mittit operarios in messem suam, animos non-christianorum ad audiendum Evangelium aperit et verbum salutis in eorum cordibus fecundat » [36]. In solitudine, ubi orationi vacant, iidem fratrum suorum nequaquam obliviscuntur. Si a crebro eorum commercio se amoverunt, hoc non fecerunt ad quietem, sui commodi causa, exquirendam, sed ad illorum labores, cruciatus, spes universaliore modo participanda [37]. IV Tantum igitur est vitae contemplativae mysterium., cuius praeclarus in oeconomia salutis locus ex iis, quae supra dicta sunt, elucet, quodque titulo omni ex parte peculiari apud moniales in claustris degentes viget. Hae enim feminae, natura sua, mysterium Ecclesiae, « Sponsae Immaculatae Agni Immaculati » [38], significantius repraesentant, atque, sedentes secus pedes Domini ad audiendum verbum illius (cfr. Lc. 10, 39) in silentio et recessu, quae sursum sunt sapiunt et quaerunt, ubi vita earum est abscondita cum Christo in Deo, donec cum Sponso suo appareant in gloria [39]. Mulieris est verbum excipere potius quam ad extremos terrae fines perferre, quamvis etiam ad hoc possit, felici cum exitu, vocari; illius videlicet est verbum intra se pernoscere et fructuosum reddere ratione quadam vivida, dilucida ipsique propria. Plenam etiam maturitatem adepta, mulier magis persentit id quo alius indiget eiusque necessitates experitur ; apertius Ecclesiae erga Sponsum suum fidelitatem [40] exprimit ac simul altiore quodam praedita est sensu fecunditatis vitae contemplativae. Hac de causa Ecclesia — ut eius testatur Liturgia [41] - peculiari quadam ratione virginem christianam semper respexit. Divinam aemulationem circa eam significans [42], eadem Ecclesia ipsius a mundi seiunctionem monasteriorumque clausuram maiore cum sollicitudine est tutata [43]. Fieri non potest quin hic de Beata Maria Virgine commemoretur, quae Verbum Dei in semetipsa, suscepit, « fide plena, et Christum prius mente quam ventre » concipiens [44], hortus conclusus, fons signatus, porta clausa (cfr. Cant. 4, 12; Ez. 44, 1-2), « in fide et caritate typus et exemplar spectatissimum » Ecclesiae exstat [45]. Virgo sanctissima praeclarum vitae contemplativae est exemplum, iureque e venerabili quadam traditione, sive in Oriente sive in Occidente, ad ipsam haec verba Evangelii in sacra Liturgia accommodantur « Maria optimam partem elegit » (Lc. 10, 38-42) [46]. V In hoc vitae contemplativae mysterio etiam aliud extollendum occurrit, scilicet momentum signi ac testimonii, quo contemplativi, a Deo orationi specialiter deputati, quovis « ministerio verbi » [47] non privantur, licet de directae praedicationis ministerio non agatur. In hominum consortione, quae nunc est et quae tam facile Deum respuit et negat, virorum et mulierum vita divinis contemplandis rebus dedita eius exsistentiam et praesentiam aperte profitetur, quandoquidem eadem necessitudinem illam amicalem cum Deo requirit, quae « testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei » (Rom. 8, 16). Qui ergo ita vivunt, illos confirmare possunt, qui fide temptantur quique per errorem in discrimen queunt adducere quamlibet facultatem homini oblatam colloquium cum Deo ineffabili habendi [48]. Quo mirabili cum Deo colloquio, in silentio et solitudine, viri et mulieres, contemplationi et exercitationi caritatis ceterarumque christianarum virtutum prorsus dediti, mortem Domini annuntiant, donec veniat. Hanc quidem etiam eo magis annuntiant, quod tota eorum vita, propter inquisitionem Dei solam prorsus ac totam, nihil aliud est quam iter ad caelestem Ierusalem et anticipatio Ecclesiae eschatologicae in possidendo et contemplando Deo defixae. Attamen non solum metam attingendam, id est vitam venturi saeculi, homines contemplativi mundo praedicant, sed etiam viam, quae eo ducit, demonstrant. Si spiritus beatitudinum, qui sequelam Christi vivificat, quamlibet vitae christianae formam debet animare [49], contemplativorum vita testatur hoc ad usum deduci posse iam in hac terrestri vita. Quod quidem testimonium etiam vehementius homines nostrae aetatis afficiet, quod testimonium collectivum, seu potius sociale, erit. Non enim homines, qui nunc sunt, testimonium trahit singulare, sed testimonium alicuius communitatis, a vita, quae communiter agitur, profectum, immo testimonium alicuius societatis constitutae, quae continuitate et vigore suo vim principiorum, quibus innititur, comprobat. Huiusmodi sane est testimonium communitatis contemplativae, quam Paulus PP. VI in Monte Casino adumbravit, de societate parva et perfecti exempli » locutus, « in qua amor, oboedientia, innocentia, libertas a rebus creatis et ars iis recte utendi vigent, ubi spiritus praeponderat, ut paucis dicamus, ubi pax et Evangelium dominantur » [50]. VI Facile tamen intellegitur certam ac definitam vitae claustralis obligationem, qua quis se devinciat, non oriri licere et inveniri quodam fervore, cito transeunte, sed provenire debere e firma et stabili maturitate, qua quis socialibus quibusdam bonis, quamvis maximi habeantur et fiant, renuntiare valeat, ut plena libertate spirituali eligat vitae formam, ex qua Christo tantum et rebus, quae sursum sunt, in vitae usu adhaereat. Hac de causa diuturno diligentique studio probandae sunt vocationes, quae monasteriis monialium offeruntur, ad ea recte discernenda, quibus moveantur, ut opportune illae arceantur, quae, fortasse inscie, rationibus non ita supernaturalibus atque claris ducantur, quae plenam progressionem spiritualem et humanam possint praepedire [51]. Cautiones utiles, quae singulorum Institutorum iure constitutae sunt, non solum ante postulantium in monasterium ingressum erunt perpendendae, sed etiam, antequam sodales votis perpetuis obstringantur, considerandae. Quae in hac Instructione sunt exposita, ad cuncta Instituta pertinent, quae contemplationi omni ex parte sunt dedita. Quaelibet tamen familia religiosa notam sibi propriam suamque indolem habet, saepe a Fundatore praefinitas, quae fideliter erunt servandae. Neque negatur novas vitae contemplativae formas Spiritus Sancti instinctu in Ecclesia posse oriri. Quo quidem legitime ea agnoscuntur, quibus Instituta, quasi mira quadam varietate, inter se differunt, varietate videlicet, quae praecipue ex momento pendet, quod cuiusvis unius orationi tribuitur aut precationi liturgicae, quod vitae communiter agendae datur vel vitae eremiticae elementis, quae compagi monastici Instituti facilius inseruntur. Hoc sine dubio vim habet etiam ad rationem, qua singula Instituta materialem a mundo per clausuram seiunctionem intellegunt atque efficiunt. VII Dum igitur Concilii Oecumenici Vaticani II confirmantur praescripta de clausura servanda et accommodanda, quippe quae vitae contemplativae sit probatissimum subsidium, Sacra Congregatio pro Religiosis et Institutis saecularibus has normas, a Paulo PP. VI die 12 mensis Iulii 1969 probatas, pro monasteriis monialium contemplationi prorsus addictarum edere curae habuit.
NORMAE DE CLAUSURA PAPALI MONIALIUM « Clausura papalis monasteriorum consideranda est tanquam institutum asceticum quod cum monialium peculiari vocatione singulariter cohaeret, quippe quae signum, protectio et peculiaris forma exstet earum secessus a mundo » (Litt. Ap. in. p. dat. Ecclesiae sanctae, II, n. 30). 1 — Clausura, quae monialibus vitae unice contemplativae reservatur (Perfectae caritatis, n. 16), ideo papalis dicitur quia normae, quibus regitur, apostolica auctoritate sanciri debent, licet agatur de normis iure particulari statutis vel statuendis, quibus propria Institutorum indoles apte exprimitur. 2 — Lege clausurae papalis afficitur tota domus quam moniales inhabitant, cum hortis et viridariis accessui monialium reservatis. 3 — Saepta monasterii legi clausurae obnoxia ita constituantur ut materialem separationem efficiant (Litt. Ap. m. p. dat. Ecclesiae sanctae, II, n. 31), quae scilicet ingressus et egressus impediat (v. g. muro, sive alio efficaci modo, veluti tabulis ligneis, ferreo reti, densa firmaque saepe). Ingressus vero et egressus fiant per portas quae clavibus obserantur. 4 — Modus huius efficacis separationis, praesertim quoad chorum et collocutorium, definiatur in Constitutionibus et in codicibus additiciis, attenta diversitate sive traditionum singulorum Institutorum, sive temporum locorumque condicionum (v. g. cratibus, cancellis, stabili mensa, etc.); ad normam vero articuli 1, praedictus separationis modus praeviae approbationi S. Congregationis pro Religiosis et Institutis saecularibus proponatur. 5 — Vi legis clausurae moniales, novitiae et postulantes intra monasterii saepta clausura circumscripta vivere debent, neque ex iis egredi licet, exceptis casibus de quibus iure cautum est (cfr. art. 7). 6 — Item lex clausurae vetat ne intra saepta monasterii clausurae obnoxia, ullus cuiusvis condicionis, sexus et aetatis ingrediatur, exceptis casibus de quibus iure cautum est (cfr. art. 8 et 9). 7 — Praeter indulta particularia Sanctae Sedis, egressus e clausura iis, de quibus in art. 5, permittitur :
8 — Praeter indulta particularia Sanctae Sedis, ingressus in clausuram permittitur :
9 — Ius particulare ad normam art. 1 a Sancta Sede probatum, potest iuxta spiritum et indolem singulorum Institutorum sive severiores normas clausurae statuere sive de aliis casibus legitimi ingressus et egressus sancire, quibus monasteriorum necessitatibus vel monialium bono prospiciatur. 10 — Usus radiophonii et televisionis, in monasteriis monialium vitae unice contemplativae nonnisi ii peculiaribus rerum adiunctis indolem religiosam habentibus permitti potest. 11 — Oportet ut diaria, commentarii periodici et cetera subsidia communicationis neque numero nimia sint, neque indistincte admittantur (cfr. Inter mirifica, n. 4). Etenim per illa subsidia spiritus huius mundi etiam optimas communitates pervadere et perturbare potest. 12 — Sessiones seu coetus cuiuscumque generis, quae eum vita claustrali vix, vel ne vix quidem, componi possunt, prudenter vitentur. Si tamen praesentes rerum condiciones id suadere videantur, tunc cum debita licentia, poterit quandoque permitti monialibus ut illis coetibus intersint, qui vere vitam claustralem fovent, dummodo ne huiusmodi egressus e claustro nimis crebro fieri contingat. Meminerint Superiores puritatem et fervorem vitae claustralis e stricta observantia legum clausurae multum pendere. Ideo exitus e saeptis monasterii exceptio maneat. 13 - Lex clausurae obligationem gravem conscientiae secumfert, sive pro monialibus sive pro extraneis. 14 - In visitatione canonica Visitator materialem clausuram inspicere debet ; Antistita vero debet de normarum clausurae observantia eidem rationem reddere necnon librum ubi fideliter egressus et ingressus adnotantur, inspectioni subicere. 15 - Ecclesia, cum vitam contemplativam claustralem magni faciat, valde laudat moniales quae, in modo aptandi clausuram huic vitae contemplativae magis consentaneo, secessum a mundo sanctissime servant (cfr. Perfectae caritatis, n. 7) ; eos vero qui ius et officium habent invigilandi custodiae clausurae, Ordinarium scilicet loci et, si habeatur, Superiorem regularem, enixe adhortatur, ut omni sollicitudine eam tueantur et Antistitam, ad quam proxime pertinet huius clausurae custodia, pro suo munere efficaciter adiuvent. 16 - Poenae in clausuram monialium violantes statutae usque ad novi Codicis Iuris Canonici promulgationem vigore carent. 17 - Modus procedendi in renovatione, per Litteras Apostolicas Ecclesiae Sanctae motu proprio datas statutus, II, nn. 9, 10, 11, fideliter servetur. Ad mentem vero n. 6 earundem Litterarum, experimenta contra praescripta praesentium normarum, quae ius commune constituunt, induci nequeunt nisi obtenta praevia Sanctae Sedis licentia. Ea vero monasteria, quae in aptanda clausura papali iam quasdam innovationes ad effectum deduxerunt, obligatione tenentur eas proponendi iudicio Sacrae Congregationis pro Religiosis et Institutis saecularibus intra sex menses a die editionis praesentis Instructionis. Datum Romae, die 15 mensis augusti 1969, in festo B. M. V. in caelum assumptae. H. Card. ANTONIUTTI, Praefectus Eduardus Heston, C.S.C., a Secretis
[1] Cfr. Pachomius, Vies coptes, Cod. Bo. n. 17 (Lefort, p. 91). Const. past. de Eccl. in mundo huius temporis Gaudium et spes, n. 38, et Mt. 4, 1. [2] Cyprianus, De habitu virginum 3, ML 4, 455. [3] Iam inde a saec. cfr. Caesarius Arel., Reg. ad Virg. (approb. ab Hormisda Pp.) 1, ML 67, 1107; Conc. Epaonen. (a. 517), c. 38, CC ser. Lat. 148 A, p. 34. Cfr. et Bonifatius VIII, Const. Periculoso (1298); Concil. Trident., sess. 25, decr. de Regularibus, c. 5; C.I.C. cc. 597-603; 2342; Pius XII, Const. Apost. Sponsa Christi; S. Congr. de Relig., Instructiones Inter praeclara et Inter cetera. [4] Decr. de accomm. renov. vitae religiosae Perfectae caritatis, n. 16; « Clausura papalis pro monialibus vitae unice contemplativae firma maneat sed iuxta temporum locorumque condiciones, iisque usibus sublatis qui obsoleti sint, accommodetur, auditis ipsorum monasteriorum votis ». [5] Cfr. Decalogus: « Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Non habebis deos alienos coram me . . . » (Ex. 20, 2-3). Quoad pactum autem Sichimis initum: « Absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis! Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti, de domo servitutis, fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus » (Ios. 24, 16-17). Idololatria secus in eo consistit quod dicatur: « Hi sunt dii tui, Israël, qui te eduxerunt de terra Aegypti » (Ex. 32, 4), quo sensu crebro enuntiantur formulae. [6 ] Ita in Israëlis oratione, ut ex Psalmis colligitur. Etiam sollemnitates liturgicae festa anniversaria eventuum Exodi factae sunt. Pactum seu Testamentum in deserto, cum fieret Exodus, initum est. Inter aerumnas etiam peccatis promeritas, Israël recordabatur mirabilium a Deo peractorum, suamque spem in eis collocabat, quia Deus, qui non mutat, potens est semper eadem mirabilia renovare. Cfr. Deut. 20, 1; Is. 43, 16-21; 63, 10-14; Bar. 2, 11; Ecl. 36, 5. Sed per desertum purificans iterum transeundum erit (Os. 2, 16-25): tunc tamen non agetur amplius de inimicis populis externis, sed potius de peccatorum mancipatu: vera exodus, cordis conversio est. [7] Conc. Vat. II, Decl. de Eccl. hab. ad Relig. non-christ. Nostra aetate, n. 4: (Ecclesia) confitetur omnes Christifideles Abrahae filios secundum fidem, in eiusdem Patriarchae vocatione includi et salutem Ecclesiae in populi electi exitu de terra servitutis mystice praesignari ». Cfr. 1 Cor. 10, 11: « Haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt ». Et Irenaeus: « Universa enim quae ex Aegypto profectito fiebat populi a Deo, typus et imago fuit profectionis Ecclesiae quae erat futura ex gentibus » (Adv. haer. 4, 30. - Sources chrét. 100, p. 784). [8] Iuxta Novum Testamentum: A) Christus ad effectum deducit novam exodum: Mt. 2, 15; 4, 4 (cfr. Ex. 16); 4, 7 (cfr. Ex. 17); 4, 10 (cfr. Deut, 32, 48-53); 5, 21-22 ss.; 11, 10 (cfr. Mal. 3, 1-2 et Ex. 23, 20); 26, 28 (cfr. Mc. 10, 38; Ex. 24, 8; Hebr. 9, 18-28). - Lc. 9, 31; 12, 50 (Mc. 10, 38; cfr. 1 Cor. 10, 2). - Io. 1, 17; 3, 14; 6, 31-33, 49-50, 58; 7, 37-39 (cfr. Ex. 17, 1-7); 19, 36. B) Vita christiana quatenus nova exodus: 1 Cor. 10, 1-11; 2 Cor. 3, 6-18; Hebr. 4, 1-9; 8, 1-13; 9; 12, 18-24; 1 Pt. 1, 16; 2, 9; Apoc. 1, 6; 2, 17; 15, 3; 21, 2-3 (cfr. Os. 2, 16-25; Ex. 25, 8). Pro testimoniis Patrum et Liturgiae cfr. R. Le Deaut et J. Lecuyer, Exode, in Dict. de spirit. 4, 1973-1995. [9] Hebr. 11, 13-16: « Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi; nunc autem meliorem appetunt, id est coelestem ». [10] Hebr. 13, 12-14: « Iesus . . . extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ipsius portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus ». [11] «Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me»? (Mt. 27, 46). «Vere Crux Christi dicitur eremus, quia a paucis habitatur, et verus eremita Christus Deus a quo erux baiulatur» (Auctor saec. XIII ineuntis, in Arch. d'hist. doct. et litt. du Moyen Age 31 [1964] 41). [12] Cfr. Origenes, In Matth. 12, 8-9, CGS 10, 200. [13] Cfr. Mt. 14, 23 (Mc. 6, 46); Mc. 1, 35; Lc. 5, 16; 6, 12; 9, 18. 28 (Mt. 17, 1); 11, 1; praesertim Lc. 22, 41-44: « Et ipse avulsus est ab eis quantum lactus est lapidis; et positis genibus, orabat dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat . . . Et factus in agonia, prolixius orabat ». - Oratio Moysis in monte, seiuncti a pugna quae in planitie fiebat (Ex. 17, 8-13), est, iuxta Patres, imago Christi in Cruce, extra portas Ierusalem. Cfr. Epist. Barnabae 12, 2-4 (Hemmer 74); Iustinus, Dial. cum Triph. 90, 4-5; 91, 3; 97, 1; 111, 1-2; 112, 2; Irenaeus, Demonstrat. 46. [14] Cfr. Hilarius: «Quod vespere solus est, solitudinem suam in tempore passionis ostendit», In Matth. 14, 23, ML 9, 1001. [15] Cfr. supra ad n. 8. [16] Conc. Vat. II, Const. past. de Eccl. in mundo huius temporis Gaudium et spes, n. 40: « Ecclesia tamquam fermentum et veluti anima societatis humanae in Christo renovandae et in familiam Dei transformandae exsistit » (cfr. et n. 3). [17] In servitium hominum in suis terrestribus muneribus: Conc. Vat. II, Const past. de Eccl. in mundo huius temporis Gaudium et spes, nn. 3 et 40-45; Decr. de aetiv. mission. Ecelesiae Ad gentes divinitus, n. 12: « Nullam aliam auctoritatem sibi vindicat nisi ut, Deo adiuvante, caritate et fideli servitio hominibus ministret ». - Sed praesertim in servitium salutis aeternae: Cfr. Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 48: « Christus. . . Corpus suum quod est Ecclesia ut universale salutis sacramentum constituit ». Cfr. n. 5. [18] Cfr. Conc. Vat. II Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, nn. 2, 7, etc. [19] Cfr. Conc. Vat. II, Const. de Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 2. [20] Cfr. Conc. Vat. II. Const. past. de Eccl. in mundo huius temporis Gaudium et spes, n. 38: «Diversa autem sunt Spiritus dona: dum alios vocat ut coelestis habitationis desiderio manifestum testimonium reddant illudque in humana familia vividum conservent . . .». [21] Secundum traditionem Patrum, vita contemplativa peculiariter Iesu orationem solitariam vel in monte factam manifestat, quae vitam contemplativam praefigurabat. Cfr. Cassianus: « Secessit tamen solus in monte orare, per hoc scilicet nos instruens suae secessionis exemplo ut secedamus » (Conlat. 6, 4, 49, 826); Hieronymus: « Et Christum quaeras in solitudine et ores solus in monte cum Iesu (Ep. ad Paulinum, 58, 4, 2, CSEL 54, 532) ; Isidorus: «Quod vero in monte orationis studio pernoctabat, vitam contemplationis significabat» (Different. lib. 2, 2, 34, ML, 83, 91); Ps. Hieronymus: «Quando orabat, ostendit theoricam vitam; quando sedebat, ostendit actualem vitam Exivit in monte orare et exivit ad turbas, ostendit theoricam et actualem in unum» (ML 30, 571); Valafridus Strabo :«Quando ascendebat in montem, significabat theorica, id est contemplativa » (Expos. in IV Evang., ML 114, S72); Paschasius Radbertus:«Ut soli Deo in theoria, id est in monte vacemus » (Expos. in Matth., ML 120, 522); Guillelmus Abbas S. Theodorici: « (Vita solitaria) ab ipso Domino familiarissime celebrata, ab eius discipulis ipso praesente concupita: cuius transfigurationis gloriam cum vidissent qui cum eo in monte sancto erant, continuo Petrus. . . optimum sibi iudicavit in hoc semper esse» (Ad fratres de Monte Dei, I, 1, ML 184, 310); Amadeus Lausannensis: « Statuens nobis speculam in monte cum Moyse et Elia, quatenus quod quaerimus revelata facie contemplari possimus » (Hom. 3; Ed. Bavaud, Sourees chrét, 72, 90-92); Conc. Vat. II, Const. dogm. de Eccl.esia Lumen gentium, n. 46: « Sollicite attendant religiosi, ut per ipsos Ecclesia revera Christum in dies, sive fidelibus, sive infidelibus, melius commonstret, vel in monte contemplantem, semper autem voluntati Patris qui eum misit oboedientem ». Exodi argumenta monasticae vitae pariter accommodata sunt a S. Ioanne Climaco pro Oriente (Scala Paradisi, gr. 1, MG SS, 632-644) et inde a S. Ambrosio pro Occidente (Ep. 27, 1-3, et 28, 1. 8, ML 16, 1047, 1051, 1053). Cfr. et Hieronymus ad Eustochium: « Moysen sequaris in eremo et terram repromissionis introeas » (Ep. 22, 24, ML 22, 410, CSEL 54, 177). [22] Cfr. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 41: « (Presbyteri) nedum apostolicis curis, periculis et aerumnis impediantur, per ea potius ad altiorem sanctitatem ascendant, ex abundantia contemplationis actionem suam nutriendo et fovendo »; Decr. de accomm. renov. vitae religiosae Perfectae caritatis, n. 5: « Quapropter cuiuslibet instituti sodales, Deum prae omnibus et unice quaerentes, contemplationem, qua ei mente et corde adhaereant, cum amore apostolico coniungant oportet ». [23] Locus affertur in Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 42. Cfr. ibid., n. 44: «Cum enim populus Dei hic manentem civitatem non habeat, sed futuram inquirat . . . »; n.6: «Dum vero his in terris Ecclesia peregrinatur a Domino, tamquam exsulem se habet ». [24] Cfr. Os. 2, 10: « Ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius ». - Augustinus: « Difficile est in turba videre Christum: solitudo quaedam necessaria est menti nostrae; quadam solitudine intentionis videtur Deus. Turba strepitum habet; visio ista secretum desiderat » (In Io. Tract. 17, 5, ML 35, 1533); Guigo Cart.: « Qui et imminentis iam tempore passionis apostolos reliquit solus exoraturus, isto vel maxime insinuans exemplo quantum solitudo prosit orationi, quando comitibus, licet apostolis, non vult mixtus orare » (Consuetudines, 8O, 10, ML 153, 758). Juan de la Cruz: « [Para la oración] es bueno lugar solitario, y aun áspero, para que el espíritu sólida y derechamente suba a Dios, no impedido ni detenido en las cosas visibles. . . Por lo cual nuestra Salvador escogía lugares solitarios para orar y aquellos que no ocupasen mucho los sentidos (para dar nos ejemplo), sino que lévantasen el alma, como eran los montes que se levantaban de la tierra (Subida III, ;39, 2; cf. Cántico B, 35, 1). [25] Cfr. Paulus VI, All. cl. 24 oet. 1064: « San Benedetto ritorni per aiutarci a recuperare la vita personale, di cui oggi abbiamo brama e affanno, e che lo sviluppo della vita moderna, a cui si deve il desiderio esasperato dell'essere noi stessi, soffoca mentre lo risveglia, delude mentre lo fa cosciente L'eccitazione, il frastuono, la febbrilità, l'esteriorità, la moltitudine minacciano l'interiorità dell'uomo; gli manca il silenzio con la sua genuina parola interiore, gli manca l'ordine, gli manca la preghiera, gli manca la pace, gli manca se stesso » (A. A. S. 56 [1964], p. 987). [26] Bruno, Ad Radulphum 6 (Sources chrét. 85. pp. 70-72). [27] Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 46. - Cfr. Evagrius: « Monachus est qui ab omnibus est seiunctus et cum omnibus coniunctus » (De oratione 124, text. gall. ap. I. Hausherr, Les leçons d'un contemplatif, p. 155); Petrus Damianus: « Licet remoti procul ab Ecclesia videamur per solitudinem corporum, in ea tamen praesentissimi semper assistimus per unitatis inviolabile sacramentum » (Opusc. XI, L. qui appellatur Dominus vobiscum, 10, ML 145, 239). Teresa de Jesús: «Oh hermanas mías en Christo! ayudadme a suplicar esto al Señor, que para esto os juntó aquí [orar por la paz de las naciones y las necesidades de la Iglesia]! éste es vuestro llamamiento; éstos han de ser vuestros negocios, éstos han de ser vuestros deseos: aquí vuestras lágrimas; éstas vuestras peticiones . . .» (Camino 1, 5). [28] Cfr. Petrus Damianus: « Si ergo credentes in Christo unum sunt, ubicumque videatur esse per corporalem speciem membrum, ibi etiam per sacramenti mysterium totum est corpus . . .Si ergo onmes unum Christi corpus sumus, et licet per corporalem speciem videamur abiungi, spiritu tamen ab invicem separari non possumus, qui in eo manemus» (Opusc. XI, L. qui appellatur Dominus vobiscum 6, ML, 6, ML 145, 236-28S); Paulus PP. VI: «Non siete separate dalla grande comunione della famiglia di Cristo, siete specializzate; e la vostra specialitità di oggi, non meno di ieri, provvida e edificante per tutta la Chiesa, anzi per tutta la società » (All. ad sacrarum virginum Benedictinarum Antistitas, 28-X-1966, A. A. S. 58 [1966 ], pp. 1159-1160. [29] Cfr. Is. 11, 6-9: contra Gen. 9, 2. - Quoad claustrum-paradisum, cfr. Hieronymus: « Habeto cellulam pro paradiso, varia Scripturarum poma decerpe» (Ep. 125 ad Rusticum 7, ML 22, 1075; CSEL 56, 125); Anselmus, Ep. 3 102, 311, 159, 140; Petrus Damianus, Ep. 6, 3, ML 144, 374; Willelmus Malmesburiensis, De gestis Pont. Angliae 4, ML 179, 1612-1613; Bernardus, Sermo de diver. 42, 4, ML 183, 663; Guillemuus Abbas S. Theodorici, De natura, et dignitate amoris 25, ML 184, 896; Petrus Cellensis, Ep. 75, ML 202, 522. Cfr. J. Leclerq, La vie parfaite, Turnhout 1948; G. M. Colombás, Paraíso y vida angélica, Montserrat 1958. [30] Cfr. Paulus VI: « Vogliamo che queste isole di nascondimento, di penitenza e meditazione sappiano che esse non sono né dimenticate, né staccate dalla comunione della Chiesa di Dio, che anzi ne costituiscono il cuore, ne alimentano la ricchezza spirituale, ne sublimano la preghiera, ne sostengono la carità, ne condividono le sofferenze, le fatiche, l'apostolato, le speranze, ne accrescono i meriti » (All. d. 2-2-1966, Insegnamenti di Paolo VI, VI [1966], p. 56). [31] Conc Vat. II, Decr. de accom. renov. vitae religiosae Perfectae caritatis, n. 7. Juan de la Cruz: «Es más precioso delante de El y del alma un poquito de este amor puro y más provecho hace a la Iglesia que todas esas obras juntas. Que por eso Maria Magdalena se escondió en el desierto 30 años para entregarse de veras e este amor. . . por lo mucho que aprovecha e importa a la Iglesia un poquito de este amor. . . al fin, para este fin de amor fuimos criados » (Cántico B, 28, 2-3). [32] Cfr. Conc. Vat. II, Constitutio de S. Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 10: « Dei glorificatio, ad quam, uti ad finem, omnia alia Ecclesiae opera contendunt »; cfr. et Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, n. 76; Decr. de apostolatu laicorum Apostolicam actuositatem, n. 2. [33] Cfr. Conc. Vat. II, Decr. de activ. mission. Ecclesiae Ad gentes divinitus, n. 1S: « Cum enim vita contemplativa ad plenitudinem praesentiae Ecclesiae pertineat, ubique instauretur ». Cfr. Ioannes XXIII: « La vie contemplative! . . . Elle constitue une des structures fondamentales de la Sainte Eglise, elle a été présente à toutes les phases de son histoire bimillénaire » (All. ad Cisterc. strict. obs. 20-X-1960, A. A. S. 52 [1960], p. 896). [34] «La Charité me donna la clef de ma vocation. Je compris que si l'Eglise avait un corps, composé de différents membres, le plus nécessaire, le plus noble de tous ne lui manquait pas, je compris que l'Eglise avait un Cœur et ce Cœur était brûlant d'Amour. Je compris que l'amour seul faisait agir les membres de l'Eglise, que si l'Amour venait à s'éteindre, les Apôtres n'annonceraient plus l'Evangile, les Martyrs refuseraient de verser leur sang. . . Oui j'ai trouvé ma place dans l'Eglise . . . dans le Cœur de l'Eglise, ma Mère, je serai l'Amour » (Manuscrits autobiographigues, ms B, Lisieux 1957, p. 229). [35] Cfr. Ioannes XXIII: « Apostolatus enim, qui vere proprieque dicitur, in eo positus est, ut quis salutiferum opus Christi participet, quod fieri nequit nisi precandi seseque devovendi studio; siquidem Salvator praecipue preces ad Patrem fundendo seseque immolando genus humanum noxiis vinctum et oppressum redemit. Unde fit ut qui intimam hanc rationem salvifici muneris Christi sequi conetur, etiamsi externa abstineat actione, praecellenti tamen ratione apostolatum exercet » (Ep. Causa praeclara, 16-VII-1962, A. A. S. 54 [1962], p. 568). [36] Conc. Vat. II, Decr. de activ. mission. Ecclesiae Ad gentes divinitus, n. 40. Cfr Const. Umbratilem (A. A. S. 16 [1924], p. 389), et Decr. S. R. C. super tuto pro canoniz. b. Teresiae Margaritae Redi, 18-II-1934: «. . . supremo cordis martyrio anima vere cum Christo confixa cruci, sibi ceterisque uberiores redemptionis fructus acquirit. Porro hae sunt purissimae atque altissimae in Ecclesia animae, quae patiendo, amando atque orando, tacito apostolatu omnibus prae primis prosunt » (A. A. S. 26 [1934], p. 106). [37] Cfr. Paulus VI: « Questa reclusione materiale, esteriore, sociale, vi separa dalla Chiesa? Io vengo a dirvi: guardate che la Chiesa pensa a voi, non siete dimenticate, e quindi la separazione che sarebbe la più grave (quella spirituale) non esiste. Perché? perché siete oggetto di una particolare attenzione, d'un ricordo, vogliamo dire di più? La Chiesa guarda voi, che vi siete date a questo genere di vita per essere a continuo colloquio col Signore, per essere idonee a capire di più la sua voce, a esprimere questa vostra povera voce umana con maggior purezza e con maggior intensità: avete fatto di questo rapporto fra cielo e terra l'unico programma della vostra vita. Voi contemplative vi siete dedicate a questo assorbimento di Dio sopra la vostra anima. Ebbene, la Chiesa vede in voi l'espressione la più alta di se stessa: voi siete, in una certa maniera, al vertice » (All. ad moniales Camaldulenses Aventini, 23-II-1966, in Vita monastica, n. 85, p. 68); « Non solo un posto vi è concesso nella Chiesa cattolica, ma una funzione, come dice il Concillo; non siete separate dalla grande comunione della famiglia di Cristo, siete specializzate » (All. ad virginum Benedictinarum Antistitas, 28-X-1966, A. A. S. 58 [1966], pp. 1159-1160). Et Concilium Vat. II alte asseruit: « Nec quisquam aestimet religiosos consecratione sua aut ab hominibus alienos aut inutiles in civitate terrestri fieri. Nam etsi quandoque coaetaneis suis non directe adsistunt, profundiore tamen modo eos in visceribus Christi praesentes habent atque cum eis spiritualiter cooperantur, ut aedificatio terrenae civitatis semper in Domino fundetur ad ipsumque dirigatur, ne forte in vanum laboraverint qui aedificant eam » (Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 46). Teresa de Jesús: « Persuade a las Hermanas a que se ocupen siempre en suplicar a Dios favorezca a los que trabajan por la Iglesia » (Camino, titulo del c. 3). « Si en esto podemos algo con Dios, estando encerradas, peleamos por El. . . Y cuando vuestras oraciones y deseos y disciplinas y ayunos no se emplearen por esto que he dicho, pensad que no hacéis ni cumplís el fin para que aquí os juntó el Señor » (ibid., nn. 5.10). [38] Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 6 [39] Ibid. [40] Cfr. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 6: «Ecclesia . . . quam (Christus) sibi foedere indissolubili sociavit et quam mundatam sibi voluit coniunctam et in dilectione ac fidelitate subditam » [41] Liturgia occidentalis solum sanctis feminis imagines nuptiales accommodat et applicat, earum commostrans sanctitatem veluti effusionem earum nuptiarum spiritualium quas cum suo Sponso et Domino inierunt. E contra numquam pro illis — ut pro viris facit — argumentis utitur novi hominis vel aliis rationem communicandi cum Christo Sacerdote, Pontifice, Propheta significantibus. Item, inde a saec. tv, feminarum religiosa professio caeremonia habetur specialis, ab ea quae a monachis peragitur distincta: velatio virginalis, enim, quae translata esse putanda est a velatione coniugali puellarum, quae ad nuptias transibant, formam praebet cuiusdam matrimonii. [42] Cfr. Deut. 4, 24; 2 Cor. 11, 2: « Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo ». [43] Cfr. locos n. 3 allatos. [44] Cfr. Augustinus, Serm. 215, 4, ML 8S, 1074. [45] Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 53. [46] Huiusmodi pericopa evangelica ut textus evangelii pro quibusdam sollemnitatibus B. Mariae Virginis adhibetur inde a saec. VI, V. g. pro festo Dormitionis vel Assumptionis, sive in Oriente, sive in Occidente (cfr. B. Capelle, La féte de l'Assomption dans l'histoire liturgigue, in Ephemer. theol. Lovan. 3 [1996], pp. 33-45). [47] Cfr. Act. 6, 2.4: « Non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus ». [48] Cfr. Message des moines contemplatifs primae Episcoporum Synodo, L'Osservatore Romano, 12-X-1967. [49] Cfr. Conc. Vat. II, Const past. de Eccl. in mundo huius temporis Gaudium et spes, n. 72. [50] « Una piccola società ideale, dove finalmente regna Pamore, l'obbedienza, l'innocenza, la 1ibertà dalle cose e l'arte di bene usarle, la prevalenza dello spirito, la pace, in una parola, il Vangelo » (A. A. S. 56 [1664], p. 987). [51] Cfr. Conc. Vat. II, Const. dogm. de Ecelesia Lumen gentium, n. 46: « Omnes tandem perspectum habeant, consiliorum evangelicorum professionem, quamvis renuntiationem secumferat bonorum quae indubie magni aestimanda veniunt, tamen personae humanae vero profectui non obstare, sed natura sua ei summopere prodesse ». Cfr. et Decr. de accomm. renov. vitae religiosae Perfectae caritatis, n. 12.
|
|