Index

Back Top Print

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

NOTIFICATIO

de memoria Beatae Mariae Virginis Ecclesiae Matris

Post inscriptionem in Calendarium Romanum memoriæ obligatoriæ B.M.V. Ecclesiæ Matris, iam hoc anno feria secunda post Pentecosten ab omnibus celebrandæ, opportunum visum est indicationes quæ sequuntur præbere.

Rubrica quæ in Missali Romano legitur post formularia Missæ Pentecostes: «Ubi feria II vel etiam III post Pentecosten sunt dies quibus fideles debent vel solent Missam frequentare, resumi potest Missa dominicæ Pentecostes, vel dici potest Missa de Spiritu Sancto» (Missale Romanum, p. 448), adhuc viget quia non derogat præcedentiæ inter dies liturgicos quæ, quoad eorum celebrationem, unice regitur a Tabula dierum liturgicorum (cf. Normæ universales de Anno liturgico et de Calendario, n. 59). Simili modo præcedentia ordinatur a normis de Missis votivis: «Missæ votivæ per se prohibentur in diebus quibus occurrit memoria obligatoria aut feria Adventus usque ad diem 16 decembris, feria temporis Nativitatis a die 2 ianuarii, et temporis paschalis post octavam Paschatis. Si tamen utilitas pastoralis id postulet, in celebratione cum populo adhiberi potest Missa votiva huic utilitati respondens, de iudicio rectoris ecclesiæ vel ipsius sacerdotis celebrantis» (Missale Romanum, p. 1156; cf. Institutio Generalis Missalis Romani, n. 376).

Tamen, ceteris paribus, præferenda est memoria obligatoria B.M.V. Ecclesiæ Matris, textibus Decreto adnexis, cum Lectionibus indicatis, quæ tamquam propriæ censendæ sunt, quia mysterium Maternitatis spiritualis illustrant. In proxima editione Ordinis lectionum Missæ n. 572 bis in rubrica expresse indicabitur lectiones esse propriæ et ideo, quamvis agatur de memoria, dici debent loco lectionum pro feriis occurrentium (cf. Ordo lectionum Missæ, Prænotanda, n. 83).

In casu occurrentiæ huius memoriæ cum alia memoria principia generalia normarum universalium de Anno liturgico et de Calendario (cf. Tabula dierum liturgicorum, n. 60) sequenda sunt. Cum autem memoria B.M.V. Ecclesiæ Matris sit Pentecoste coniuncta, sicut pariter memoria Immaculati Cordis B.M.V. celebrationi Sacratissimi Cordis Iesu coniuncta est, in casu occurrentiæ cum alia memoria alicuius Sancti vel Beati, iuxta liturgicam traditionem præstantiæ inter personas, memoria B.M.V. prævalere debet.  

Ex Aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 24 mensis Martii 2018. 

 

Robertus Card. Sarah
Præfectus

                                                                                     + Arturus Roche
                                                                                     Archiepiscopus a Secretis