The Holy See
back up
Search
riga

SACRA CONGREGATIO RITUUM

DECRETUM GENERALE

MAXIMA REDEMPTIONIS*

LITURGICIIS HEBDOMADAE SANCTAE ORDO INSTAURATUR.

 

Maxima redemptionis nostrae mysteria, passionis nempe, mortis et resurrectionis Domini nostri Iesu Christi, ab apostolica inde aetate singulari prorsus recordatione celebrare quotannis studuit sancta Mater Ecclesia. Summa in primis eorundem mysteriorum momenta peculiari triduo recolebantur, Christi scilicet «crucifixi, sepulti, suscitati» [1]; iriox institutionis sanctissimae Eucharistiae solemnis memoria addita fuit; ac demum, dominica quae passionem proxime antecedit, liturgica accessit celebratio triumphalis Domini nostri Regis messianici ingressus in sanctam civitatem; peculiaris exinde liturgica hebdomada exorta est, quae, ob excellentiam mysteriorum celebratorum, et sancta appellata et amplissimis piissimisque ritibus ditata fuit.

Hi autem ritus iisdem hebdomadae diebus iisdemque dierum horis initio celebrabatur quibus sacrosancta mysteria contigerunt. Institutio itaque sanctissimae Eucharistiae feria quinta, vespere, recolebatur, solemni Missa in Cena Domini; feria autem sexta peculiaris actio liturgica de passione et morte Domini horis postmeridianis celebrabatur; denique vespere sabbati sancti solemnis inchoabatur vigilia, quae mane sequenti in gaudio resurrectionis finem habebat.

Media autem aetate, tempus agendae liturgiae his diebus, variis in id concurrentibus causis, ita anticipari coeptum est, ut, eadem media aetate ad finem vergente, omnes liturgicae illae solemnitates ad horas usque matutinas antepositae fuerint, profecto non sine detrimento liturgici sensus, nec sine confusione inter evangelicas narrationes et ad eas pertinentes liturgicas repraesentationes. Solemnis praesertim paschalis vigiliae liturgia, a propria nocturna sede avulsa, nativam perspicuitatem ac verborum et symbolorum sensum amisit. Praeterea sabbati sancti dies, praecoci paschali gaudio invasus, propriam indolem perdidit luctuosam memoriae dominicae sepulturae.

Recentiore porro aetate alia denique accessit rerum mutatio eademque sub aspectu pastorali gravissima. Etenim, feria quinta, sexta et sabbatum sanctae hebdomadae per plura saecula inter dies festivos connumerabantur, eo sane consilio, ut cunctus populus christianus, a servilibus operibus expeditus, sacris horum dierum caerimoniis interesse posset; at saeculo decimo septimo currente ipsi Romani Pontifices, ob condiciones vitae socialis prorsus immutatas, dierum festivorum numerum imminuere adacti sunt. Urbanus itaque VIII, Constitutione apostoilca «Universa per orbem», diei 24 Septembris anni 1642, sacrum quoque hebdomadae sanctae triduum, non amplius inter festivos, sed inter feriales dies recensere coactus est.

Exinde vero fidelium ad sacros hos ritus frequentia necessario decrevit, ea praesertim de causa, quod eorum celebratio iam diu ad horas matutinas anteposita fuerat, quando scilicet scholae, opificia et publica cuiusque generis negotia, ubique terrarum, diebus ferialibus peragi solentet peraguntur. Communis reapse et quasi universalis experientia docet, solemnes gravesque has sacri tridui liturgicas actiones a clericis peragi solere, ecclesiarum aulis saepe quasi desertis.

Quod sane valde est dolendum. Etenim sacrosanctae hebdomadae ritus, non solum singulari dignitate, sed et peculiari sacramentali vi et efficacia pollent ad christianam vitam alendam, nec aequam obtinere possunt compensationem per pia illa devotionum exercitia, quae extraliturgica appellari solent, quaeque sacro triduo horis postmeridianis absolvuntur.

His de causis viri in re liturgica peritissimi, sacerdotes curam animarum gerentes, et in primis ipsi Excellentissimi Antistites, recentioribus annis enixas ad Sanctam Sedem pieces detulerunt, postulantes, ut liturgicae sacri tridui actiones, ad horas, ut olim, postmeridianas revocarentur, eo sane consilio, ut omnes fideles facilius iisdem ritibus interesse possint. Re autem mature perpensa, Summus Pontifex Pius XII, anno iam 1951, sacrae paschalis vigiliae liturgiam instauravit, ad nutum interim Ordinariorum et ad experimentum peragendam.

Cum porro huiusmodi experimentum optimum universe habuerit successum, prout Ordinarii quamplures Sanctae Sedi retulerunt, cumque iidem Ordinarii petitiones iterare non omiserint, poscentes, ut sicut pro vigilia paschali, ita etiam pro aliis sanctae hebdomadae diebus similis fieret liturgica instauratio, sacris functionibus ad horas vespertinas restitutis, attento denique quod Missae vespertinae, per Constitutionem apostolicam « Christus Dominus» diei 6 Ianuarii anni 1953 praevisae, frequentiore adstante populo ubicumque celebrantur; his omnibus praeoculis habitis, SS.mus D. N. Pius Papa XII mandavit ut Commissio instaurandae liturgiae, ab eodem SS.mo Domino constituta, quaestionem hanc de Ordine hebdomadae sanctae instaurando examinaret et conclusionem proponeret. Qua obtenta, eadem Sanctitas Sua decrevit ut pro rei gravitate, tota quaestio peculiari examini subiceretur Eminentissimorum Patrum Sacrae Rituum Congregationis.

Eminentissimi autem Patres, in Congregatione extraordinaria diei Iulii currentis anni, ad, aedes Vaticanas coadunati, re mature perpensa unanimi suffragio Ordinem hebdomadae sanctae instauratum approbandum et praescribendum censuerunt, si Ss.mo Domino placuerit.

Quibus omnibus Ss.mo Domino Nostra ab infra scripto Cardinali Praefecto per singula relatis, Sanctitas Sua ea, quae iidem Eminentissimi Cardinales deliberaverant, approbare dignata est. Quapropter, de speciali mandato eiusdem D. N. Pii divina Providentia Papae XII, Sacra Rituum Congregatio ea quae sequuntur statuit:

I — Instauratus Ordo hebdomadae sanctae praescribitur

1. Qui ritum romanum sequuntur, in posterum servare tenentur Ordinem hebdomadae sanctae instauratum., in editione typica Vaticana, descriptum. Qui alios ritus latinos sequuntur, tenentur tantummodo servare tempus celebrationum liturgicarum in novo Ordine statutum.

2. Novus hic Ordo servari debet a die 25 Martii, dominica II Passionis seu in palmis, anni 1956.

3. Per totam hebdomadam sanctam nulla admittitur commemoratio, et in Missa prohibentur quoque collectae, quolibet titulo imperatae.

II — De hora competentiqua sacra Liturgia hebdomadae sanctae celebranda est

De officio divino

4. Dominica II Passionis seu in palmis, feria II, III et IV hebdomadae sanctae, officium divinum horis consuetis persolvitur.

5. In triduo sacro, id est : feria V in Cena Domini, feria VI in Passione et Morte Domini, et sabbato sancto, si officium peragatur in choro, vel in communi, haec serventur:

Matutinum et Laudes non anticipantur de sera, sed dicuntur mane hora competenti. In ecclesiis tamen, ubi feria V in Cena Domini Missa chrismatis mane celebretur, Matutinum et Laudes eiusdem feriae V anticipari possunt de sero.

Horae minores dicuntur hora competenti.

Vesperae feria V et VI omittuntur, cum earum locum teneant functiones liturgicae principales horam dierum. Sabbato sancta vero dicuntur post meridiem, hora consueta.

Completorium feria V et VI dicitur post functiones liturgicas vespertinas; sabbato sancto omittitur.

In privata recitatione; his tribes diebus, omnes home canonicae diei debent, iuxta rubricas.

De Missa vet actione liturgica principali

6. Dominica II Passionis solemnis benedictio et processio ramorum fiunt mane, hora consueta; in choro autem post Tertiam.

7. Feria V in Celia Domini, Missa chrismatis celebratur post Tertiam Missa autem in Cena Domini celebranda est vespere, hora magis opportuna, non autem ante horam quintam post meridiem, nec post horam octavam.

8. Feria VI in Passione et Morte Domini solemnis actio liturgica celebrator horis postmeridianis, et quidem circa horam tertiam; si vero ratio pastoralis id suadeat, licet tardiorem se ligere horam, non autem ultra horam sextam.

9. Solemnis paschalis vigilia celebranda est hora competenti, ea scilicet, quae permittat Missam solemnem eiusdem vigiliae incipere circa mediam noctem inter sabbatum sanctum et dominicam Resurrectionis.

Ubi tamen., ponderatis fidelium et locorum condicionibus, de iudicio Ordinarii loci, horam celebrandae vigiliae anticipari conveniat, haec non inchoetur ante diei crepusculum, ant certe non ante solis occasum.

III — De abstinentia et ieiunio quadragesimali ad mediam noctem sabbati sancti protrahendis

10. Abstinentia et ieiunium tempore quadragesimae praescriptum,quod hucusque, iuxta can. 1252 § 4, sabbato sancto cessabat post meridiem, in posterum cessabit media nocte eiusdem sabbati sancti.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Die 16 Novembris anni 1955.

C. Card. CICOGNANI, Praefectus

A. CARINCI, Archiep. Seleuc., a secretis

 

[1] S. Augustinus, Ep. 55, 14; Corp. Script. Eccl. Lat. 34, 2, p. 195


INSTRUCTIO
DE ORDINE HEBDOMADAE SANCTAE INSTAURATO RITE PERAGENDO

 

Cum propositum instaurati Ordinis hebdomadae sanctae eo spectet, at veneranda liturgia horum dierum, horis propriis simulque opportunis restituta, a fidelibus facilius, devotius ac fructuosius frequentari possit, permagni interest, ut idem salutare propositum ad optatum exitum deducatur.

Propterea Sacrae huic Rituum Congregationi opportunum visum est, generali decreto de instaurato Ordine hebdomadae sanctae Instructionem addere, qua et transitus ad novum ordinem facilior reddatur, et fideles ad uberiores fructus ex viva participatione sacrarum caerimoniarum percipiendos securius ducantur.

Omnibus itaque quorum interest huius Instructionis cognitio et observantia iniungitur.

I — De praeparatione pastorali et rituali

1. Locorum Ordinarii sedulo provideant, ut sacerdotes, praesertim qui curam animarum gerunt, bene sint edocti, non solum de rituali celebratione instaurati Ordinis hebdomadae sanctae, verurn etiam de eius liturgico sensu ac pastorali proposito. Curent praeterea ut etiam fideles, sacro quadragesimali tempore, aptius instruantur ad instauratum hebdomadae sanctae Ordinem rite intelligendum, ita ut eiusdem celebrationis mente et animo participes fiant.

2. Praecipua autem capita instructionis populo christiano tradendae haec sunt:

a) Pro dominica II Passionis, quae «in palmis» vocatur

Invitentur fideles ut frequentiores ad solemnem processionem palmarum conveniant, Christo Regi publicum testimonium amoris et gratitudinis reddituri.

Moneantur porro fideles ut tempestive, currente sancta hebdomada, ad sacramentum paenitentiae accedant; quae quidem monitio illic praesertim urgenda est, ubi consuetudo invaluit ut fideles vespere sabbati sancti et mane dominicae Resurrectionis quasi catervatim ad sacrum tribunal conveniant. Studeant igitur animarum curatores ut per totam sanctam hebdomadam, praesertim vero sacro triduo, fidelibus facilis occasio praebeatur ad sacramentum paenitentiae accedendi.

b) Pro feria V in Cena Domini

Erudiantur fideles de amore quo Christus Dominus, «pridie quam pateretur», sacrosanctam instituit Eucharistiam, sacrificium et sacramentum, Passionis suae memoriale perpetuum, sacerdotum ministerio perenniter celebrandum.

Invitentur quoque fideles, ut post Missam in Cena, Domini, debitam augustissimo Sacramento adorationem reddant.

Ubi demum pedum lotio, ad mandatum Domini de amore fraterno demostrandum, secundum Ordinis instaurati rubricas in ecclesia peragitur, edoceantur fideles de profunda huius sacri ritus significatione, ac de opportunitate ut ipsi hoc die christianae caritatis operibus abundent.

c) Pro feria VI in Passione et Morte Domini

Disponantur fideles ad rectam intelligentiam singularis actionis liturgicae huius diei, in qua, post Lectiones sacras et preces, Passio Domini nostri solemniter decantatur; orationes pro totius Ecclesiae et generis humani necessitatibus offeruntur; deinde a familia christiana, clero et populo, sancta Crux, nostrae redemptionis trophaeum, devotissime adoratur; postremo, iuxta instaurati Ordinis rubricas et sicut mos fuit per multa saecula, omnes qui id cupiunt et rite parati sunt, ad sacram quoque communionem accedere possunt, ea potissimum mente, ut corpus Domini, pro omnibus hoc die traditum, devote sumentes, uberiores redemptionis fructus percipiant.

Instent porro sacerdotes ut fideles hoc sacratissimo die piam servent mentis recollectionem, nec legem obliviscantur abstinentiae et ieiunii.

d) Pro sabbato sancto et vigilia paschali

Oportet in primis, ut fideles de peculiari natura liturgica sabbati sancti diligenter edoceantur. Est autem dies summi luctus, quo Ecclesia ad sepulcrum Domini immoratur, passionem eius et mortem meditando; a sacrificio Missae, sacra mensa denudata, abstinendo; usque dum, post solemnem vigiliam seu nocturnam Resurrectionis exspectationem, locus detur gaudiis paschalibus, quorum abundantia in sequentes dies exundat. Huius vero vigiliae propositum et finis in eo est, ut liturgica actione demonstretur et recolatur, quomodo ex morte Domini nostra promanaverit vita, et gratia. Itaque sub cerei paschali signo ipse Dominus «lux mundi» [1] proponitur, qui peccatorum nostrorum tenebras, gratia suae proffigavit; paschale praeconium profertur, quo splendor sanctae noctis Resurrectionis decantatur; memorantur Dei magnalia in antiquo foedere peracta, mirabilium Novi Testamenti pallentes imagines; aqua baptismalis benedicitur, in qua, «consepulti cum Christo» in mortem peccati, cum eodem Christo resurgimus, ut novitate vitae ambulemus» [2]; hanc denique gratiam, quam Christus nobis promeruit et in baptismate contulit, renovatis eiusdem baptismatis promissionibus, vita moribusque coram omnibus testificari pollicemur; postremo, implorato triumphantis Ecclesiae interventu, sacra vigilia solemni Resurrectionis Missa terminatur.

3. Nec minus necessaria est praeparatio ritualis sacrarum caerimoniarum hebdomadae sanctae.

Quapropter ea omnia, quae ad piam ac decoram celebrationem liturgicam humus sanctissimae hebdomadae occurrunt, sollicite paranda et ordinanda sunt; sacri praeterea ministri ceterique ministrantes, sive clerici sive laici, potissimum si pueri sint, iis quae ab ipsis peragenda erunt, sedulo instituantur.

II — Adnotationes ad quasdam rubricas Ordinis hebdomadae sanctae

a) Pro universa hebdomada sancta

4. Ubi copia habeatur sacrorum ministrorum, sacrae functiones hebdomadae sanctae cum omni splendore sacrorum rituum peragantur. Ubi vero sacri ministri desint, adhibeatur ritus simplex, servatis rubricis peculiaribus, ut suis locis notatur.

5. In Ordine hebdomadae sanctae instaurato, quoties cumque dicitur: «ut in Breviario romano», omnia desumenda sunt ex praedicto libro liturgico, servatis autem normis, per decretum generale S. Rituum Congregationis «De rubricis ad simpliciorem formam redigendis», diei 23 Martii anni 1955, statutis.

6. Per totam hebdomadam sanctam, id est a dominica II Passionis seu in palmis usque ad Missam vigiliae paschalis inclusive, in Missa (et feria VI in solemni actione liturgica), si solemniter celebratur, scilicet cum ministris sacris, ea omnia, quae diaconus vel subdiaconus aut lector, vi proprii officii cantant vel legunt, a celebrante omittuntur. 

b) Pro dominica II Passionis seu in palmis

7. In benedictione et processione adhibeantur rami palmarum seu vel aliarum arborum. Hi rami, secundum locorum varios usus, vel ab ipsis fidelibus parantur et in ecclesiam afferuntur; vel, benedictione peracta, fidelibus distribuuntur.

c) Pro feria V in Cena Domini

8. Pro solemni Sacramenti repositione paretur locus aptus in albino sacello vel altari ecclesiae, sicut in Missali romano praescribitur, et decenter quoad fieri potest, ornetur velis et luminaribus.

9. Servatis Sacrae Rituum Congregationis decretis de vitandis vel tollendis abusibus in hoc loco parando, plane commendatur severitas quae liturgiae horum dierum convenit.

10. Parochi vel ecclesiarum rectores tempestive moneant fideles de publica adoratione sanctissimae Eucharistiae, inde ab expleta Missa in Cena Domini instituenda, et protrahenda saltem usque ad medium noctem, quando scilicet liturgicae recordationi institutionis sanctissimae Eucharistiae succedit memoria passionis et mortis Domini.

d) Pro vigilia paschali

11. Nihil impedit quominus signa, in cereo paschali a celebrante stilo incidenda, coloribus vel alio modo antea praeparentur.

12. Convenit, ut candelae, quas clerus et populus gestant, accensae maneant, dum praeconium paschale canitur, et dum renovatio promissionum baptismatis peragitur.

13. Vas aquae benedicendae convenienter ornari decet.

14. Si aderunt baptizandi, praesertim si plures sint, permittitur caerimonias Ritualis romani, quae ipsam baptismi collationem praecedunt, id est, in baptismate infantium usque ad verba «Credis in Deum» [3], et in baptismate adultorum usque ad verba a «Quis vocaris?» [4], eodem mane, tempore opportuno, praemittere.

15. Si contingat in hac solemni vigilia sacras quoque Ordinationes conferri, Pontifex ultimam admonitionem (cum impositions sic dicti «pensi»), quae iuxta Pontificate romanum post benedictionem pontificalem et ante ultimum Evangelium locum habet, hac nocte eidem benedictioni pontificali praemittat.

16. In vigilia Pentecostes, omissis Lectionibus seu Prophetiis, et aquae baptismalis benedictione ac litaniis, Missa etiam conventualis, vel solemnis aut cantata, incipitur more solito, facta ad gradus altaris confessione, ab introitu «Cum sanctificatus fuero» ut in Missali romano ibidem pro Missis privatis ponitur.

III — De Missa, sacra communions et ieiunio eucharistico in triduo sacro

17. Feria V in Cena Domini, antiquissima romanae Ecclesiae servanda est traditio, qua, privatarum Missarum celebratione interdicta, omnes sacerdotes omnesque clerici, sacris in Cena, Domini intersint, quos expedit ad sacram mensam accedere.

Ubi vero ratio pastoralis id postulet, loci Ordinarius unam alteramve Missam lectam in singulis ecclesiis vel oratoriis publicis permittere poterit; in oratoriis autem semi publicis unam tantum Missam lectam; ea quidem de causa, ut omnes fideles hoc sacro die Missae sacrificio interesse et corpus Christi sumere possint. Hae autem Missae inter easdem diei horas permittuntur, quae pro Missa solemni in Cena, Domini assignatae sunt [6].

18. Eadem feria V in Cena Domini, sacra communio fidelibus distribui potest tantummodo inter Missas vespertinas, vel continuo ac statim ab iis expletis; item sabbato sancto dari potest tantummodo inter Missarum solemnia, vel continuo ac statim ab iis expletis; exceptis infirmis in periculo mortis constitutis.

19. Feria VI in Passione et Morte Domini, sacra communio distribui potest unice inter solemnem actionem liturgicam postmeridianam, exceptis item infirmis in periculo mortis constitutis.

20. Sacerdotes, qui Missam solemnem vigiliae paschalis hora propria celebrant, id est post mediam noctem quae intercedit inter sabbatum et dominicam, possunt ipso dominico die Resurrectionis Missam festivam celebrare, atque etiam, si indultum habeatur, bis aut ter.

21. Locorum Ordinarii, qui feria V in Cena Domini, Missam chrismatis umane celebraverint, possunt vespere Missam quoque solemnem in Cena Domini litare; verum sabbato sancto, si vigiliam solemnem paschalem celebrare voluerint, possunt, sed non tenentur, Missam solemnem ipso die dominicae Resurrectionis litare.

22. Quoad ieiunium eucharisticum serventur normae in Constitutione apostolica a «Christus Dominus » et in adnexa «Instructione» Supremae S. Cougregationis S. Officii, diei 6 Ianuarii anni 1953, traditae.

IV — De quibusdam difficultatibus componendis

23. Cum pro diversitate locorum et gentium plures numerentur populares consuetudines, hebdomadae sanctae celebrationi connexae, studeant locorum Ordinarii et sacerdotes curam animarum gerentes, ut consuetudines huiusmodi, quae solidam pietatem fovere videantur, cum instaurato Ordine hebdomadae sanctae prudenter componantur. Edoceantur porro fideles de summo valore sacrae Liturgiae, quae semper, et his praesertim diebus, ceteras devotionis species et consuetudines, quamvis optimas, natura sua longe praecellit.

24. Ubi mos hucusque viguit domos benedicendi ipso sabbati sancti die, locorum Ordinarii congruas edant dispositiones, ut haec benedictio opportuniore tempore, ante vel post Paschatis festum, a parochis, vel ab aliis sacerdotibus animarum curam gerentibus ab ipsis delegatis, peragatur, qui, hanc nacti occasionem, fideles sibi commissos paterne sent, ac de eorum statu spirituali certiores se reddant.

25. Campanarum pulsatio, in Missa vigiliae paschalis, hymni Gloria in excelsis praescripta, hoc mode fiat.

a) In locis, in quibus una tantum habetur ecclesia, campanae sentur hora, qua dicti hymni incipit cantus.

b) In locis autem, ubi plures ecclesiae exstant, sive in omnibus eodem tempore sacrae caerimoniae peragantur, sive tempore diverso, campanae omnium ecclesiarum eiusdem loci pulsentur una cum campanis ecclesiae cathedralis, vel matricis aut principalis. In dubio quaenam ecclesia in loco sit matrix aut principalis, adeatur Ordinarius loci.

Die 16 Novembris anni 1955.

C. Card. CICOGNANI, Praefectus

A. CARINCI, Archiep. Seleuc., a secretis


*A.A.S., vol. XXXXVII (1955), n. 17, pp. 838-847

[1] IOAN. 8, 12.

[2] Rom. 6, 4.

[3] Rituale romanum, tit. II, cap. II, n. 17.

[4] Rituale romanum, tit. II, cap. VI, n. 38.

[5] Cfr. CAN. 862.

[6] Decretum, II, 7.

[7] Can. 462, n. 6.

 

top