Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

 

PARS QUARTA 
ORATIO CHRISTIANA

SECTIO SECUNDA 
ORATIO DOMINICA: 
«PATER NOSTER»

DOXOLOGIA FINALIS

2855 Doxologia finalis « Quia Tuum est regnum, et potestas, et gloria » tres primas petitiones ad Patrem nostrum, per inclusionem, resumit: glorificationem Eius Nominis, Adventum Eius Regni et potentiam Eius voluntatis salvificae. Haec tamen iterata sumptio in ea fit sub forma adorationis et actionis gratiarum, sicut in liturgia caelesti. 374 Princeps huius mundi sibi mendaciter hos tres titulos tribuerat regalitatis, potentiae et gloriae; 375 Christus Dominus eos Patri Suo Patrique nostro restituit, donec Ei Regnum tradat, cum mysterium salutis definitive consummabitur et Deus erit omnia in omnibus. 376

2856 « Tum vero expleta oratione, dicis: "Amen", per illud Amen, quod significat "fiat", 377 quaecumque in hac a Deo tradita oratione continentur, obsignans ». 378

Compendium

2857 In oratione « Pater noster » tres primae petitiones habent, ut obiectum, gloriam Patris: sanctificationem Nominis, Adventum Regni et adimpletionem voluntatis divinae. Reliquae quattuor Ei nostra praesentant desideria: hae petitiones ad nostram referuntur vitam ad eam nutriendam vel ad eam a peccato sanandam et ad nostram attinent colluctationem pro victoria Boni super Malum.

2858 Petentes: « Sanctificetur Nomen Tuum » ingredimur Dei consilium, sanctificationem Eius Nominis — revelati Moysi, deinde in Iesu — a nobis et in nobis, sicut etiam in omni gente et in unoquoque homine.

2859 Secunda petitione, Ecclesia reditum Christi et finalem Regni Dei Adventum praecipue intendit. Etiam orat pro Regni Dei incremento in nostrarum vitarum « hodie ».

2860 In tertia petitione, Patrem nostrum precamur ut nostram voluntatem cum illa coniungat Filii Sui ad Suum salutis consilium in vita mundi adimplendum.

2861 In quarta petitione, dicentes « Da nobis », in communione cum fratribus nostris, nostram filialem exprimimus fiduciam erga Patrem nostrum caelestem. « Panem nostrum » nutrimentum indicat terrestre ad omnium subsistentiam necessarium atque etiam vitae significat Panem: Verbum Dei et corpus Christi. Recipitur in « Hodie » Dei, tamquam nutrimentum pernecessarium, (super-)substantiale Convivii Regni, quod Eucharistia anticipat.

2862 Quinta petitio pro nostris offensis misericordiam postulat Dei, quae nostrum cor nequit penetrare, nisi nostris inimicis indulgere didicimus secundum Christi exemplum et cum Eius adiutorio.

2863 Cum dicimus « Ne nos inducas in tentationem », Deum rogamus ne permittat nos viam aggredi quae ad peccatum ducit. Haec petitio Spiritum implorat discretionis et roboris; gratiam efflagitat vigilantiae et finalem perseverantiam.

2864 In ultima petitione, « Sed libera nos a Malo », christianus Deum cum Ecclesia precatur, ut victoriam, iam a Christo obtentam, de « principe huius mundi », de Satana, angelo qui se personaliter Deo Eiusque salutis consilio opponit, manifestet.

2865 Per finale « Amen », « Fiat » nostrum ad septem attinens petitiones exprimimus: « Ita sit... ».


(374) Cf Apc 1,6; 4,11; 5,13.

(375) Cf Lc 4,5-6.

(376) Cf 1 Cor 15,24-28.

(377) Cf Lc 1,38.

(378) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae, 5, 18: SC 126, 168 (PG 33, 1124).