Index

Back Print

 

PARS QUARTA 
ORATIO CHRISTIANA

SECTIO PRIMA 
ORATIO IN VITA CHRISTIANA

CAPUT TERTIUM 
ORATIONIS VITA 

2697 Oratio vita est cordis novi. Eadem nos singulis momentis animare debet. Tamen Illius obliviscimur qui nostra est Vita et nostrum Totum. Hac de causa, Patres spirituales, in Deuteronomii et Prophetarum traditione, de oratione insistunt tamquam de « recordatione Dei », frequenti excitatione « memoriae cordis ». « Dei recordandum saepius quam respirandum ». 178 Sed orare « omni tempore » possibile non est, nisi quibusdam momentis oratio fiat, eam volendo: haec firma sunt tempora orationis christianae in intensitate et diuturnitate.

2698 Ecclesiae Traditio fidelibus proponit rhythmos orationis destinatos ad continuam nutriendam orationem. Quidam quotidiani sunt: oratio matutina et vespertina, ante et post prandium, liturgia Horarum. Dominica, cuius centrum est Eucharistia, praecipue oratione sanctificatur. Cyclus anni liturgici eiusque magnae festivitates rhythmi sunt vitae orationis christianorum fundamentales.

2699 Dominus singulas ducit personas viis et modo quae Ei placent. Unusquisque fidelis Eidem respondet etiam secundum cordis sui determinationem et expressiones personales orationis suae. Tamen traditio christiana tres expressiones vitae orationis retinuit maiores: orationem vocalem, meditationem et orationem contemplativam. Illis lineamentum fundamentale est commune: cordis recollectio. Haec vigilantia ad Verbum custodiendum et ad permanendum in praesentia Dei efficit ut hae tres expressiones fortia sint vitae orationis tempora.


(178) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 27 (theologica 1), 4: SC 250, 78 (PG 36, 16).