PARS QUARTA ORATIO CHRISTIANA SECTIO PRIMA ORATIO IN VITA CHRISTIANA CAPUT PRIMUM ORATIONIS REVELATIO ARTICULUS 2 IN PLENITUDINE TEMPORIS 2598 Orationis drama plene nobis revelatur in Verbo quod caro factum est et quod nobiscum manet. Eius orationem intelligere niti per id quod Eius testes nobis in Evangelio de illa annuntiant, est ad sanctum Dominum Iesum nos accedere sicut ad rubum ardentem: Ipsum imprimis in oratione contemplari, deinde auscultare quomodo Ille nos orare doceat, ad cognoscendum, denique, quomodo Ille nostram exaudiat orationem. Iesus orat 2599 Filius Dei, Filius Virginis effectus, secundum Suum hominis cor, orare etiam didicit. Orationis formulas discit a matre Sua quae « magna » Omnipotentis conservabat omnia et in corde meditabatur suo.51 Ipse verbis orat et rhythmis orationis populi Sui, in synagoga Nazareth et in Templo. Sed Eius oratio ex secretiore oritur fonte, sicut Ipse id, aetate duodecim annorum, praesentire sinit: « In his, quae Patris mei sunt, oportet me esse » (Lc 2,49). Hic revelari incipit novitas orationis in temporum plenitudine: filialis oratio, quam Pater e filiis exspectabat Suis, denique ducetur in vitam ab Ipso Filio unico in Eius humanitate cum hominibus et pro hominibus. 2600 Evangelium secundum sanctum Lucam actionem effert Spiritus Sancti et sensum orationis in Christi ministerio. Iesus orat ante missionis Suae definitiva momenta: priusquam Pater de Eo testimonium praebeat in Eius Baptismo52 atque in Eius Transfiguratione,53 et priusquam per Suam passionem consilium amoris Patris adimpleat.54 Orat etiam ante momenta definitiva quae Apostolorum Eius devincient missionem: antequam Duodecim eligat et vocet,55 antequam Petrus Eum tamquam « Christum Dei » confiteatur56 atque ne principis Apostolorum fides deficiat in tentatione.57 Iesu oratio ante salutis eventus, quos Pater ab Eo petit adimplendos, humilis et confidens est deditio Eius humanae voluntatis in voluntatem Patris amore plenam. 2601 « Cum esset [Iesus] in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus e discipulis Eius ad Eum: "Domine, doce nos orare" » (Lc 11,1). Nonne Christi discipulus, suum Magistrum prius contemplans orantem, cupit orare? Tunc potest id discere ab orationis Magistro. Contemplantes et auscultantes Filium, filii discunt Patrem orare. 2602 Iesus saepe in solitudinem discedit, in montem, potissimum noctu, ad orandum.58 In oratione Sua homines portat, propterea quod Ipse humanitatem in Sua utique sumit Incarnatione, eosque Patri offert Se Ipsum offerendo. Ipse, Verbum quod « carnem assumpsit », in Sua oratione humana totum id participat quod « fratres Eius »59 experiuntur in vita; eorum compatitur infirmitatibus ut eos ab illis liberet.60 Ad hoc Pater Eum misit. Eius verba Eiusque opera tunc apparent tamquam visibilis manifestatio Eius orationis « in abscondito ». 2603 Evangelistae duas Christi, perdurante Eius ministerio, orationes retinuerunt explicitiores. Utraque autem earum incipit gratiarum actione. In priore,61 Iesus Patrem confitetur, Eum agnoscit Eique benedicit quia Ipse Regni mysteria illis abscondit qui se sapientes putabant atque ea prorsus « parvulis » revelavit (pauperibus beatitudinum). Eius commotio « Ita, Pater! » intimum exprimit Eius cordis, Eius adhaesionis « beneplacito » Patris, quasi echo illius « Fiat » Matris Eius in Ipsius conceptione et quasi prolusio illius quem Ipse Patri in Sua dicet agonia. Tota Iesu oratio in hac amore plena est adhaesione Eius cordis humani « mysterio voluntatis » Patris.62 2604 Altera oratio a sancto Ioanne refertur63 ante Lazari resurrectionem. Gratiarum actio eventum praecedit: « Pater, gratias ago Tibi quoniam audisti me », quod implicat Patrem Suam petitionem semper exaudire; atque Iesus statim addit: « Ego autem sciebam quia semper me audis », quod implicat Iesum, e parte Sua, constanter petere. Sic Iesu oratio ducta a gratiarum actione nobis revelat quomodo sit petendum: priusquam donetur donum, Iesus Ei adhaeret qui donat quique in donis Suis Se donat. Donator dono largito est pretiosior, Ipse est « Thesaurus » et in Eo est cor Filii Eius; donum donatur « per additionem ».64 Iesu « sacerdotalis » oratio65 in Oeconomia salutis locum obtinet singularem. Eadem considerabitur in fine primae sectionis. Ipsa utique semper actualem nostri Summi Sacerdotis revelat orationem atque simul continet quod Ipse nos docet in nostra ad Patrem oratione, quae in secunda explicabitur sectione. 2605 Iesus, cum Hora venit in qua Ipse amoris Patris adimplet consilium, inscrutabilem Suae orationis filialis prospicere sinit profunditatem, non solum priusquam Se libere tradat (« Pater... non mea voluntas, sed Tua »: Lc 22,42), sed usque ad Sua ultima verba in cruce, ubi orare Seseque donare nonnisi unum sunt: « Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt » (Lc 23,34); « Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso » (Lc 23,43); « Mulier, ecce filius tuus. [...] Ecce mater tua » (Io 19,26-27); « Sitio » (Io 19,28); « Deus meus, ut quid dereliquisti me? » (Mc 15,34);66 « Consummatum est » (Io 19,30); « Pater, in manus Tuas commendo spiritum meum » (Lc 23,46), usque ad illam « vocem magnam » qua tradens spiritum exspiravit.67 2606 Omnes angustiae humanitatis omnium temporum, servae peccati et mortis, omnes petitiones et intercessiones historiae salutis in hoc Verbi incarnati colliguntur clamore. Ecce Pater illas accipit et, ultra omnem spem, illas exaudit Suum resuscitans Filium. Sic drama orationis in creationis et salutis Oeconomia adimpletur et consummatur. Psalterium nobis clavem huius dramatis praebet in Christo. In hodie Resurrectionis, Pater dicit: « Filius meus est tu; ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae » (Ps 2,7-8).68
Epistula ad Hebraeos locutionibus exprimit dramaticis quomodo Iesu oratio victoriam operetur salutis: « Qui in diebus carnis Suae, preces supplicationesque ad Eum, qui possit salvum Illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro Sua reverentia, et quidem cum esset Filius, didicit ex his quae passus est, oboedientiam; et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus Sibi auctor salutis aeternae » (Heb 5,7-9).
Iesus orare docet 2607 Cum Iesus orat, nos iam orare docet. Theologalis via nostrae orationis oratio Eius est ad Eius Patrem. Sed Evangelium explicitam Iesu doctrinam nobis tradit de oratione. Tamquam paedagogus, nos ibi assumit, ubi sumus, et modo progressivo nos ad Patrem ducit. Iesus, Se dirigens ad turbas quae Eum sequuntur, ab illo procedit quod eaedem iam de oratione secundum Vetus noscunt Foedus et eas ad Regni venientis aperit novitatem. Deinde illis hanc novitatem revelat parabolis. Denique discipulis, qui orationis in Eius Ecclesia esse debebunt paedagogi, aperte de Patre loquetur et de Spiritu Sancto. 2608 Inde a sermone montano, Iesus de cordis conversione insistit: de reconciliatione cum fratre priusquam oblatio super altare praesentetur,69 de amore inimicorum et oratione pro persequentibus,70 de orando Patrem « in abscondito » (Mt 6,6), de non repetendo saepius in multiloquio,71 de parcendo ex imo corde in oratione,72 de cordis puritate et Regni inquisitione.73 Haec conversio tota ad Patrem dirigitur, ipsa filialis est. 2609 Cor, sic ad se convertendum paratum, orare discit in fide. Fides adhaesio Deo est filialis, ultra id quod sentimus et intelligimus. Eadem possibilis est effecta quia Filius dilectus nobis ad Patrem aperit accessum. Ipse a nobis petere potest ut « quaeramus » et « pulsemus », quia Ipse porta est et via.74 2610 Sicut Iesus Patrem orat et gratias agit antequam Eius recipiat dona, ita nos hanc docet audaciam filialem: « Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis » (Mc 11,24). Talis est orationis vis, « omnia possibilia credenti » (Mc 9,23), fide quae non haesitat.75 Quo Iesus tristitia afficitur « propter incredulitatem » Suorum propinquorum (Mc 6,6) et propter modicam fidem Suorum discipulorum,76 eo etiam admiratione capitur coram magna fide centurionis romani77 et mulieris Chananaeae.78 2611 Fidei oratio non in eo solummodo consistit ut dicatur « Domine, Domine », sed in corde componendo ad faciendam voluntatem Patris.79 Iesus Suos vocat discipulos ut hanc cooperandi cum consilio divino sollicitudinem in oratione ferant.80 2612 In Iesu « appropinquavit Regnum Dei » (Mc 1,15), Ipse ad conversionem vocat et ad fidem, sed etiam ad vigilantiam. Discipulus in oratione attentus vigilat in Eum qui est et qui venit in memoria Ipsius primi Adventus in humilitate carnis et in spe Ipsius secundi reditus in gloria.81 Oratio discipulorum, in communione cum eorum Magistro, est dimicatio, atque in oratione vigilando ingressus in tentationem non fit.82 2613 Tres praecipuae parabolae de oratione nobis a sancto Luca traduntur: Prima, « amicus importunus »,83 ad instantem invitat orationem: « Pulsate, et aperietur vobis ». Sic oranti Pater de caelo dabit, quidquid ille necessarium habet, et maxime Spiritum Sanctum qui omnia continet dona. Secunda, « vidua importuna »,84 ut centrum habet unam e qualitatibus orationis: « oportet semper orare et non deficere », cum fidei patientia. « Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ». Tertia, « Pharisaeus et publicanus »,85 ad cordis orantis respicit humilitatem: « Deus, propitius esto mihi peccatori ». Ecclesia non desinit hanc orationem facere suam: « Kyrie eleison! ». 2614 Cum mysterium orationis ad Patrem Suis discipulis aperte concredit, eis detegit id quod eorum oratio atque nostra esse debebit, cum Ipse in Sua humanitate glorificata ad Patrem redierit. Nunc novum est « petere in nomine Eius ».86 Fides in Eum discipulos in cognitionem Patris introducit, quia Iesus est « Via et Veritas et Vita » (Io 14,6). Fides suum fert fructum in amore: Eius verbum servare, Eius praecepta, cum Ipso manere in Patre qui nos in Ipso diligit usque ad manendum in nobis. In hoc Novo Foedere, certitudo nos in nostris exaudiri petitionibus, super Iesu fundatur orationem.87 2615 Immo, cum nostra oratio cum illa Iesu coniungitur, Pater nobis praebet « alium Paraclitum [...], ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis » (Io 14,16-17). Haec orationis eiusque condicionum novitas apparet per discessus salutationem.88 In Spiritu Sancto, oratio christiana est amoris communio cum Patre, non solum per Christum, sed etiam in Ipso: « Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum » (Io 16,24). Iesus orationem exaudit 2616 Ad Iesum oratio iam a Iesu est tempore Eius ministerii exaudita per signa quae Eius Mortis Eiusque Resurrectionis anticipant vim: Iesus exaudit fidei orationem, verbis expressam (a leproso;89 a Iairo;90 a Chananaea;91 a bono latrone92) vel silentio (a ferentibus paralyticum;93 ab haemorrhoissa quae Eius tangit vestimentum;94 lacrimis et unguento mulieris peccatricis95). Instans caecorum petitio: « Miserere nostri, fili David » (Mt 9,27) vel « Fili David Iesu, miserere mei » (Mc 10,47) iterum in traditione sumitur Orationis ad Iesum: « Iesu, Christe, Fili Dei, Domine, miserere mei, peccatoris! ». Aegritudines sanando vel peccata remittendo, Iesus semper respondet orationi quae Eum cum fide deprecatur: « Vade in pace; fides tua te salvum fecit! ».
Sanctus Augustinus tres orationis Iesu dimensiones mirabiliter compendiat: « Orat pro nobis, ut Sacerdos noster; orat in nobis, ut Caput nostrum; oratur a nobis, ut Deus noster. Agnoscamus ergo et in Illo voces nostras, et voces Eius in nobis ».96
Oratio Virginis Mariae 2617 Oratio Mariae nobis in aurora revelatur plenitudinis temporum. Ante Incarnationem Filii Dei et ante effusionem Spiritus Sancti, eius oratio, modo singulari, Patris consilio benevolenti cooperatur, in Annuntiatione pro Christi conceptione,97 in Pentecoste pro formatione Ecclesiae, corporis Christi.98 Donum Dei, in fide Eius humilis ancillae invenit acceptionem quam Ipse a temporum initio exspectabat. Illa, quam Omnipotens « gratia plenam » effecit, respondet totali sui ipsius oblatione: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ». « Fiat » christiana est oratio: esse totaliter Eius quia Ipse totaliter noster est. 2618 Evangelium nobis revelat quomodo Maria orat et intercedit in fide: in Cana,99 Mater Iesu orat Filium pro necessitatibus convivii nuptiarum, signi alius Convivii, illius nuptiarum Agni qui petitioni Ecclesiae, Sponsae Suae, Suum corpus Suumque donat sanguinem. In Novi Foederis hora, iuxta crucem, 100 exauditur Maria, tamquam Mulier, Nova Eva, vera « Mater viventium ». 2619 Hac de causa, Mariae canticum, 101 « Magnificat » latinum, Megalynárion Byzantinum, simul est canticum Matris Dei et illud Ecclesiae, canticum Filiae Sion et novi populi Dei, canticum actionis gratiarum ob plenitudinem gratiarum in Oeconomia salutis diffusarum, canticum « pauperum » quorum spes impleta est per adimpletionem promissionum factarum nostris patribus « Abraham et semini eius in saecula ». Compendium 2620 In Novo Testamento, perfectum orationis exemplar in filiali Iesu residet oratione. Effecta saepe in solitudine, in abscondito, Iesu oratio plenam amore implicat adhaesionem voluntati Patris usque ad crucem et absolutam fiduciam ut exaudiatur. 2621 Iesus in Sua doctrina discipulos Suos docet orare corde purificato, fide viva et perseveranti, audacia filiali. Illos ad vigilantiam vocat atque invitat ut suas petitiones Deo in Eius praesentent nomine. Ipse Iesus Christus orationes exaudit quae Ei diriguntur. 2622 Virginis Mariae oratio, in eius « Fiat » et in eius Magnificat, generosa insignitur sui ipsius totali oblatione in fide.
(51) Cf Lc 1,49; 2,19.51. (52) Cf Lc 3,21. (53) Cf Lc 9,28. (54) Cf Lc 22,41-44. (55) Cf Lc 6,12. (56) Cf Lc 9,18-20. (57) Cf Lc 22,32. (58) Cf Mc 1,35; 6,46; Lc 5,16. (59) Cf Heb 2,12. (60) Cf Heb 2,15; 4,15. (61) Cf Mt 11,25-27 et Lc 10,21-22. (62) Cf Eph 1,9. (63) Cf Io 11,41-42. (64) Cf Mt 6,21.33. (65) Cf Io 17. (66) Cf Ps 22,2. (67) Cf Mc 15,37; Io 19,30. (68) Cf Act 13,33. (69) Cf Mt 5,23-24. (70) Cf Mt 5,44-45. (71) Cf Mt 6,7. (72) Cf Mt 6,14-15. (73) Cf Mt 6,21.25.33. (74) Cf Mt 7,7-11.13-14. (75) Cf Mt 21,21. (76) Cf Mt 8,26. (77) Cf Mt 8,10. (78) Cf Mt 15,28. (79) Cf Mt 7,21. (80) Cf Mt 9,38; Lc 10,2; Io 4,34. (81) Cf Mc 13; Lc 21,34-36. (82) Cf Lc 22,40.46. (83) Cf Lc 11,5-13. (84) Cf Lc 18,1-8. (85) Cf Lc 18,9-14. (86) Cf Io 14,13. (87) Cf Io 14,13-14. (88) Cf Io 14,23-26; 15,7.16; 16,13-15.23-27. (89) Cf Mc 1,40-41. (90) Cf Mc 5,36. (91) Cf Mc 7,29. (92) Cf Lc 23,39-43. (93) Cf Mc 2,5. (94) Cf Mc 5,28. (95) Cf Lc 7,37-38. (96) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 85, 1: CCL 39, 1176 (PL 36, 1081); cf Institutio generalis de liturgia Horarum, 7: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 24. (97) Cf Lc 1,38. (98) Cf Act 1,14. (99) Cf Io 2,1-12. (100) Cf Io 19,25-27. (101) Cf Lc 1,46-55. |