CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS QUARTA ORATIO CHRISTIANA SECTIO PRIMA ORATIO IN VITA CHRISTIANA 2558 « Magnum est mysterium fidei ». Ecclesia illud in Symbolo Apostolorum profitetur (pars prima) et in liturgia celebrat sacramentali (pars secunda), ut fidelium vita Christo fiat in Spiritu Sancto conformis ad gloriam Dei Patris (pars tertia). Hoc igitur mysterium exigit ut fideles illud credant, illud celebrent et ex illo vivant in relatione viva et personali cum Deo vivo et vero. Haec relatio est oratio. QUID EST ORATIO?
« Pro me oratio est impetus cordis, est simplex intuitus ad caelum missus, clamor est gratitudinis et amoris tam in probatione quam in gaudio ».1
Oratio tamquam donum Dei 2559 « Oratio est ascensus mentis in Deum: aut eorum quae consentanea sunt postulatio a Deo ».2 Unde loquimur orantes? Utrum de nostrae superbiae et nostrae propriae voluntatis altitudine an « de profundis » (Ps 130,1) cordis humilis et contriti? Qui humiliatur, exaltatur.3 Humilitas est orationis fundamentum. « Quid oremus, sicut oportet, nescimus » (Rom 8,26). Humilitas est dispositio ad orationis donum gratuito accipiendum: homo est mendicus Dei.4 2560 « Si scires donum Dei! » (Io 4,10). Orationis mirabile ibi praecise revelatur, iuxta puteos ad quos venimus ad nostram quaerendam aquam: ibi Christus in occursum venit omnis creaturae humanae, Ipse primus est qui nos quaerat et bibere petat. Iesus sitit, Eius petitio e profunditatibus venit Dei qui nos desiderat. Oratio, sive id scimus sive nescimus, occursus est sitis Dei et sitis nostrae. Deus sitit nos Ipsum sitire.5 2561 « Tu forsitan petisses ab Eo et dedisset tibi aquam vivam » (Io 4,10). Nostra petitionis oratio, ad paradoxi modum, responsio est. Responsio ad Dei viventis querelam: « Me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas » (Ier 2,13), fidei responsio ad gratuitam salutis Promissionem,6 responsio amoris ad unici Filii sitim.7 Oratio tamquam Foedus 2562 Unde hominis venit oratio? Quicumque est orationis sermo (gestus et verba), totus orat homo. Sed ad locum indicandum unde oratio oritur, Scripturae de anima vel de spiritu quandoque loquuntur, saepissime de corde (plus quam millies). Cor orat. Si idem longe est a Deo, vana est orationis expressio. 2563 Cor mansio est ubi sum, ubi habito (secundum semiticam seu biblicam expressionem: quo « descendo »). Nostrum est occultum centrum, incomprehensibile nostrae vel aliorum rationi; solus Spiritus Dei potest illud perscrutari et cognoscere. Locus est decisionis, in profundissimis nostrarum psychicarum tendentiarum. Veritatis est locus, ubi vitam eligimus vel mortem. Idem locus est occursus, propterea quod, ad Dei imaginem cum simus, in relatione vivimus: locus est Foederis. 2564 Oratio christiana est relatio Foederis inter Deum et hominem in Christo. Dei et hominis est actio; a Spiritu Sancto et a nobis oritur, prorsus ad Patrem directa, in unione cum voluntate humana Filii Dei hominis facti. Oratio tamquam communio 2565 In Novo Foedere, oratio est viva relatio filiorum Dei cum eorum Patre infinite bono, cum Eius Filio Iesu Christo et cum Spiritu Sancto. Gratia Regni est « Sanctae regiaeque Trinitatis [...] totamque Se cum tota mente miscentis, contemplatio ».8 Sic orationis vita est habitualiter esse in Dei ter Sancti praesentia et in communione cum Eodem. Haec vitae communio semper possibilis est, quia, per Baptismum, unum sumus effecti cum Christo.9 Oratio est christiana quatenus communio est cum Christo et dilatatur in Ecclesia quae Eius est corpus. Eius dimensiones illae sunt amoris Christi.10
(1) Sancta Theresia a Iesu Infante, Manuscrit C, 25r: Manuscrits autobiographiques (Paris 1992) p. 389-390. (2) Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 68 [De fide orthodoxa 3, 24]: PTS 12, 167 (PG 94, 1089). (3) Cf Lc 18,9-14. (4) Cf Sanctus Augustinus, Sermo 56, 6, 9: ed. P. Verbraken: Revue Bénédictine 68 (1958) 31 (PL 38, 381). (5) Cf Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 40, 25: SC 358, 261 (PG 36, 398); Sanctus Augustinus, De diversis quaestionibus octoginta tribus, 64, 4: CCL 44A, 140 (PL 40, 56). (6) Cf Io 7,37-39; Is 12,3; 51,1. (7) Cf Io 19,28; Zach 12,10; 13,1. (8) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 16, 9: PG 35, 945. (9) Cf Rom 6,5. (10) Eph 3,18-21. |