CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS TERTIA VITA IN CHRISTO SECTIO SECUNDA DECEM PRAECEPTA CAPUT PRIMUM «DILIGES DOMINUM DEUM TUUM IN TOTO CORDE TUO ET IN TOTA ANIMA TUA ET IN TOTA MENTE TUA» ARTICULUS 1 PRIMUM PRAECEPTUM
« Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Non habebis deos alienos coram me. Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. Non adorabis ea neque coles » (Ex 20,2-5).24
« Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis et Illi soli servies » (Mt 4,10).
I. « Dominum Deum tuum adorabis et Ipsi servies » 2084 Deus Se cognoscendum praebet, Suam omnipotentem, benevolam et liberatricem commemorans actionem in historia illius ad quem Ipse dirigitur: « Ego [...], qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis » (Dt 5,6). Primum verbum mandatum Legis continet primum: « Dominum Deum tuum timebis, et Ipsi servies [...]. Non ibitis post deos alienos » (Dt 6,13-14). Prima Dei appellatio et iusta exigentia est, hominem Ipsum accipere et adorare. 2085 Deus unus et verus Suam gloriam imprimis revelat Israel.25 Revelatio vocationis et veritatis hominis cum Dei Revelatione coniungitur. Homo vocationem habet Deum manifestandi per suum agendi modum congruentem cum sua creatione « ad imaginem et similitudinem » Dei (Gn 1,26):
« Neque alius unquam erit Deus, Trypho, neque alius a saeculo exstitit [...] praeter Eum qui hoc universum fecit et disposuit. Neque alium nobis, alium vobis Deum esse putamus, sed Ipsum Illum qui patres vestros eduxit ex terra Aegypti manu potenti et brachio excelso; neque in alium quemquam speramus (non enim exstat), sed in Eum in quem etiam vos, Deum Abrahami et Isaaci et Iacobi ».26
2086 « In priori autem [mandato] continetur praeceptum fidei, spei et charitatis. Nam cum Deum dicimus, immobilem, incommutabilem, perpetuo eundem manentem, fidelem, recte sine ulla iniquitate confitemur; ex quo Eius oraculis assentientes, omnem Ipsi fidem et auctoritatem tribuamus necesse est. Qui vero omnipotentiam, clementiam et ad bene faciendum facilitatem ac propensionem Illius considerat, poteritne spes omnes suas non in Illo collocare? At si bonitatis ac dilectionis Ipsius effusas in nos divitias contempletur, Illumne poterit non amare? Hinc est illud prooemium, hinc illa conclusio, qua in praecipiendo mandandoque in Scriptura utitur Deus: Ego Dominus ».27 Fides 2087 Nostra moralis vita suum invenit fontem in fide in Deum qui nobis Suum revelat amorem. Sanctus Paulus loquitur de oboeditione fidei28 tamquam de prima obligatione. Ipse efficit ut in « ignorantia Dei » principium et explicatio omnium moralium deflexionum perspiciantur.29 Nostrum erga Deum officium est in Eum credere Eique testimonium reddere. 2088 Primum mandatum a nobis postulat ut prudenter et vigilanter nostram nutriamus et custodiamus fidem atque reiiciamus quidquid illi opponitur. Diversi sunt modi contra fidem peccandi: Dubium voluntarium circa fidem negligit vel reiicit tamquam verum id aestimare quod Deus revelavit et Ecclesia proponit credendum. Dubium involuntarium indicat haesitationem in credendo, difficultatem obiectiones superandi cum fide coniunctas vel etiam anxietatem ab obscuritate fidei suscitatam. Dubium, si deliberate fovetur, ad spiritus potest ducere caecitatem. 2089 Incredulitas est veritatis revelatae negligentia vel voluntaria recusatio illi assensum praebendi. « Dicitur haeresis, pertinax, post receptum Baptismum, alicuius veritatis fide divina et catholica credendae denegatio, aut de eadem pertinax dubitatio; apostasia, fidei christianae ex toto repudiatio; schisma, subiectionis Summo Pontifici aut communionis cum Ecclesiae membris eidem subditis detrectatio ».30 Spes 2090 Cum Deus Se revelat hominemque vocat, hic amori divino suis propriis viribus non potest plene respondere. Sperare debet, Deum ei capacitatem esse daturum redamandi atque secundum caritatis mandata agendi. Spes est fiducialis exspectatio benedictionis divinae et beatae visionis Dei; ipsa etiam timor est amorem Dei offendendi et punitionem provocandi. 2091 Primum praeceptum ad peccata etiam contra spem refertur, quae desperatio sunt et praesumptio: Desperatione, homo a Deo suam salutem personalem, auxilia ut ad eam perveniat, vel suorum peccatorum veniam desinit sperare. Eadem bonitati opponitur Dei, iustitiae Eius — quia Deus Suis promissionibus est fidelis — et Eius misericordiae. 2092 Duae praesumptionis habentur species. Vel homo de suis praesumit capacitatibus (sperans se sine adiutorio ex alto posse salvari) vel praesumit de omnipotentia et misericordia divinis (sperans Eius veniam sine conversione obtinere et gloriam sine merito). Caritas 2093 Fides in amorem Dei vocationem involvit et obligationem respondendi caritati divinae amore sincero. Primum mandatum nos Deum super omnia iubet amare31 omnesque creaturas per Eum et propter Eum. 2094 Diversis modis possibile est contra Dei amorem peccare: indifferentia considerationem caritatis divinae negligit vel reiicit; eam ignorat praevenire eiusque negat vim. Ingratitudo caritatem divinam omittit vel recusat agnoscere eique amorem reddere pro amore. Tepiditas est haesitatio vel negligentia ad amori divino respondendum, potest reiectionem implicare se motui caritatis tradendi. Acedia seu spiritualis pigritia pervenit usque ad reiiciendum gaudium, quod a Deo procedit, et ad bonum abhorrendum divinum. Odium erga Deum a superbia provenit. Amori opponitur Dei cuius bonitatem negat et cui maledicere intendit tamquam Ei qui peccata prohibet et poenas infligit. II. « Illi soli servies » 2095 Virtutes theologales fidei, spei et caritatis morales informant et vivificant virtutes. Sic caritas nos ducit ad id Deo reddendum quod Ei, quatenus creaturae, ex plena iustitia debemus. Virtus religionis nos ad hanc disponit habitudinem. Adoratio 2096 Adoratio primus est virtutis religionis actus. Deum adorare est Eum agnoscere tamquam Deum, tamquam Creatorem et Salvatorem, Dominum et Dominatorem omnium quae exsistunt, Amorem infinitum et misericordem. « Dominum tuum adorabis et Illi soli servies » (Lc 4,8), dicit Iesus afferens Deuteronomium (Dt 6,13). 2097 Deum adorare est observantia et submissione absoluta agnoscere « nihilum creaturae », quae nonnisi a Deo est. Deum adorare est Eum, sicut Maria in « Magnificat », laudare, Eum extollere et se humiliare, cum gratitudine confitens Ipsum magna fecisse et sanctum esse Nomen Eius.32 Adoratio unius Dei hominem liberat a reclusione in se ipso, a peccati servitute et ab idololatria mundi. Oratio 2098 Actus fidei, spei et caritatis, quos primum iubet mandatum, in oratione fiunt. Spiritus ad Deum elevatio expressio est nostrae adorationis Dei: oratio laudis et gratiarum actionis, intercessionis et petitionis. Oratio condicio est pernecessaria ut quis praeceptis Dei oboedire possit. « Oportet semper orare et non deficere » (Lc 18,1). Sacrificium 2099 Iustum est Deo sacrificia offerre tamquam signum adorationis et grati animi, supplicationis et communionis: « Verum sacrificium est omne opus, quod agitur ut sancta societate inhaereamus Deo, relatum scilicet ad illum finem boni, quo veraciter beati esse possimus ».33 2100 Sacrificium externum, ut verum sit, sacrificii spiritualis expressio esse debet: « Sacrificium Deo spiritus contribulatus... » (Ps 51,19). Prophetae Veteris Foederis saepe effecta sine interna participatione accusaverunt sacrificia34 vel sine coniunctione cum amore proximi.35 Iesus verbum prophetae Oseae commemorat: « Misericordiam volo et non sacrificium » (Mt 9,13; 12,7).36 Unum sacrificium perfectum est illud quod Iesus, totali oblatione amori Patris et pro nostra salute, obtulit in cruce.37 Coniungentes nos cum Eius sacrificio, nostram vitam sacrificium possumus efficere Deo. Promissiones et vota 2101 Christianus, multis in adiunctis, vocatur ad promissiones Deo faciendas. Baptismus et Confirmatio, Matrimonium et Ordinatio eas semper implicant. Christianus, devotione personali, etiam promittere potest Deo quemdam actum, quamdam orationem, quamdam eleemosynam, quamdam peregrinationem, etc. Fidelitas ad promissiones Deo factas est observantia debita divinae maiestati et amori erga Deum fidelem. 2102 « Votum, idest promissio deliberata ac libera Deo facta de bono possibili et meliore, ex virtute religionis impleri debet ».38 Votum est devotionis actus quo christianus se ipsum devovet Deo vel opus bonum Ei promittit. Ipse igitur, suorum votorum adimpletione, Deo id reddit quod Ei promissum et consecratum est. Actus Apostolorum nobis ostendunt sanctum Paulum sollicitum de adimplendis votis quae ipse fecit.39 2103 Ecclesia votis ad consilia evangelica exsequenda valorem agnoscit exemplarem:40
« Gaudet Mater Ecclesia plures in sinu suo inveniri viros ac mulieres, qui exinanitionem Salvatoris pressius sequuntur et clarius demonstrant, paupertatem in filiorum Dei libertate suscipientes et propriis voluntatibus abrenuntiantes: illi scilicet sese homini propter Deum in re perfectionis ultra mensuram praecepti subiiciunt, ut Christo oboedienti sese plenius conforment ».41
Quibusdam in casibus, Ecclesia, propter rationes proportionatas, a votis et promissionibus potest dispensare.42 Sociale religionis officium et ius ad religiosam libertatem 2104 « Homines [...] cuncti tenentur veritatem, praesertim in iis quae Deum Eiusque Ecclesiam respiciunt quaerere eamque cognitam amplecti ac servare ».43 Hoc officium ab ipsa hominum procedit natura.44 Sincerae observantiae non contradicit diversarum religionum quae « haud raro referunt [...] radium illius veritatis, quae illuminat omnes homines »,45 neque exigentiae caritatis quae christianos urget « ut amanter, prudenter, patienter aga[n]t cum hominibus, qui in errore vel ignorantia circa fidem versantur ».46 2105 Officium Deo cultum authenticum tribuendi hominem individualiter et socialiter respicit. Hoc constituit « traditionalem doctrinam catholicam de morali hominum ac societatum officio erga veram religionem et unicam Christi Ecclesiam ».47 Ecclesia, homines incessanter evangelizans, laborat ut ipsi possint spiritu christiano informare « mentem et mores, leges et structuras communitatis »,48 in qua vivunt. Christianorum sociale officium est in unoquoque homine observare et suscitare amorem veri et boni. Ab illis petit ut cognoscendum praebeant cultum unicae verae religionis quae in catholica et apostolica Ecclesia subsistit.49 Christiani vocantur ut lux mundi efficiantur.50 Sic Ecclesia regalitatem manifestat Christi super totam creationem et speciatim super humanas societates.51 2106 « In re religiosa neque aliquis cogatur ad agendum contra suam conscientiam neque impediatur, quominus iuxta suam conscientiam agat privatim vel publice, vel solus vel aliis sociatus, intra debitos limites ».52 Hoc ius super natura ipsa humanae fundatur personae cuius dignitas efficit ut ipsa libere divinae adhaereat veritati quae ordinem temporalem transcendit. Quamobrem hoc ius « perseverat etiam in iis qui obligationi quaerendi veritatem eique adhaerendi non satisfaciunt ».53 2107 « Si attentis populorum circumstantiis peculiaribus uni communitati religiosae specialis civilis agnitio in iuridica civitatis ordinatione tribuitur, necesse est ut simul omnibus civibus et communitatibus religiosis ius ad libertatem in re religiosa agnoscatur et observetur ».54 2108 Ius ad libertatem religiosam neque moralis est permissio adhaerendi errori55 neque praesumptum ad errorem ius,56 sed naturale ius personae humanae ad libertatem civilem, id est, ad immunitatem a coactione externa, intra iustos limites, in re religiosa, ex parte politicae potestatis. Hoc ius naturale in ordine iuridico societatis agnosci debet ita ut ius civile constituat.57 2109 Ius ad libertatem religiosam neque potest, natura sua, esse illimitatum58 neque limitatum solummodo ordine publico qui modo « positivistico » vel « naturalistico » concipiatur.59 « Iusti limites » qui ei sunt inhaerentes pro unaquaque sociali rerum condicione debent prudentia politica determinari secundum exigentias boni communis atque auctoritate civili haberi rati « secundum normas iuridicas, ordini morali obiectivo conformes ».60 III. « Non habebis deos alienos coram me » 2110 Primum praeceptum alios deos honorare vetat praeter Unum Dominum qui Se Suo populo revelavit. Superstitionem et irreligionem prohibet. Superstitio quodammodo excessum perversum repraesentat religionis; irreligio vitium est virtuti religioni per defectum oppositum. Superstitio 2111 Superstitio est sensus religiosi aberratio et exercitiorum quae ille imponit. Ea potest etiam afficere cultum quem vero tribuimus Deo, exempli gratia cum momentum quodammodo magicum quibusdam adscribitur exercitiis quae ceterum legitima sunt vel necessaria. Orationum vel signorum sacramentalium efficacitatem soli eorum materiali rationi assignare, praeter dispositiones interiores quas eadem exigunt, est in superstitionem decidere.61 Idololatria 2112 Primum praeceptum polytheismum damnat. Ab homine exigit ne in alios credat deos praeter Deum, neque alias veneretur divinitates nisi Unicam. Scriptura in mentem constanter revocat hanc reiectionem relate ad « simulacra [...] argentum et aurum, opera manuum hominum », quae « os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt... ». Haec vana idola hominem efficiunt vanum: « Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis » (Ps 115,4-5.8).62 E contra, Deus est « Deus vivens » (Ios 3,10),63 qui vivere facit et in historia intervenit. 2113 Idololatria non refertur solummodo ad falsos paganismi cultus. Permanet constans fidei tentatio. Consistit in deificando id quod Deus non est. Idololatria habetur semper cum homo creaturam loco Dei honorat et reveretur, sive de diis agatur vel de daemonibus (exempli gratia satanismus), de potestate, de voluptate, de stirpe, de atavis, de Statu, de pecunia, etc. « Non potestis Deo servire et mammonae », dicit Iesus (Mt 6,24). Complures martyres occubuerunt ne adorarent « Bestiam »,64 eius cultus etiam reiicientes simulationem. Idololatria unicum Dei recusat Dominatum; ideo cum communione divina nequit componi.65 2114 Vita humana in Unici adunatur adoratione. Mandatum solum Dominum adorandi hominem simplificat et ab illimitata salvat dispersione. Idololatria depravatio est sensus religiosi homini innati. Idololatrae sunt illi qui « ad quaecumque alia quam ad Deum firme impressam animo de Illo notionem accommodant ».66 Divinatio et magia 2115 Deus Suis Prophetis vel aliis sanctis futurum potest revelare. Iusta tamen christiana habitudo consistit in committendo se fiducialiter in providentiae manus relate ad id quod ad futurum spectat et in relinquendo omnem de hac re insanam curiositatem. Inconsideratio defectum responsabilitatis potest constituere. 2116 Omnes divinationis formae reiiciendae sunt: recursus ad Satanam vel ad daemonia, mortuorum evocatio vel alia exercitia quae erronee supponuntur futurum « detegere ».67 Horoscopiorum consultatio, astrologia, chiromantia, auguriorum et sortium interpretatio, praevisionis phaenomena, recursus ad pythones (mediums) voluntatem manifestant dominii in tempus, in historiam et tandem in homines, atque simul optatum occultas potentias sibi conciliandi. Illae sunt in contradictione cum honore et observantia, cum timore amanti coniunctis, quae soli debemus Deo. 2117 Omnia magiae vel veneficii exercitia, quibus intenditur in occultas vires dominari ad eas in proprium servitium subiiciendas et ad potestatem supernaturalem obtinendam in proximum — quamvis ea sit ad illi sanitatem comparandam —, graviter sunt virtuti religionis contraria. Haec exercitia adhuc damnabiliora sunt, cum intentio aliis nocendi eadem comitatur vel ipsa ad interventum recurrunt daemonum. Actio amuleta gestandi est etiam reprehensibilis. Spiritismus saepe exercitia implicat divinationis vel magiae. Ecclesia fideles etiam monet ut ab eo abstineant. Recursus ad artes medicas, quae traditionales dicuntur, nec invocationem malarum potestatum nec ex aliorum credulitate profectum reddit legitima. Irreligio 2118 Primum mandatum Dei praecipua irreligionis reprobat peccata: actionem tentandi Deum, verbis vel operibus, sacrilegium et simoniam. 2119 Actio tentandi Deum consistit in Eius bonitate et Eius omnipotentia, verbo vel opere, subiiciendis experimento. Sic Satan a Iesu obtinere volebat, ut Se e Templo proiiceret et, tali gestu, Deum ad agendum subigeret.68 Iesus ei verbum Dei opponit: « Non tentabitis Dominum Deum vestrum » (Dt 6,16). Provocatio, quam talis Dei tentatio continet, observantiam vulnerat et fiduciam quas nostro Creatori debemus et Domino. Dubium semper continet de Eius amore, Eius providentia Eiusque potentia.69 2120 Sacrilegium in sacramentis et ceteris actionibus liturgicis, et etiam personis, rebus et locis Deo consecratis profanandis vel indigne pertractandis consistit. Sacrilegium peccatum est grave praecipue cum contra Eucharistiam committitur, quia, in hoc sacramento, ipsum corpus Christi nobis substantialiter praesens fit.70 2121 Simonia71 definitur sicut rerum spiritualium emptio vel venditio. Simoni mago, qui spiritualem volebat emere potestatem quam in Apostolis perspiciebat operari, respondet Petrus: « Argentum tuum tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri! » (Act 8,20). Ipse se ad verbum conformabat Iesu: « Gratis accepistis, gratis date » (Mt 10,8).72 Impossibile est sibi bona appropriari spiritualia seseque gerere tamquam possidentem et dominum relate ad illa, quippe quae suum in Deo habent fontem. Solum gratis possunt ab Eo accipi. 2122 « Minister, praeter oblationes a competenti auctoritate definitas, pro sacramentorum administratione nihil petat, cauto semper ne egentes priventur auxilio sacramentorum ratione paupertatis ».73 Competens auctoritas has « oblationes » determinat ratione principii iuxta quod populus christianus sustentationi ministrorum Ecclesiae debet subvenire: « Dignus enim est operarius cibo suo » (Mt 10,10).74 Atheismus 2123 « Multi [...] ex coaevis nostris hanc intimam ac vitalem cum Deo coniunctionem nequaquam perspiciunt aut explicite reiiciunt, ita ut atheismus inter gravissimas huius temporis res adnumerandus sit ».75 2124 Atheismi nomen ad phaenomena extenditur valde diversa. Frequens eius forma practicus est materialismus qui ad spatium et tempus suas necessitates limitat suasque ambitiones. Humanismus atheus false considerat hominem talem esse qui « sibi ipsi sit finis, propriae suae historiae solus artifex et demiurgus ».76 Alia atheismi hodierni forma liberationem exspectat hominis a liberatione oeconomica et sociali, cui « religionem natura sua obstare contendit, quatenus, in futuram fallacemque vitam spem hominis erigens, ipsum a civitatis terrestris aedificatione deterreret ».77 2125 Atheismus, quatenus Dei exsistentiam reiicit vel recusat, peccatum est contra virtutem religionis.78 Huius culpae imputatio potest ample minui propter intentiones et adiuncta. In genesi et diffusione atheismi, « partem non parvam habere possunt credentes, quatenus, neglecta fidei educatione, vel fallaci doctrinae expositione, vel etiam vitae suae religiosae, moralis ac socialis defectibus, Dei et religionis genuinum vultum potius velare quam revelare dicendi sunt ».79 2126 Atheismus saepe falsa autonomiae humanae fundatur conceptione, eo perducta usque ad reiectionem omnis dependentiae a Deo.80 Tamen agnitio Dei dignitati hominis nequaquam opponitur, « cum huiusmodi dignitas in Ipso Deo fundetur et perficiatur ».81 Ecclesia scit « nuntium suum cum secretissimis humani cordis desideriis concordare ».82 Agnosticismus 2127 Agnosticismus complures induit formas. Quibusdam in casibus, agnosticus Deum negare respuit; e contra, exsistentiam postulat entis transcendentis quod se revelare nequiret et de quo nemo quidquam dicere posset. In aliis casibus, agnosticus circa exsistentiam Dei non decidit, impossibile esse declarans illam probare vel etiam illam affirmare aut negare. 2128 Agnosticismus potest quandoque indagationem Dei continere aliquam, sed pariter indifferentismum, fugam coram ultima exsistentiae quaestione, et conscientiae moralis pigritiam potest significare. Agnosticismus nimis saepe atheismo aequivalet practico. IV. « Non facies tibi sculptile... » 2129 Iniunctio divina prohibitionem implicabat omnis repraesentationis Dei per manum hominis. Deuteronomium explicat: « Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis; ne forte corrupti faciatis vobis sculptam similitudinem, imaginem » (Dt 4,15-16) cuiuslibet rei. Deus, absolute Transcendens, Se Israel revelavit. « Ipse est omnia », sed simul est « Magnus super omnia opera Sua » (Eccli 43,29-30). « Speciei enim principium et auctor » (Sap 13,3) est. 2130 In Vetere tamen Testamento, Deus iniunxit vel permisit institutionem imaginum, quae symbolice ducerent ad salutem per Verbum incarnatum: sic serpens aeneus,83 Arca Foederis et cherubim.84 2131 Septimum Concilium Oecumenicum, Nicaeae (anno 787), Verbi incarnati nisum mysterio, contra iconoclastas, cultum iustificavit iconum: illarum Christi, sed etiam illarum Dei Genetricis, angelorum et sanctorum omnium. Per Suam Incarnationem, Filius Dei novam imaginum inauguravit « oeconomiam ». 2132 Cultus christianus imaginum contrarius non est primo praecepto quod idola prohibet. Re vera, « imaginis honor ad exemplar transit »,85 et « qui adorat imaginem, adorat in ea depicti subsistentiam ».86 Honor sanctis imaginibus tributus est reverens veneratio, non adoratio quae soli Deo convenit:
« Imaginibus non exhibetur religionis cultus secundum quod in seipsis considerantur, quasi res quaedam: sed secundum quod sunt imagines ducentes in Deum incarnatum. Motus autem qui est in imaginem prout est imago, non sistit in ipsa, sed tendit in id cuius est imago ».87
Compendium 2133 « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua » (Dt 6,5). 2134 Primum mandatum hominem vocat ad credendum in Deum, ad sperandum in Eo et ad Eum amandum super omnia. 2135 « Dominum Deum tuum adorabis » (Mt 4,10). Deum adorare, Eum orare, Ei offerre cultum qui ad Eum pertinet, promissiones et vota implere Ei facta, virtutis religionis sunt actus, qui ab oboedientia primo mandato procedunt. 2136 Officium cultum authenticum Deo tribuendi hominem individualiter respicit et socialiter. 2137 Homo debet potestatem habere privatim publiceque religionem libere profitendi.88 2138 Superstitio est aberratio cultus quem vero tribuimus Deo. In idololatria manifestatur, sicut etiam in diversis formis divinationis et magiae. 2139 Actio Deum tentandi, verbis vel actibus, sacrilegium, simonia peccata sunt irreligionis a primo mandato prohibita. 2140 Atheismus, quatenus exsistentiam Dei reiicit vel recusat, contra primum praeceptum est peccatum. 2141 Sanctarum imaginum cultus mysterio nititur Incarnationis Verbi Dei. Primo praecepto contrarius non est.
(24) Cf Dt 5,6-9. (25) Cf Ex 19,16-25; 24,15-18. (26) Sanctus Iustinus, Dialogus cum Tryphone Iudaeo, 11, 1: CA 2, 40 (PG 6, 497). (27) Catechismus Romanus, 3, 2, 4: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 408-409. (28) Cf Rom 1,5; 16,26. (29) Cf Rom 1,18-32. (30) CIC canon 751. (31) Cf Dt 6,4-5. (32) Cf Lc 1,46-49. (33) Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 10, 6: CSEL 401, 454-455 (PL 41, 283). (34) Cf Am 5,21-25. (35) Cf Is 1,10-20. (36) Cf Os 6,6. (37) Cf Heb 9,13-14. (38) CIC canon 1191, § 1. (39) Cf Act 18,18; 21,23-24. (40) Cf CIC canon 654. (41) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 42: AAS 57 (1965) 48-49. (42) Cf CIC canones 692. 1196-1197. (43) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 1: AAS 58 (1966) 930. (44) Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 2: AAS 58 (1966) 931. (45) Concilium Vaticanum II, Decl. Nostra aetate, 2: AAS 58 (1966) 741. (46) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 14: AAS 58 (1966) 940. (47) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 1: AAS 58 (1966) 930. (48) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 13: AAS 58 (1966) 849. (49) Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 1: AAS 58 (1966) 930. (50) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 13: AAS 58 (1966) 850. (51) Cf Leo XIII, Litt. enc. Immortale Dei: Leonis XIII Acta 5, 118-150; Pius XI, Litt enc. Quas primas: AAS 17 (1925) 593-610. (52) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 2: AAS 58 (1966) 930; cf Id., Const. past. Gaudium et spes, 26: AAS 58 (1966) 1046. (53) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 2: AAS 58 (1966) 931. (54) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 6: AAS 58 (1966) 934. (55) Cf Leo XIII, Litt. enc. Libertas praestantissimum: Leonis XIII Acta 8, 229-230. (56) Cf Pius XII, Allocutio iis qui interfuerunt Conventui quinto nationali Italico Unionis Iurisconsultorum catholicorum (6 decembris 1953): AAS 45 (1953) 799. (57) Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 2: AAS 58 (1966) 930-931. (58) Cf Pius VI, Breve Quod aliquantum (10 martii 1791): Collectio Brevium atque Instructionum SS. D. N. Pii Papae VI, quae ad praesentes Ecclesiae Catholicae in Gallia [...] calamitates pertinent (Romae 1800) p. 54-55. (59) Cf Pius IX, Litt. enc. Quanta cura: DS 2890. (60) Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 7: AAS 58 (1966) 935. (61) Cf Mt 23,16-22. (62) Cf Is 44,9-20; Ier 10,1-16; Dn 14,1-30; Bar 6; Sap 13,1–15,19. (63) Cf Ps 42,3; etc. (64) Cf Apc 13-14. (65) Cf Gal 5,20; Eph 5,5. (66) Origenes, Contra Celsum, 2, 40: SC 132, 378 (PG 11, 861). (67) Cf Dt 18,10; Ier 29,8. (68) Cf Lc 4,9. (69) Cf 1 Cor 10,9; Ex 17,2-7; Ps 95,9. (70) Cf CIC canones 1367. 1376. (71) Cf Act 8,9-24. (72) Cf iam Is 55,1. (73) canon 848. (74) Cf Lc 10,7; 1 Cor 9,4-18; 1 Tim 5,17-18. (75) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 19: AAS 58 (1966) 1039. (76) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 20: AAS 58 (1966) 1040. (77) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 20: AAS 58 (1966) 1040. (78) Cf Rom 1,18. (79) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 19: AAS 58 (1966) 1039. (80) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 20: AAS 58 (1966) 1040. (81) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 21: AAS 58 (1966) 1040. (82) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 21: AAS 58 (1966) 1042. (83) Cf Nm 21,4-9; Sap 16,5-14; Io 3,14-15. (84) Cf Ex 25,10-22; 1 Reg 6,23-28; 7,23-26. (85) Sanctus Basilius Magnus, Liber de Spiritu Sancto, 18, 45: SC 17bis, 406 (PG 32, 149). (86) Concilium Nicaenum II, Definitio de sacris imaginibus: DS 601; cf Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de invocatione, veneratione et reliquiis sanctorum, et sacris imaginibus: DS 1821-1825; Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 125: AAS 56 (1964) 132; Id., Const. dogm. Lumen gentium, 67: AAS 57 (1965) 65-66. (87) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 81, a. 3, ad 3: Ed. Leon. 9, 180. (88) Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 15: AAS 58 (1966) 940. |