CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS TERTIA VITA IN CHRISTO SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU CAPUT TERTIUM SALUS DEI: LEX ET GRATIA ARTICULUS 3 ECCLESIA, MATER ET MAGISTRA 2030 In Ecclesia, in communione cum omnibus baptizatis, christianus suam adimplet vocationem. Ab Ecclesia, Dei accipit Verbum quod doctrinas continet « Legis Christi ». 254 Ab Ecclesia, sacramentorum recipit gratiam quae illum in « via » sustinet. Ab Ecclesia, exemplum sanctitatis discit; cuius figuram et fontem in sanctissima Virgine Maria agnoscit; eam in authentico discernit testimonio eorum qui secundum eam vivunt; eam in traditione detegit spirituali et in longa historia sanctorum qui illum praecesserunt et quos liturgia celebrat in calendarii sanctorum decursu. 2031 Moralis vita cultus est spiritualis. « Exhibemus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem », 255 in Christi corpore quod efformamus et in communione cum Eucharistiae Eius oblatione. In liturgia et in sacramentorum celebratione, oratio et doctrina coniunguntur cum gratia Christi ad modum agendi christianum illustrandum et nutriendum. Sicut vitae christianae complexus, vita moralis suum fontem et culmen in Sacrificio invenit eucharistico. I. Vita moralis et Magisterium Ecclesiae 2032 Ecclesia, « columna et firmamentum veritatis » (1 Tim 3,15), « solemne Christi mandatum annuntiandi veritatem salutarem [...] ab Apostolis recepit ». 256 « Ecclesiae competit semper et ubique principia moralia etiam de ordine sociali annuntiare, necnon iudicium ferre de quibuslibet rebus humanis, quatenus personae humanae iura fundamentalia aut animarum salus id exigant ». 257 2033 Magisterium Pastorum Ecclesiae in re morali ordinarie in catechesi et in praedicatione exercetur, cum adiutorio operum theologorum et auctorum spiritualium. Sic a generatione in generationem, sub Pastorum ductu et vigilantia, doctrinae moralis christianae transmissum est « depositum », compositum ex summa peculiari regularum, praeceptorum et virtutum a fide in Christum procedentium et a caritate vivificatorum. Haec catechesis traditionaliter sumpsit tamquam fundamentum, una cum Symbolo fidei et Oratione dominica, Decalogum qui vitae moralis enuntiat principia pro omnibus hominibus valida. 2034 Romanus Pontifex et Episcopi, tamquam « doctores authentici seu auctoritate Christi praediti, [...] populo sibi commisso fidem credendam et moribus applicandam praedicant ». 258 Magisterium ordinarium et universale Romani Pontificis et Episcoporum in communione cum ipso fideles docet veritatem credendam, caritatem exercendam, beatitudinem sperandam. 2035 Gradus supremus participationis in auctoritate Christi a charismate praestatur infallibilitatis. Hoc « tantum patet quantum divinae Revelationis patet depositum »; 259 ad omnia etiam doctrinae, doctrina morali ibi inclusa, extenditur elementa, sine quibus veritates fidei salutares nequeunt custodiri, exponi vel observari. 260 2036 Magisterii auctoritas etiam ad specifica legis naturalis extenditur praecepta, quia eorum observantia, a Creatore postulata, necessaria est ad salutem. Ecclesiae Magisterium, in memoriam revocans legis naturalis praescripta, essentialem exercet partem sui prophetici muneris, hominibus nuntiandi quid ipsi vere sint eisque commemorandi quid ipsi coram Deo esse debeant. 261 2037 Lex Dei, Ecclesiae concredita, tamquam via vitae et veritatis, fidelibus traditur. Fideles igitur habent ius 262 ut de salutaribus instruantur divinis praeceptis, quae iudicium purificant et rationi humanae vulneratae medentur per gratiam. Officium habent constitutiones et decreta observandi proclamata a legitima Ecclesiae auctoritate. Hae determinationes, quamvis disciplinares sint, docilitatem requirunt in caritate. 2038 Ecclesia, in opere docendi et applicandi doctrinam moralem christianam, eget Pastorum sedulitate, theologorum scientia, omnium christianorum hominumque bonae voluntatis adiumento. Fides et Evangelium ductum in rem unicuique experientiam praebent vitae « in Christo », quae eum illuminat et capacem reddit realitates divinas aestimandi et humanas secundum Spiritum Dei. 263 Sic Spiritus Sanctus potest humillimis uti ad sapientes et dignitate altiores illustrandos. 2039 Ministeria in spiritu servitii fraterni et obsequii erga Ecclesiam debent exerceri, in nomine Domini. 264 Conscientia insimul singulorum, in suo iudicio morali de suis actibus personalibus, vitare debet ne in consideratione individuali sit clausa. Quam optime potest, conari debet ut ad considerationem boni omnium se aperiat, prout in lege morali exprimitur naturali et revelata, et consequenter in lege Ecclesiae et in doctrina authentica Magisterii de quaestionibus moralibus. Opponere non oportet conscientiam personalem et rationem legi morali vel Ecclesiae Magisterio. 2040 Sic potest inter christianos verus spiritus filialis erga Ecclesiam augescere. Ipse est normalis expansio gratiae baptismalis, quae nos in Ecclesiae genuit sinu et membra reddidit corporis Christi. Ecclesia, sua materna sollicitudine, nobis tribuit Dei misericordiam quae omnia nostra superat peccata et in Reconciliationis speciatim agit sacramento. Ipsa, sicut praevidens mater, etiam in sua liturgia, alimentum Verbi et Eucharistiae Domini nobis largitur per dies. II. Praecepta Ecclesiae 2041 Praecepta Ecclesiae in hac linea vitae moralis cum vita liturgica coniunctae et ab illa nutritae collocantur. Indoles obligatoria harum legum positivarum ab auctoritatibus pastoralibus promulgatarum, pro scopo habet fidelibus providere minimum pernecessarium in orationis spiritu et in morali nisu, in incremento amoris Dei et proximi. 2042 Primum praeceptum (« Diebus Dominicis ceterisque festis de praecepto Missam audire et ab operibus servilibus vacare ») a fidelibus exigit diem in quo resurrectio Domini commemoratur, necnon praecipuas liturgicas festivitates quae Domini, beatae Virginis Mariae et sanctorum honorant mysteria, sanctificare, imprimis eucharisticam participando celebrationem, in qua communitas congregatur christiana, atque ab illis requiescere laboribus et negotiis quae talem horum dierum sanctificationem possint impedire. 265 Secundum praeceptum (« Peccata saltem semel in anno confiteri ») ad Eucharistiam praestat praeparationem per receptionem sacramenti Reconciliationis, quod opus conversionis et veniae prosequitur Baptismi. 266 Tertium praeceptum (« Eucharistiae sacramentum saltem in Paschate recipere ») minimum praestat in corporis et sanguinis Domini receptione in conexione cum festis Paschalibus, origine et centro liturgiae christianae. 267 2043 Quartum praeceptum (« Diebus ab Ecclesia statutis ab esu carnium abstinere et ieiunium servare ») tempora tuetur asceseos et paenitentiae quae nos ad festa praeparant liturgica et ad acquirendum in nostros instinctus dominium et cordis libertatem. 268 Quintum praeceptum (« Ecclesiae necessitatibus subvenire ») enuntiat, fideles praeterea obligari ad subveniendum, singulos secundum suam facultatem, materialibus Ecclesiae necessitatibus. 269 III. Vita moralis et testimonium missionarium 2044 Baptizatorum fidelitas condicio est primaria pro Evangelii annuntiatione et pro Ecclesiae missione in mundo. Salutis nuntius, ut suam veritatis et splendoris vim coram hominibus ostendat, vitae christianorum consignari debet testimonio. « Ipsum testimonium vitae christianae et opera bona spiritu supernaturali exercita, vim habent attrahendi homines ad fidem et ad Deum ». 270 2045 Christiani, quia membra sunt corporis cuius Christus est Caput, 271 suarum persuasionum et suorum morum constantia, ad aedificationem Ecclesiae conferunt. Ecclesia augetur, crescit et expanditur suorum fidelium sanctitate, 272 donec ipsi constituantur « in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi » (Eph 4,13). 2046 Christiani, sua secundum Christum vita, accelerant Adventum Regni Dei, quod est « Regnum iustitiae, amoris et pacis ». 273 Non ideo sua terrena neglegunt munera; ipsi, suo Magistro fideles, rectitudine, patientia et amore, illa adimplent. Compendium 2047 Moralis vita cultus est spiritualis. Christianus agendi modus in liturgia et in sacramentorum celebratione suum invenit nutrimentum. 2048 Ecclesiae praecepta ad moralem et christianam attinent vitam, liturgiae unitam et ab illa nutritam. 2049 Magisterium Pastorum Ecclesiae in re morali generatim in catechesi exercetur et in praedicatione, super fundamentum Decalogi qui vitae moralis enuntiat principia pro omni homine valida. 2050 Romanus Pontifex et Episcopi, tamquam doctores authentici, populo Dei fidem credendam et moribus applicandam praedicant. Ad eos etiam pertinet iudicium de moralibus ferre quaestionibus quae ad legem naturalem pertinent et ad rationem. 2051 Infallibilitas Magisterii Pastorum ad omnia doctrinae extenditur elementa, doctrina morali in illis inclusa, sine quibus veritates fidei salutares nequeunt custodiri, exponi vel observari. DECEM PRAECEPTA
Exodus 20, 2-17 |
Deuteronomium 5, 6-21 |
Formula catechetica 274 |
« Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. |
« Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis |
« Ego sum Dominus Deus tuus: |
Non habebis deos alienos coram me. Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus. Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me, et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea. |
Non habebis deos alienos in conspectu meo. |
Non habebis deos alios coram me;
|
Non assumes Nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit Nomen Domini Dei sui frustra. |
Non usurpabis Nomen Domini Dei tui frustra... |
Non assumes Nomen Domini Dei tui in vanum |
Memento ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua; septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas. Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum. |
Observa diem sabbati ut sanctifices eum. |
Memento ut dies festos sanctifices; |
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi. |
Honora patrem tuum et matrem. |
Honora patrem tuum et matrem tuam; |
Non occides. |
Non occide. |
Non occides; |
Non moechaberis. |
Neque moechaberis |
Non moechaberis; |
Non furtum facies. |
Furtumque non facies. |
Non furtum facies; |
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. |
Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium |
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium; |
Non concupisces domum proximi tui: |
Nec concupisces uxorem proximi tui. |
Non desiderabis uxorem eius; |
non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt ». |
Nec desiderabis... universa, quae illius sunt ». |
Non concupisces eius bona ». |
(254) Cf Gal 6,2. (255) Cf Rom 12,1. (256) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 17: AAS 57 (1965) 21. (257) CIC canon 747, § 2. (258) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS 57 (1965) 29. (259) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 25: AAS 57 (1965) 30. (260) Cf Sacra Congregatio pro Doctrina fidei, Decl. Mysterium Ecclesiae, 3: AAS 65 (1973) 401. (261) Cf Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 14: AAS 58 (1966) 940. (262) Cf CIC canon 213. (263) Cf 1 Cor 2,10-15. (264) Cf Rom 12,8.11. (265) Cf CIC canones 1246-1248; CCEO canones 880, § 3. 881, §§ 1. 2. 4. (266) Cf CIC canon 989; CCEO canon 719. (267) Cf CIC canon 920; CCEO canones 708. 881, § 3. (268) Cf CIC canones 1249-1251; CCEO canon 882. (269) Cf CIC canon 222; CCEO canon 25. Conferentiae Episcopales possunt praeterea quaedam alia ecclesiastica statuere praecepta pro proprio territorio; cf CIC canon 455. (270) Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 6: AAS 58 (1966) 842. (271) Cf Eph 1,22. (272) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 39: AAS 57 (1965) 44. (273) Domini Nostri Iesu Christi universorum Regis sollemnitas, Praefatio: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 381. (274) Catechismus Catholicus, cura et studio P. Card. Gasparri concinnatus (Typis Polyglottis Vaticanis 1933) p. 23-24. |