CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS TERTIA VITA IN CHRISTO SECTIO PRIMA VOCATIO HOMINIS: VITA IN SPIRITU CAPUT TERTIUM SALUS DEI: LEX ET GRATIA 1949 Homo, ad beatitudinem vocatus, sed peccato vulneratus, Dei eget salute. Auxilium divinum ei in Christo pervenit per Legem, quae eum dirigit atque in gratia quae eum sustinet:
« Cum metu et tremore vestram salutem operamini; Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro Suo beneplacito » (Phil 2,12-13).
|