Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

PARS TERTIA 
VITA IN CHRISTO

1691 « Agnosce, o christiane, dignitatem tuam, et divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione recidere. Memento cuius Capitis et cuius sis corporis membrum. Reminiscere quia erutus de potestate tenebrarum, traslatus es in Dei lumen et Regnum ».1

1692 Symbolum fidei magnitudinem est professum donorum quae Deus homini largitus est in Suae creationis opere et adhuc magis per Redemptionem et sanctificationem. Quod fides confitetur, sacramenta communicant: christiani per sacramenta quae efficiunt ut ipsi renascantur, facti sunt « filii Dei » (1 Io 3,1),2 « divinae consortes naturae » (2 Pe 1,4). Christiani, suam novam dignitatem fide agnoscentes, vocantur ut posthac digne Evangelio Christi conversentur.3 Per sacramenta et orationem, gratiam Christi accipiunt et Eius Spiritus dona quae eos ad hoc efficiunt capaces.

1693 Christus Iesus semper fecit id quod Patri placebat.4 Semper in perfecta communione vixit cum Illo. Eodem modo, discipuli Eius invitantur ad vivendum ante conspectum Patris « qui videt in abscondito » (Mt 6,6), ut « perfecti, sicut Pater [...] caelestis perfectus est » (Mt 5,47) efficiantur.

1694 Christiani, Christo per Baptismum incorporati,5 mortui sunt peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu,6 vitam sic Resuscitati participantes.7 Christum sequentes Eique coniuncti,8 christiani conari possunt imitatores esse Dei, sicut filii carissimi et ambulare in dilectione,9 suas cogitationes, sua verba suasque actiones sic conformantes, ut hoc sentiant in se, quod et in Christo Iesu10 Eiusque sectentur exempla.11

1695 Christiani, « iustificati [...] in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri » (1 Cor 6,11), sanctificati et vocati sancti,12 « templum [...] Spiritus Sancti » (1 Cor 6,19) sunt effecti. Hic « Spiritus Filii » eos Patrem docet orare13 et, vita factus eorum, eos agere facit,14 ut fructus Spiritus ferant15 per actuosam caritatem. Spiritus Sanctus, peccati sanans vulnera, nos spirituali transformatione renovat interius,16 Ipse nos illuminat et roborat ut tamquam « filii lucis » (Eph 5,8) vivamus « in omni bonitate et iustitia et sanctitate » (Eph 5,9).

1696 Via Christi « ducit ad vitam » (Mt 7,14), contraria autem via « ducit ad perditionem » (Mt 7,13).17 Evangelica duplicis viae parabola in Ecclesiae catechesi semper manet praesens. Ipsa decisionum moralium momentum pro nostra salute significat. « Duae viae sunt, altera vitae et altera mortis, sed multum interest inter duas vias ».18

1697 In catechesi oportet tota claritate gaudium et exigentias viae ostendere Christi.19 Catechesis de « novitate vitae » (Rom 6,4) in Illo erit:

catechesis de Spiritu Sancto, Magistro interiore vitae secundum Christum, dulci hospite et amico qui hanc vitam inspirat, ducit, corrigit et roborat;

catechesis de gratia, quia gratia salvati sumus et etiam gratia possunt opera nostra fructum ferre in vitam aeternam;

catechesis de beatitudinibus, quia Christi via summatim in beatitudinibus comprehenditur, unico itinere ad aeternam felicitatem quam cor appetit hominis;

catechesis de peccato et venia, quia homo, quin se peccatorem agnoscat, de se ipso cognoscere nequit veritatem, quae ad iuste operandum est condicio, atque, quin ei offerretur venia, hanc veritatem tolerare nequiret;

catechesis de humanis virtutibus, quae faciat ut pulchritudo et allectatio percipiantur rectarum ad bonum dispositionum;

catechesis de christianis virtutibus fidei, spei et caritatis, quae summopere sanctorum inspiratur exemplo;

catechesis de duplici caritatis praecepto in Decalogo explicato;

catechesis ecclesialis, quia vita christiana solum in multiplici « bonorum spiritualium » commutatione in « communione sanctorum » crescere, expandi et communicari potest.

1698 Primus et ultimus talis catechesis respectus semper Ipse erit Iesus Christus qui est « via et veritas et vita » (Io 14,6). Christifideles, in Eum fide respicientes, sperare possunt Ipsum in eis Suas impleturum esse promissiones, atque Eum amantes amore quo Ipse illos amavit, opera esse facturos quae eorum correspondent dignitati:

« Te rogo ut cogites [...] Dominum nostrum Iesum Christum tuum esse verum Caput, et te unum ex Eius membris. [...] Ipse tibi est sicut membris caput; omnia Sua, tua sunt: Eius spiritus, cor, corpus, anima omnesque facultates [...], quibus omnibus tibi utendum est quasi tibi propria sint ut Deo servias, Deum laudes, ames et glorifices. Tu autem Ipsi es sicut membrum capiti, quapropter vehementer Ipse optat omnibus tuis facultatibus uti, quasi Eius sint, ad Patri Suo serviendum Eumque glorificandum ».20

« Mihi [...] vivere Christus est » (Phil 1,21).


(1) Sanctus Leo Magnus, Sermo 21, 3: CCL 138, 88 (PL 54, 192-193).

(2) Cf Io 1,12.

(3) Cf Phil 1,27.

(4) Cf Io 8,29.

(5) Cf Rom 6,5.

(6) Cf Rom 6,11.

(7) Cf Col 2,12.

(8) Cf Io 15,5.

(9) Cf Eph 5,1-2.

(10) Cf Phil 2,5.

(11) Cf Io 13,12-16.

(12) Cf 1 Cor 1,2.

(13) Cf Gal 4,6.

(14) Cf Gal 5,25.

(15) Cf Gal 5,22.

(16) Cf Eph 4,23.

(17) Cf Dt 30,15-20.

(18) Didaché, 1, 1: SC 248, 140 (Funk 1, 2).

(19) Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 29: AAS 71 (1979) 1301.

(20) Sanctus Ioannes Eudes, Le Coeur admirable de la Très Sacrée Mère de Dieu, 1, 5: Oeuvres completes, v. 6 (Paris 1908) p. 113-114.