Index

Back Print

 

PARS SECUNDA 
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

SECTIO SECUNDA 
SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA

CAPUT TERTIUM
SACRAMENTA IN SERVITIUM COMMUNIONIS

ARTICULUS 6 
SACRAMENTUM ORDINIS

1536 Ordo est sacramentum per quod missio a Christo Ipsius Apostolis concredita exerceri pergit in Ecclesia usque ad finem temporum: est igitur ministerii apostolici sacramentum. Tres implicat gradus: Episcopatum, presbyteratum et diaconatum.

[De institutione et missione ministerii apostolici a Christo cf nn. 874-896. Hic solum agitur de via sacramentali per quam hoc transmittitur ministerium].

I. Cur hoc sacramenti Ordinis nomen?

1537 Verbum Ordo, in antiquitate Romana, corpora sensu civili constituta designabat, praesertim corpus eorum qui gubernant. Ordinatio acceptionem in quemdam designat ordinem. In Ecclesia corpora habentur constituta, quae Traditio, non sine fundamentis in sacra Scriptura, 141 inde ab antiquis temporibus nomine táxeis (graece), ordines appellat: sic liturgia de ordine Episcoporum loquitur, de ordine presbyterorum, de ordine diaconorum. Alii etiam coetus hoc nomen ordinis accipiunt: catechumeni, virgines, coniugati, viduae...

1538 Acceptio in quoddam ex his Ecclesiae corporibus fiebat per ritum qui ordinatio appellabatur, per actum nempe religiosum et liturgicum qui erat consecratio, benedictio vel sacramentum. Hodie verbum ordinatio reservatur actui sacramentali qui in Episcoporum, presbyterorum et diaconorum accipit ordinem et qui meram superat electionem, designationem, delegationem vel institutionem a communitate peractas, quia Spiritus Sancti confert donum quod potestatem sacram 142 exercere sinit, et quod solum ab Ipso Christo, per Eius Ecclesiam, potest procedere. Ordinatio etiam consecratio appellatur, quia segregatio est et muneris collatio ab Ipso Christo pro Eius Ecclesia. Impositio manuum Episcopi, cum prece consecratoria, signum constituit visibile huius consecrationis.

II. Sacramentum Ordinis in Oeconomia salutis

Sacerdotium Veteris Foederis

1539 Populus electus a Deo constitutus est tamquam « regnum sacerdotum et gens sancta » (Ex 19,6). 143 Sed, intra populum Israel, Deus unam ex duodecim tribubus elegit, illam Levi, pro servitio liturgico segregatam; 144 Ipse Deus pars est hereditatis eius. 145 Ritus proprius origines sacerdotii Veteris Foederis consecravit. 146 Sacerdotes in eo « pro hominibus constituuntur in his, quae sunt ad Deum, ut offerant dona et sacrificia pro peccatis ». 147

1540 At hoc sacerdotium, institutum ad verbum Dei annuntiandum 148 et ad communionem cum Deo iterum stabiliendam per sacrificia et orationem, incapax manet salutem operandi, egens incessanter sacrificia iterare, quin ad definitivam perveniat sanctificationem, 149 quam solummodo sacrificium Christi operaturum erat.

1541 Ecclesiae tamen liturgia in sacerdotio Aaronis et in levitarum servitio, sicut etiam in septuaginta « Senum » institutione, 150 praefigurationes perspicit ministerii ordinati Novi Foederis. Sic, in ritu latino, Ecclesia orat in oratione consecratoria ordinationis Episcoporum:

« Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, [...] Tu qui dedisti in Ecclesia Tua normas per verbum gratiae Tuae, qui praedestinasti ex principio genus iustorum ab Abraham, qui constituisti principes et sacerdotes, et sanctuarium Tuum sine ministerio non dereliquisti... ». 151

1542 In presbyterorum ordinatione, orat Ecclesia:

« Domine, sancte Pater, [...] iam in Priore Testamento officia sacramentis mysticis instituta creverunt: ut cum Moysen et Aaron regendo et sanctificando populo praefecisses, ad eorum societatis et operis adiumentum sequentis ordinis et dignitatis viros eligeres. Sic in eremo, per septuaginta virorum prudentium mentes Moysi spiritum propagasti [...]. Sic in filios Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti ». 152

1543 Et in prece consecratoria pro diaconorum ordinatione, Ecclesia confitetur:

« Omnipotens Deus, [...] Ecclesiam Tuam [...] in augmentum templi novi crescere dilatarique largiris, sacris muneribus trinos gradus ministrorum nomini Tuo servire constituens, sicut iam ab initio Levi filios elegisti, ad prioris tabernaculi ministerium explendum ». 153

Unicum Christi sacerdotium

1544 Omnes praefigurationes sacerdotii Veteris Foederis suam inveniunt adimpletionem in Christo Iesu qui est « unicus [...] mediator Dei et hominum » (1 Tim 2,5). Melchisedech, « sacerdos Dei altissimi » (Gn 14,18), a Traditione christiana consideratur sicut praefiguratio sacerdotii Christi, qui unus est « pontifex iuxta ordinem Melchisedech » (Heb 5,10; 6,20), « sanctus, innocens, impollutus » (Heb 7,26), quique « una [...] oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur » (Heb 10,14), id est, uno Suae crucis sacrificio. 

1545 Sacrificium Christi redemptivum est unicum, semel pro semper peractum. Et tamen ipsum in Sacrificio eucharistico Ecclesiae fit praesens. Idem dicendum est de unico Christi sacerdotio: illud praesens fit per sacerdotium ministeriale quin unicitas sacerdotii minuatur Christi: « Et ideo solus Christus est verus Sacerdos, alii autem ministri Eius ». 154

Duae unius sacerdotii Christi participationes

1546 Christus, Summus Sacerdos et unus mediator, Ecclesiam fecit regnum sacerdotum Deo et Patri Suo. 155 Tota credentium communitas, qua talis, est sacerdotalis. Fideles suum baptismale exercent sacerdotium per suam participationem, unusquisque secundum suam propriam vocationem, missionis Christi, Sacerdotis, Prophetae et Regis. Per Baptismi et Confirmationis sacramenta, fideles « consecrantur in [...] sacerdotium sanctum ». 156

1547 Episcoporum et presbyterorum sacerdotium ministeriale seu hierarchicum et commune omnium fidelium sacerdotium, quamquam « unum [...] et alterum suo peculiari modo de uno Christi sacerdotio participant », 157 differunt tamen essentia, quamquam « ad invicem [...] ordinantur ». 158 Quonam sensu? Dum commune fidelium sacerdotium in rem deducitur per incrementum gratiae baptismalis, vitae fidei, spei et caritatis, vitae secundum Spiritum, sacerdotium ministeriale in servitium est sacerdotii communis, ad incrementum gratiae baptismalis omnium christianorum refertur. Unum habetur ex mediis per quae Christus Suam Ecclesiam aedificare et ducere non desinit. Propterea per proprium transmittitur sacramentum, per Ordinis sacramentum.

In persona Christi-Capitis...

1548 In ecclesiali ministri ordinati servitio, Ipse Christus, Ecclesiae Suae est praesens, quatenus Caput Sui corporis, Pastor Sui gregis, Summus sacrificii redemptoris Sacerdos, veritatis Magister. Hoc est quod Ecclesia exprimit affirmans sacerdotem, virtute sacramenti Ordinis, in persona Christi Capitis agere: 159

« Idem itaque Sacerdos, Christus Iesus, cuius quidem sacram personam Eius administer gerit. Hic siquidem, ob consecrationem quam accepit sacerdotalem, Summo Sacerdoti assimulatur, ac potestate fruitur operandi virtute ac persona Ipsius Christi ». 160

« Christus autem est fons totius sacerdotii: nam sacerdos legalis erat figura Ipsius; sacerdos autem novae Legis in persona Ipsius operatur ». 161

1549 Per ministerium ordinatum, praesertim Episcoporum et presbyterorum, praesentia Christi, tamquam Capitis Ecclesiae, in communitate credentium, visibilis fit. 162 Secundum pulchram sancti Ignatii Antiocheni locutionem, Episcopus est typos tou Patrós, quasi vivens imago Dei Patris. 163

1550 Haec Christi praesentia in ministro non sic debet intelligi ac si hic contra omnes humanas debilitates esset praemunitus, contra spiritum dominationis, contra errores, etiam contra peccatum. Spiritus Sancti virtus non omnibus ministri actibus eodem modo suam dat cautionem. Dum in sacramentis, haec datur cautio, ita ut ipsum ministri peccatum fructum gratiae impedire nequeat, multi alii habentur actus in quibus humanum ministri sigillum relinquit vestigia quae non semper signum sunt fidelitatis erga Evangelium, et quae consequenter apostolicae Ecclesiae fecunditati nocere possunt.

1551 Hoc sacerdotium est ministeriale. « Munus [...] illud, quod Dominus Pastoribus populi Sui commisit, verum est servitium ». 164 Ad Christum et ad homines plene refertur. Plene a Christo et ab Eius dependet unico sacerdotio, et pro hominibus et Ecclesiae constitutum est communitate. Sacramentum Ordinis « sacram potestatem » communicat, quae alia non est ac illa Christi. Huius auctoritatis exercitium debet igitur secundum exemplar mensurari Christi, qui propter amorem ultimus et omnium factus est servus. 165 « Iure itaque Dominus curam gregis amoris erga Se argumentum esse dixit ». 166

...« nomine totius Ecclesiae »

1552 Sacerdotium ministeriale non solum habet munus repraesentandi Christum — Ecclesiae Caput — coram fidelium congregatione, agit etiam totius Ecclesiae nomine, cum Deo orationem praesentat Ecclesiae 167 et maxime cum eucharisticum offert Sacrificium. 168

1553 « Nomine totius Ecclesiae », hoc non significat sacerdotes delegatos esse communitatis. Ecclesiae oratio et oblatio ab oratione et oblatione Christi, Capitis eius, sunt inseparabiles. Semper est cultus Christi in Ecclesia Sua et per ipsam. Tota Ecclesia, corpus Christi, orat et se offert « per Ipsum et cum Ipso et in Ipso », in unitate Spiritus Sancti, Deo Patri. Totum corpus, caput et membra, orat et se offert, et propterea illi qui, in corpore, speciatim eius sunt ministri, appellantur ministri non solum Christi, sed etiam Ecclesiae. Quia sacerdotium ministeriale Christum repraesentat, potest Ecclesiam repraesentare.

III. Tres sacramenti Ordinis gradus

1554 « Ministerium ecclesiasticum divinitus institutum diversis ordinibus exercetur ab illis qui iam ab antiquo Episcopi, presbyteri et diaconi vocantur ». 169 Doctrina catholica, in liturgia, Magisterio et constanti Ecclesiae explicita praxi, agnoscit, duos gradus participationis ministerialis exsistere sacerdotii Christi: Episcopatum et presbyteratum. Diaconatus ad illos adiuvandos atque ad illis serviendum destinatur. Propterea verbum sacerdos designat, in usu hodierno, Episcopos et presbyteros, sed non diaconos. Tamen doctrina catholica docet, gradus participationis sacerdotalis (Episcopatum et presbyteratum) et gradum servitii (diaconatum) conferri, hos omnes tres, actu sacramentali qui « ordinatio » appellatur, id est, sacramento Ordinis:

« Cuncti revereantur diaconos ut Iesum Christum, sicut et Episcopum, qui est typus Patris, presbyteros autem ut senatum Dei et concilium Apostolorum. Sine his Ecclesia non vocatur ». 170

Ordinatio episcopalis – plenitudo sacramenti Ordinis

1555 « Inter varia illa ministeria quae inde a primis temporibus in Ecclesia exercentur, teste traditione, praecipuum locum tenet munus illorum qui, in Episcopatum constituti, per successionem ab initio decurrentem, apostolici seminis traduces habent ». 171

1556 Ad suam altam adimplendam missionem, « Apostoli speciali effusione supervenientis Spiritus Sancti a Christo ditati sunt, et ipsi adiutoribus suis per impositionem manuum donum spirituale tradiderunt, quod usque ad nos in episcopali consecratione transmissum est ». 172

1557 Concilium Vaticanum II docet « episcopali consecratione plenitudinem conferri sacramenti Ordinis, quae nimirum et liturgica Ecclesiae consuetudine et voce sanctorum Patrum summum sacerdotium, sacri ministerii summa nuncupatur ». 173

1558 « Episcopalis autem consecratio, cum munere sanctificandi, munera quoque confert docendi et regendi [...]. Perspicuum est manuum impositione et verbis consecrationis gratiam Spiritus Sancti ita conferri et sacrum characterem ita imprimi, ut Episcopi, eminenti ac adspectabili modo, Ipsius Christi Magistri, Pastoris et Pontificis partes sustineant et in Eius persona agant ». 174 « Episcopi itaque, per Spiritum Sanctum qui datus est eis, veri et authentici effecti sunt fidei Magistri, Pontifices ac Pastores ». 175

1559 « Membrum Corporis episcopalis aliquis constituitur vi sacramentalis consecrationis et hierarchica communione cum Collegii capite atque membris ». 176 Indoles et natura collegiales ordinis episcopalis manifestantur, inter alia, vetere Ecclesiae praxi quae pro novi Episcopi consecratione vult ut plures Episcopi participent in sacro. 177 Pro legitima Episcopi ordinatione, hodie specialis Episcopi Romani requiritur interventus, ratione suae qualitatis supremi visibilis vinculi communionis Ecclesiarum particularium in una Ecclesia et sponsoris earum libertatis.

1560 Unusquisque Episcopus, tamquam Christi vicarius, pastorale habet munus Ecclesiae particularis quae ipsi est concredita, sed simul pro omnibus Ecclesiis sollicitudinem cum omnibus suis in Episcopatu fratribus gestat collegialiter: « Quodsi unusquisque Episcopus portionis tantum gregis sibi commissae sacer Pastor est, tamen qua legitimus Apostolorum successor ex Dei institutione et praecepto apostolici muneris Ecclesiae una cum ceteris Episcopis sponsor fit ». 178

1561 Quidquid nunc dictum est, explicat cur Eucharistia ab Episcopo celebrata prorsus specialem habeat significationem tamquam expressionem Ecclesiae circa altare congregatae sub praesidentia illius qui visibiliter repraesentat Christum, bonum Pastorem et Caput Ecclesiae Eius. 179

Ordinatio presbyterorum – cooperatorum Episcoporum

1562 « Christus, quem Pater sanctificavit et misit in mundum, consecrationis missionisque Suae per Apostolos Suos, eorum successores, videlicet Episcopos participes effecit, qui munus ministerii sui, vario gradu, variis subiectis in Ecclesia legitime tradiderunt ». 180 Eorum « munus ministerii, subordinato gradu, presbyteris traditum est, ut in Ordine presbyteratus constituti, ad rite explendam missionem apostolicam a Christo concreditam, ordinis episcopalis essent cooperatores ». 181

1563 « Officium presbyterorum, utpote ordini episcopali coniunctum, participat auctoritatem qua Christus Ipse corpus Suum extruit, sanctificat et regit. Quare sacerdotium presbyterorum initiationis christianae sacramenta supponit, peculiari tamen illo sacramento confertur, quo presbyteri, unctione Spiritus Sancti, speciali charactere signantur et sic Christo Sacerdoti configurantur, ita ut in persona Christi Capitis agere valeant ». 182

1564 « Presbyteri, quamvis pontificatus apicem non habeant et in exercenda sua potestate ab Episcopis pendeant, cum eis tamen sacerdotali honore coniuncti sunt et vi sacramenti Ordinis, ad imaginem Christi, Summi atque aeterni Sacerdotis, 183 ad Evangelium praedicandum fidelesque pascendos et ad divinum cultum celebrandum consecrantur, ut veri sacerdotes Novi Testamenti ». 184

1565 Sacerdotes, virtute sacramenti Ordinis, universalitatem participant missionis Apostolis a Christo concreditae. Donum spirituale quod in ordinatione receperunt, eos praeparat, non ad missionem quamdam limitatam et restrictam, sed ad missionem salutis amplitudinis universalis, « usque ad ultimum terrae » (Act 1,8), 185 ita ut sint « animo parati ad Evangelium ubique praedicandum ». 186

1566 « Suum vero munus sacrum maxime exercent in eucharistico cultu vel synaxi, qua in persona Christi agentes Eiusque mysterium proclamantes, vota fidelium sacrificio Capitis ipsorum coniungunt, et unicum sacrificium Novi Testamenti, Christi scilicet Sese Patri immaculatam hostiam semel offerentis, in Sacrificio Missae usque ad Adventum Domini repraesentant et applicant ». 187 Ex hoc unico sacrificio, totum eorum sacerdotale ministerium suam haurit vim. 188

1567 « Presbyteri, ordinis episcopalis providi cooperatores eiusque adiutorium et organum, ad populo Dei inserviendum vocati, unum presbyterium cum suo Episcopo constituunt, diversis quidem officiis mancipatum. In singulis localibus fidelium congregationibus Episcopum, quocum fidenti et magno animo sociantur, quodammodo praesentem reddunt eiusque munera et sollicitudinem pro parte suscipiunt et cura cotidiana exercent ». 189 Presbyteri ministerium suum exercere non possunt nisi dependentes ab Episcopo et in communione cum ipso. Oboedientiae promissio quam Episcopo in ordinationis faciunt momento et osculum pacis Episcopi ad finem liturgiae ordinationis significant, Episcopum eos tamquam suos collaboratores, suos filios, suos fratres suosque amicos considerare, eosque vicissim illi amorem debere et oboedientiam.

1568 « Presbyteri, per ordinationem in Ordine presbyteratus constituti, omnes inter se intima fraternitate sacramentali nectuntur; specialiter autem in dioecesi cuius servitio sub Episcopo proprio addicuntur unum presbyterium efformant ». 190 Presbyterii unitas expressionem invenit liturgicam in consuetudine, secundum quam presbyteri, in ritu ordinationis, post Episcopum, et ipsi manus imponunt.

Ordinatio diaconorum – « ad ministerium »

1569 « In gradu inferiori hierarchiae sistunt diaconi, quibus "non ad sacerdotium, sed ad ministerium" manus imponuntur ». 191 Pro diacono ordinando, solus Episcopus manus imponit, ita significans diaconum in muneribus suae « diaconiae » Episcopo speciatim annecti. 192

1570 Diaconi missionem et gratiam Christi, modo speciali, participant. 193 Ordinis sacramentum eos signat sigillo (« charactere ») quod nemo delere potest et quod eos configurat Christo qui factus est « diaconus », id est, omnium minister. 194 Ad diaconos pertinent, inter alia, Episcopo et presbyteris in mysteriorum divinorum celebratione assistere, maxime Eucharistiae, eamque distribuere, Matrimonio assistere idque benedicere, Evangelium proclamare et praedicare, exsequiis praesidere atque se diversis caritatis consecrare servitiis. 195

1571 Post Concilium Vaticanum II, ab Ecclesia latina diaconatus « tamquam proprius ac permanens gradus hierarchiae » 196 est iterum stabilitus, dum Ecclesiae Orientales illum semper servaverant. Hic diaconatus permanens, qui viris coniugatis conferri potest, Ecclesiam multum ad eius ditavit missionem. Re vera, aptum est et utile, viros qui in Ecclesia ministerium vere diaconale explent sive in vita liturgica et pastorali sive in operibus socialibus et caritativis « per impositionem manuum inde ab Apostolis traditam corroborari et altari arctius coniungi, ut ministerium suum per gratiam sacramentalem diaconatus efficacius expleant ». 197

IV. Huius sacramenti celebratio

1572 Celebratio ordinationis Episcopi, presbyterorum vel diaconorum, propter suum pro vita Ecclesiae particularis momentum, fidelium postulat concursum quam maximum sit possibile. Die Dominica et in cathedrali ecclesia potissimum peragetur cum sollemnitate adiunctis accommodata. Tres ordinationes, Episcopi nempe, presbyteri et diaconi, idem sequuntur schema. Earum locus intra eucharisticam est liturgiam.

1573 Ritus essentialis sacramenti Ordinis, pro tribus gradibus, impositione manuum ab Episcopo super caput ordinandi peracta constituitur atque prece consecratoria specifica quae a Deo effusionem postulat Spiritus Sancti Eiusque dona ministerio, ad quod candidatus ordinatur, accommodata. 198

1574 Sicut in omnibus sacramentis, ritus quidam annexi celebrationem circumdant. In diversis traditionibus liturgicis magnopere variantes, in communi habent, eos multiplices exprimere gratiae sacramentalis rationes. Sic, in ritu latino, ritus initiales — ordinandi presentatio et electio, Episcopi allocutio, ordinandi interrogatorium, sanctorum litaniae — testantur candidati electionem secundum usum Ecclesiae esse factam actumque sollemnem praeparant consecrationis, post quam plures sequuntur ritus ut mysterium adimpletum exprimant et symbolice perficiant: pro Episcopo et presbytero unctio sancto chrismate, signum specialis unctionis Spiritus Sancti qui fecundum eorum reddit ministerium; libri Evangeliorum, anuli, mitrae et baculi traditio Episcopo tamquam signum eius missionis apostolicae annuntiandi verbum Dei, eius fidelitatis erga Ecclesiam, Sponsam Christi, eius muneris pastoris gregis Domini; presbytero traditio patenae et calicis, oblationis plebis sanctae, 199 ad quam Deo praesentandam vocatur; traditio libri Evangeliorum diacono qui missionem iam accepit Evangelium Christi nuntiandi.

V. Quis potest hoc sacramentum conferre?

1575 Christus Apostolos elegit eisque in Sua missione Suaque auctoritate dedit participationem. Ad dexteram Patris elevatus, gregem Suum non deserit, sed eum per Apostolos sub continua Sua custodit protectione et adhuc per hos eosdem dirigit Pastores qui hodie Eius opus prosequuntur. 200 Christus igitur quosdam « dat » esse Apostolos, alios autem Pastores. 201 Ipse per Episcopos agere pergit. 202

1576 Quia sacramentum Ordinis est ministerii apostolici sacramentum, ad Episcopos, quatenus Apostolorum successores, pertinet « donum spirituale », 203 « apostolici seminis traduces » 204 transmittere. Episcopi valide ordinati, id est, illi qui in successione sunt apostolica, valide tres sacramenti Ordinis conferunt gradus. 205

VI. Quis potest hoc recipere sacramentum?

1577 « Sacram ordinationem valide recipit solus vir baptizatus ». 206 Dominus Iesus viros elegit ad efformandum duodecim Apostolorum collegium, 207 atque idem fecerunt Apostoli cum elegerunt collaboratores, 208 qui eis in eorum succederent munere. 209 Episcoporum collegium cum quo presbyteri in sacerdotio sunt coniuncti, praesens, usque ad Christi reditum, reddit et actuale efficit Duodecim collegium. Ecclesia se agnoscit huius electionis Ipsius Domini vinculo alligatam. Hac de causa, mulierum ordinatio possibilis non est. 210

1578 Nemo habet ius sacramentum Ordinis recipiendi. Re vera, nemo sibi hoc sumit munus. Ad illud fit a Deo vocatio. 211 Qui signa vocationis Dei ad ministerium ordinatum agnoscere putat, suum optatum humiliter submittere debet Ecclesiae auctoritati, ad quam pertinent responsabilitas et ius aliquem vocandi ad ordines recipiendos. Sicut omnis gratia, hoc sacramentum recipi non potest nisi tamquam donum immeritum.

1579 Omnes Ecclesiae latinae ministri ordinati, praeter diaconos permanentes, modo normali inter fideles viros eliguntur qui ut coelibes vivunt et voluntatem habent coelibatum servandi « propter Regnum caelorum » (Mt 19,12). Vocati ut sine divisione Domino consecrentur et illis quae sunt Eius, 212 se totos Deo et hominibus tradunt. Coelibatus signum est huius novae vitae in cuius servitium minister consecratur Ecclesiae; laeto acceptus corde, modo splendenti Regnum annuntiat Dei. 213

1580 In Ecclesiis Orientalibus, inde a saeculis, disciplina viget diversa: dum Episcopi solum inter coelibes eliguntur, viri coniugati possunt diaconi et presbyteri ordinari. Haec praxis, a longo tempore, legitima habetur; hi presbyteri ministerium in suis communitatibus exercent fructuosum. 214 Ceterum, coelibatus presbyterorum in Ecclesiis Orientalibus valde est in honore, et plures presbyteri illum propter Regnum Dei libere elegerunt. In Oriente, sicut in Occidente, qui sacramentum recepit Ordinis, non potest iam matrimonium contrahere.

VII. Effectus sacramenti Ordinis

Character indelebilis

1581 Hoc sacramentum ordinandum Christo per gratiam Spiritus Sancti configurat specialem, ut sit instrumentum Christi pro Eius Ecclesia. Per ordinationem recipitur capacitas agendi tamquam Christi legatus, Capitis Ecclesiae, in Eius triplici munere sacerdotis, prophetae et regis.

1582 Sicut in Baptismo et Confirmatione, haec participatio muneris Christi semel pro semper praebetur. Sacramentum Ordinis confert, et ipsum, characterem spiritualem indelebilem et iterari non potest nec ad tempus conferri. 215

1583 Valide ordinatus potest certe, gravibus de causis, ab obligationibus et muneribus exonerari ordinationi coniunctis vel prohiberi ne ea exerceat, 216 sed non potest, sensu stricto, laicus rursus fieri quia impressus ordinatione character manet semper. 217 Vocatio et missio receptae die eius ordinationis eum permanenti modo signant.

1584 Quia Christus est qui ultimo agit et operatur salutem per ministrum ordinatum, huius indignitas non impedit quominus Christus agat. 218 Sanctus Augustinus id firmiter asserit:

« Qui vero fuerit superbus minister, cum zabulo computatur; sed non contaminatur donum Christi, quod per illum fluit purum, quod per illum transit liquidum venit ad fertilem terram. [...] Spiritalis enim virtus sacramenti ita est ut lux: et ab illuminandis pura excipitur, et si per immundos transeat, non inquinatur ». 219

Gratia Spiritus Sancti

1585 Spiritus Sancti gratia huic sacramento propria est illa configurationis ad Christum Sacerdotem, Magistrum et Pastorem, cuius ordinatus constituitur minister.

1586 Pro Episcopo est imprimis gratia roboris (« Spiritum principalem » seu Spiritum qui principes constituit, petit oratio consecrationis Episcopi in ritu latino 220): illa ducendi suam Ecclesiam eamque defendendi fortiter et prudenter sicut pater et pastor, cum amore erga omnes gratuito et praedilectione erga pauperes, infirmos et nos. 221 Haec gratia illum impellit ut Evangelium omnibus nuntiet, ut gregi suo sit exemplar, ut illum in via sanctificationis praecedat, se in Eucharistia cum Christo Sacerdote et Victima unum efficiens, quin timeat pro ovibus suis dare vitam:

« Da, cordis cognitor Pater, super hunc servum Tuum, quem elegisti ad Episcopatum, pascere gregem sanctum Tuum, et primatum sacerdotii Tibi exhibere sine reprehensione, servientem noctu et die, incessanter repropitiari vultum Tuum et offerre dona sanctae Ecclesiae Tuae, spiritu primatus sacerdotii habere potestatem dimittere peccata secundum mandatum Tuum, dare sortes secundum praeceptum Tuum, solvere etiam omnem colligationem secundum potestatem quam dedisti Apostolis, placere autem Tibi in mansuetudine et mundo corde, offerentem Tibi odorem suavitatis, per Puerum Tuum Iesum Christum... ». 222

1587 Donum spirituale, quod ordinatio confert presbyteralis, hac oratione ritui Byzantino propria exprimitur. Episcopus, manus imponens, dicit inter alia:

« Ipse Domine, etiam et istum quem Tibi presbyteri gradum subire complacuit, dono Sancti Tui Spiritus adimple, ut inculpate sancto Tuo altari assistere dignus fiat, Regni Tui Evangelium annuntiare, veritatis Tuae verbum sanctificare, dona et hostias spirituales Tibi offerre, populumque Tuum per lavacrum regenerationis innovare; ut et ipse in secundo magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi Filii Tui unigeniti Adventu occurrens, rectae administrationis proprii nimirum sibi ordinis, in multitudine bonitatis Tuae, mercedem accipiat ». 223

1588 Diaconi vero « gratia [...] sacramentali roborati, in diaconia liturgiae, verbi et caritatis populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio, inserviunt ». 224

1589 Coram gratiae et muneris sacerdotalium magnitudine, sancti doctores urgentem ad conversionem sunt experti vocationem ut tota vita sua corresponderent Ei, cuius sacramentum illos constituit ministros. Sic sanctus Gregorius Nazianzenus, tunc admodum iuvenis presbyter, exclamat:

« Purgari prius oportet, deinde purgare; sapientia instrui, atque ita demum alios sapientia instruere; lux fieri, et alios illuminare; ad Deum appropinquare, et ita alios adducere; sanctificari, et postea sanctificare; cum manibus ducere, cum prudentia consilium dare ». 225 « Scio, cuius ministri sumus, et ubi iacentes, et quo mittentes. Scio, quae Dei sublimitas, quae humana infirmitas, ac rursum potentia sit ». 226 [Quis est ergo sacerdos? Est] veritatis propugnator, « qui cum angelis stabit, cum archangelis glorificabit, ad supernum altare sacrificia transmittet, cum Christo sacerdotio fungetur, figmentum instaurabit, imaginem exhibebit, superno mundo opificem aget, et, ut, quod maius est, dicam, deus erit, aliosque deos efficiet ». 227

Et sanctus Parochus pagi Ars: « Sacerdos opus Redemptionis hic in terris prosequitur ». [...] « Si quis hic in terris bene intelligeret sacerdotem, moreretur non ex metu, sed ex amore ». [...] « Sacerdotium est cordis Iesu amor ». 228

Compendium

1590 Sanctus Paulus suo discipulo Timotheo dicit: « Admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum » (2 Tim 1,6), et: « si quis Episcopatum appetit, bonum opus desiderat » (1 Tim 3,1). Ad Titum dicebat: « Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui » (Tit 1,5).

1591 Tota Ecclesia populus est sacerdotalis. Propter Baptismum, omnes fideles sacerdotium participant Christi. Haec participatio « sacerdotium commune fidelium » appellatur. Super eius fundamento et in eius servitium alia exsistit missionis Christi participatio, illa ministerii collati sacramento Ordinis, cuius munus est, nomine et in persona Christi Capitis, in communitate servire.

1592 Sacerdotium ministeriale essentialiter a sacerdotio fidelium differt communi propterea quod sacram potestatem in fidelium confert servitium. Ministri ordinati suum erga populum Dei servitium exercent per doctrinam (munus docendi), cultum divinum (munus liturgicum) et per pastoralem gubernationem (munus regendi).

1593 Inde ab originibus, ministerium ordinatum in tribus gradibus collatum est et exercitum: in illo Episcoporum, in illo presbyterorum et in illo diaconorum. Ministeria per ordinationem collata pro organica Ecclesiae structura non possunt substitui: sine Episcopo, presbyteris et diaconis de Ecclesia sermo esse nequit. 229

1594 Episcopus sacramenti Ordinis recipit plenitudinem quae eum in Collegium inserit episcopale eumque efficit visibile caput Ecclesiae particularis quae ei concredita est. Episcopi, quatenus Apostolorum successores et Collegii membra, responsabilitatem apostolicam participant et missionem totius Ecclesiae sub auctoritate Romani Pontificis, Successoris sancti Petri.

1595 Presbyteri in dignitate sacerdotali cum Episcopis coniunguntur simulque ab illis dependent in suorum munerum pastoralium exercitio; vocati sunt ut providi Episcoporum sint cooperatores; circa suum Episcopum presbyterium constituunt, quod cum illo responsabilitatem sustinet Ecclesiae particularis. Ab Episcopo officium communitatis accipiunt paroecialis vel munus ecclesiale concretum.

1596 Diaconi sunt ministri ordinati ad munera servitii Ecclesiae; sacerdotium non accipiunt ministeriale, sed ordinatio illis confert munera magni momenti in ministerio verbi, cultus divini, pastoralis gubernationis et servitii caritatis, quae quidem munera sub auctoritate pastorali sui Episcopi debent explere.

1597 Sacramentum Ordinis per manuum impositionem confertur quam oratio sollemnis sequitur consecratoria quae a Deo pro ordinando postulat gratias Spiritus Sancti ad eius ministerium requisitas. Ordinatio characterem sacramentalem imprimit indelebilem.

1598 Ecclesia sacramentum Ordinis solummodo baptizatis confert viris, quorum aptitudines ad ministerii exercitium rite recognitae sunt. Ad Ecclesiae auctoritatem pertinent responsabilitas et ius aliquem vocandi ad ordines recipiendos.

1599 In Ecclesia latina, sacramentum Ordinis pro presbyteratu normali modo nonnisi candidatis confertur qui dispositi sunt ad coelibatum libere amplectendum et publice suam manifestant voluntatem eum servandi propter Regni Dei et servitii hominum amorem.

1600 Ad Episcopos pertinet Ordinis sacramentum in tribus conferre gradibus.


(141) Cf Heb 5,6; 7,11; Ps 110,4.

(142) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 14.

(143) Cf Is 61,6.

(144) Cf Nm 1,48-53.

(145) Cf Ios 13,33.

(146) Cf Ex 29,1-30; Lv 8.

(147) Cf Heb 5,1.

(148) Cf Mal 2,7-9.

(149) Cf Heb 5,3; 7,27; 10,1-4.

(150) Cf Nm 11,24-25.

(151) Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, De Ordinatione Episcopi. Prex ordinationis, 47, editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 24.

(152) Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, De Ordinatione presbyterorum. Prex ordinationis, 159, editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 91-92.

(153) Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, De Ordinatione diaconorum. Prex ordinationis, 207, editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 121.

(154) Sanctus Thomas Aquinas, Commentarium in epistolam ad Hebraeos, c. 7, lect. 4: Opera omnia, v. 21 (Parisiis 1876) p. 647.

(155) Cf Apc 1,6; 5,9-10; 1 Pe 2,5.9.

(156) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 14.

(157) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 14.

(158) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 14.

(159) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 14; Ibid., 28: AAS 57 (1965) 34; Id., Const. Sacrosanctum Concilium, 33: AAS 56 (1964) 108; Id., Decr. Christus Dominus, 11: AAS 58 (1966) 677; Id., Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS 58 (1966) 992; Ibid., 6: AAS 58 (1966) 999.

(160) Pius XII, Litt. enc. Mediator Dei: AAS 14 (1947) 548.

(161) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 22, a. 4, c: Ed. Leon. 11, 260.

(162) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS 57 (1965) 24.

(163) Cf Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Trallianos, 3, 1: SC 10bis, 96 (Funk 1, 244); Id., Epistula ad Magnesios, 6, 1: SC 10bis, 84 (Funk 1, 234).

(164) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 24: AAS 57 (1965) 29.

(165) Cf Mc 10,43-45; 1 Pe 5,3.

(166) Sanctus Ioannes Chrysostomus, De sacerdotio, 2, 4: SC 272, 118 (PG 48, 635); cf Io 21,15-17.

(167) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 33: AAS 56 (1964) 108.

(168) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 14.

(169) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 28: AAS 57 (1965) 33-34.

(170) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Trallianos, 3, 1: SC 10bis, 96 (Funk 1, 244).

(171) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS 57 (1965) 23.

(172) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS 57 (1965) 24.

(173) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS 57 (1965) 25.

(174) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS 57 (1965) 25.

(175) Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 2: AAS 58 (1966) 674.

(176) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS 57 (1965) 26.

(177) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS 57 (1965) 26.

(178) Pius XII, Litt. enc. Fidei donum: AAS 49 (1957) 237; cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 23: AAS 57 (1965) 27-28; Id., Decr. Christus Dominus, 4: AAS 58 (1966) 674-675; Ibid., 36: AAS 58 (1966) 692; Ibid., 37: AAS 58 (1966) 693; Id., Decr. Ad gentes, 5: AAS 58 (1966) 951-952; Ibid., 6: AAS 58 (1966) 952-953; Ibid., 38: AAS 58 (1966) 984-986.

(179) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 41: AAS 56 (1964) 111; Id., Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS 57 (1965) 31-32.

(180) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 28: AAS 57 (1965) 33.

(181) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS 58 (1966) 992.

(182) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS 58 (1966) 992.

(183) Cf Heb 5,1-10; 7,24; 9,11-28.

(184) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 28: AAS 57 (1965) 34.

(185) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 10: AAS 558 (1966) 1007.

(186) Concilium Vaticanum II, Decr. Optatam totius, 20: AAS 58 (1966) 726.

(187) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 28: AAS 57 (1965) 34.

(188) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS 58 (1966) 993.

(189) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 28: AAS 57 (1965) 35.

(190) Concilium Vaticanum II. Decr. Presbyterorum ordinis, 8: AAS 58 (1966) 1003.

(191) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 29: AAS 57 (1965) 36; cf Id., Decr. Christus Dominus, 15: AAS 58 (1966) 679.

(192) Cf Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 8: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 22-24.

(193) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 41: AAS 57 (1965) 46; Id., Decr. Ad gentes, 16: AAS 58 (1966) 967.

(194) Cf Mc 10,45; Lc 22,27; Sanctus Polycarpus Smyrnensis, Epistula ad Philippenses, 5, 2: SC 10bis 182 (Funk 1, 300).

(195) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 29: AAS 57 (1965) 36; Id., Const. Sacrosanctum Concilium, 35, 4: AAS 56 (1964) 109; Id., Decr. Ad gentes, 16: AAS 58 (1966) 967.

(196) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 29: AAS 57 (1965) 36.

(197) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 16: AAS 58 (1966) 967.

(198) Cf Pius XII, Const. ap. Sacramentum ordinis: DS 3858.

(199) Cf Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, De Ordinatione presbyterorum. Traditio panis et vini, 163, editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 95.

(200) Cf Praefatio de Apostolis I: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 426.

(201) Cf Eph 4,11.

(202) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS 57 (1965) 24.

(203) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS 57 (1965) 24.

(204) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 20: AAS 57 (1965) 23.

(205) Cf Innocentius III, Professio fidei Waldensibus praescripta: DS 794; Concilium Lateranense IV, Cap. 1, De fide catholica: DS 802; CIC canon 1012; CCEO canones 744. 747.

(206) 5 CIC canon 1024.

(207) Cf Mc 3,14-19; Lc 6,12-16.

(208) Cf 1 Tim 3,1-13; 2 Tim 1,6; Tit 1,5-9.

(209) Cf Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 42, 4: SC 167, 168-170 (Funk 1, 152); Ibid., 44,3: SC 167, 172 (Funk 1, 156).

(210) Cf Ioannes Paulus II, Ep. ap. Mulieris dignitatem, 26-27: AAS 80 (1988) 1715-1720; Id., Ep. ap. Ordinatio sacerdotalis: AAS 86 (1994) 545-548; Sacra Congregatio pro Doctrina fidei, Decl. Inter insigniores: AAS 69 (1977) 98-116; Id., Responsum ad dubium circa doctrinam in Epist. Ap. « Ordinatio Sacerdotalis » traditam: AAS 87 (1995) 1114.

(211) Cf Heb 5,4.

(212) Cf 1 Cor 7,32.

(213) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 16: AAS 58 (1966) 1015-1016.

(214) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 16: AAS 58 (1966) 1015.

(215) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 23a, Doctrina de sacramento Ordinis, c. 4: DS 1767; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 21: AAS 57 (1965) 25; Ibid., 28: AAS 57 (1965) 34; Ibid., 29: AAS 57 (1965) 36; Id., Decr. Presbyterorum ordinis, 2: 58 (1966) 992.

(216) CIC canones 290-293. 1336, § 1, 3 et 5. 1338, § 2.

(217) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 23a, Canones de sacramento Ordinis, canon 4: DS 1774.

(218) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 12: DS 1612; Concilium Constantiense, Errores Iohannis Wyclif, 4: DS 1154.

(219) Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 5, 15: CCL 36, 50 (PL 35, 1422).

(220) Pontificale Romanum. De Ordinatione Episcopi, presbyterorum et diaconorum, De Ordinatione Episcopi. Prex ordinationis, 47, editio typica altera (Typis Polyglottis Vaticanis 1990) p. 24.

(221) Concilium Vaticanum II, Decr. Christus Dominus, 13: AAS 58 (1966) 678-679; Ibid., 16: AAS 58 (1966) 680-681.

(222) Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 3: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 8-10.

(223) Liturgia Byzantina. 2 oratio chirotoniae presbyteralis: Eukológion to méga (Roma 1873) p. 136.

(224) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 29: AAS 57 (1965) 36.

(225) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 2, 71: SC 247, 184 (PG 35, 480).

(226) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 2, 74: SC 247, 186 (PG 35, 481).

(227) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 2, 73: SC 247, 186 (PG 35, 481).

(228) B. Nodet, Le Curé d'Ars. Sa pensée-son coeur (Le Puy 1966) p. 98.

(229) Cf Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Trallianos, 3, 1: SC 10bis, 96 (Funk 1, 244).