Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

PARS SECUNDA 
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

SECTIO SECUNDA 
SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA

CAPUT SECUNDUM 
SACRAMENTA SANATIONIS

ARTICULUS 4 
SACRAMENTUM POENITENTIAE ET RECONCILIATIONIS

1422 « Qui vero ad sacramentum Poenitentiae accedunt, veniam offensionis Deo illatae ab Eius misericordia obtinent et simul reconciliantur cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt, et quae eorum conversioni caritate, exemplo, precibus adlaborat ».3

I. Quomodo hoc sacramentum appellatur?

1423 Conversionis sacramentum appellatur, propterea quod sacramentaliter vocationem Iesu ad conversionem deducit in rem,4 consilium nempe redeundi ad Patrem5 a quo quis per peccatum se elongavit.

Poenitentiae sacramentum appellatur, propterea quod iter consecrat personale et ecclesiale conversionis, poenitentiae et satisfactionis christiani peccatoris.

1424 Confessionis sacramentum appellatur, propterea quod declaratio, confessio peccatorum coram sacerdote elementum est essentiale huius sacramenti. Sensu quodam profundo, sacramentum etiam « confessio » est, agnitio et laus sanctitatis Dei et misericordiae Eius erga hominem peccatorem.

Indulgentiae sacramentum appellatur, propterea quod per sacramentalem sacerdotis absolutionem, Deus poenitenti tribuit « indulgentiam [...] et pacem ».6

Reconciliationis sacramentum appellatur, quia peccatori amorem praebet Dei qui reconciliat: « Reconciliamini Deo » (2 Cor 5,20). Qui ex amore Dei vivit misericorde, est promptus ut vocationi Domini respondeat: « Vade prius, reconciliare fratri tuo » (Mt 5,24).

II. Cur sacramentum quoddam Reconciliationis post Baptismum?

1425 « Abluti estis, [...] sanctificati estis, [...] iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! » (1 Cor 6,11). Oportet conscios esse magnitudinis doni Dei quod nobis in initiationis christianae sacramentis concessum est, ad intelligendum quousque peccatum res sit aliena pro eo qui Christum induit.7 Sed sanctus apostolus Ioannes etiam scribit: « Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est » (1 Io 1,8). Atque Ipse Dominus nos docuit orare: « Dimitte nobis peccata nostra » (Lc 11,4), mutuam nostrarum offensionum remissionem coniungens remissioni quam Deus nostris concedet peccatis.

1426 Conversio ad Christum, nova in Baptismo nativitas, donum Spiritus Sancti, corpus et sanguis Christi tamquam nutrimentum recepta nos effecerunt sanctos et immaculatos « in conspectu Eius » (Eph 1,4), sicut Ecclesia ipsa, Christi Sponsa, est coram Eo « sancta et immaculata » (Eph 5,27). Tamen vita nova recepta in initiatione christiana fragilitatem et debilitatem naturae humanae non suppressit, neque inclinationem ad peccatum quam traditio concupiscentiam appellat, quae manet in baptizatis ut ipsi suas probationes subeant in vitae christianae proelio, Christi gratia adiuti.8 Hoc proelium est illud conversionis propter sanctitatem et vitam aeternam ad quam Dominus nos incessanter vocat.9

III. Baptizatorum conversio

1427 Iesus ad conversionem vocat. Haec vocatio pars essentialis est annuntiationis Regni: « Impletum est tempus, et appropinquavit Regnum Dei; paenitemini et credite Evangelio » (Mc 1,15). In Ecclesiae praedicatione haec vocatio dirigitur imprimis ad illos qui nondum Christum et Eius Evangelium cognoscunt. Sic Baptismus locus est praecipuus primae et fundamentalis conversionis. Per fidem in Bonum Nuntium et per Baptismum fit10 mali abrenuntiatio et acquiritur salus, id est omnium peccatorum remissio et vitae novae donum.

1428 Vocatio igitur Christi ad conversionem in christianorum vita resonare pergit. Haec secunda conversio munus est non interrumptum pro tota Ecclesia quae « in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda, poenitentiam et renovationem continuo prosequitur ».11 Hic conversionis nisus opus solummodo humanum non est. Motus est « cordis contriti »12 gratia attracti et permoti13 ut amori respondeat misericordi Dei qui prior nos dilexit.14

1429 Sancti Petri post triplicem sui Magistri negationem conversio id testatur. Intuitus infinitae misericordiae Iesu lacrimas provocat poenitentiae15 et, post resurrectionem Domini, triplicem affirmationem illius amoris erga Eum.16 Secunda conversio etiam rationem habet communitariam. Hoc apparet in vocatione Domini ad quamdam integram Ecclesiam: « Age poenitentiam! » (Apc 2,5.16).

Sanctus Ambrosius de duabus conversionibus dicit: « Ecclesia autem et aquam habet, et lacrimas habet, aquam Baptismatis, lacrimas Poenitentiae ».17

IV. Interior poenitentia

1430 Sicut iam apud Prophetas, vocatio Iesu ad conversionem et ad poenitentiam opera externa non intendit primario, « saccum et cinerem », ieiunia et mortificationes, sed conversionem cordis, interiorem poenitentiam. Sine hac, opera poenitentiae infructuosa manent et mendacia; e contra, interior conversio ad huius habitus impellit expressionem in signis visibilibus, in gestibus et in poenitentiae operibus.18

1431 Poenitentia interior est radicalis totius vitae nova directio, reditus, e toto nostro corde ad Deum conversio, cessatio a peccato, aversio a malo, una cum repugnantia erga malas actiones quas commiserimus. Simul implicat optatum et resolutionem mutandi vitam cum misericordiae divinae spe et cum fiducia in adiutorium gratiae Eius. Hanc cordis conversionem dolor et tristia comitantur salutares quae a Patribus animi cruciatus, compunctio cordis appellantur.19

1432 Hominis cor grave est et induratum. Oportet ut Deus cor homini indat novum.20 Conversio est imprimis opus gratiae Dei qui efficit ut corda nostra redeant ad Ipsum: « Converte nos, Domine, ad Te, et convertemur » (Lam 5,21). Deus nobis vim donat ut iterum incipiamus. Cor nostrum, amoris Dei detegens magnitudinem, horrore et pondere concutitur peccati et ne Deum peccato offendat et ab Eo separetur timere incipit. Cor humanum convertitur, in Eum respiciens quem peccata nostra transfixerunt.21

« Sanguinem Christi intentis oculis intueamur et cognoscamus, quam pretiosus sit Deo et Patri Eius, qui propter nostram salutem effusus toti mundo paenitentiae gratiam obtulit ».22

1433 Inde a Paschate, Spiritus Sanctus arguit mundum de peccato, quia scilicet non crediderunt in Eum23 quem Pater misit. Sed Idem Hic Spiritus, qui peccatum detegit, est Consolator24 qui cordi hominis gratiam praebet poenitentiae et conversionis.25

V. Multiplices poenitentiae formae in vita christiana

1434 Christiani interior poenitentia expressiones valde diversas potest habere. Scriptura et Patres tribus praecipue insistunt formis: ieiunio, orationi, eleemosynae,26 quae conversionem exprimunt relate ad se ipsum, relate ad Deum et relate ad alios. Iuxta radicalem purificationem quam Baptismus vel martyrium operantur, ipsi afferunt, sicut media ad veniam peccatorum obtinendam, nisus peractos ad se cum proximo reconciliandum, poenitentiae lacrimas, curam pro salute proximi,27 intercessionem sanctorum et exercitium caritatis quae « operit multitudinem peccatorum » (1 Pe 4,8).

1435 Conversio in vita fit quotidiana per reconciliationis gestus, per curam de pauperibus, per exercitium et defensionem iustitiae et iuris,28 per defectuum confessionem ad fratres, correctionem fraternam, vitae revisionem, examen conscientiae, spiritualem directionem, dolorum acceptationem, patientiam in persecutione propter iustitiam. Tutissima via poenitentiae est propriam crucem quotidie sumere et Iesum sequi.29

1436 Eucharistia et Poenitentia. Conversio et poenitentia quotidianae suum fontem suumque nutrimentum in Eucharistia inveniunt, quia in ea praesens fit Christi sacrificium quod nos cum Deo reconciliavit; per illam nutriuntur et roborantur illi qui ex Christi vivunt vita; ipsa est « antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis et a peccatis mortalibus praeservemur ».30

1437 Sacrae Scripturae lectio, precatio liturgiae Horarum et orationis « Pater noster », quilibet sincerus actus cultus vel pietatis in nobis spiritum resuscitant conversionis et poenitentiae et ad nostrorum peccatorum conferunt remissionem.

1438 Poenitentiae tempora et dies in anni liturgici decursu (tempus quadragesimae, unaquaeque feria sexta in mortis Domini memoriam) momenta sunt praeclara pro praxi poenitentiali Ecclesiae.31 Haec tempora sunt praesertim apta pro exercitiis spiritualibus, liturgiis poenitentialibus, peregrinationibus in poenitentiae signum, privationibus voluntariis sicut ieiunio et eleemosyna, fraterna participatione (operibus caritativis et missionalibus).

1439 Conversionis et poenitentiae motus a Iesu mirabiliter descriptus est in parabola quae « filii prodigi » appellatur, cuius centrum est « pater misericors »:32 fallacis libertatis fascinatio, domus paternae derelictio; extrema miseria in qua filius versatur post sua fortunae dona dilapidata, profunda humiliatio illius qui se obligatum perspicit ad porcos pascendos et, quod peius est, ea cupiendi se siliquis nutriri quas porci manducabant; de bonis amissis meditatio; poenitentia et decisio se culpabilem coram patre declarandi suo; reditus via; generosa acceptio apud patrem; gaudium patris: ibi aliquot lineamenta habentur processus conversionis propria. Pulchra vestis, anulus et epulae festivae quaedam sunt symbola huius vitae novae, purae, dignae, laetitia plenae quae vita est hominis revertentis ad Deum et ad sinum familiae Eius, quae est Ecclesia. Solummodo Christi cor quod profunditates cognoscit amoris Patris Sui, potuit abyssum misericordiae Eius, modo ita simplicitate et pulchritudine pleno, nobis revelare.

VI. Sacramentum Poenitentiae et Reconciliationis

1440 Peccatum est primario offensio Dei, abruptio communionis cum Eo. Simul Ecclesiae communioni infert detrimentum. Hac de causa, conversio simul indulgentiam Dei et reconciliationem apportat cum Ecclesia, id quod sacramentum Poenitentiae et Reconciliationis liturgice exprimit et efficit.33

Solus Deus peccatum dimittit

1441 Solus Deus peccata dimittit.34 Quia Iesus Filius est Dei, dicit de Se Ipso: « Potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata » (Mc 2,10) et Ipse hanc divinam exercet potestatem: « Dimittuntur peccata tua » (Mc 2,5).35 Immo: Ipse, virtute Suae auctoritatis divinae, hanc potestatem confert hominibus,36 ut eam in nomine exerceant Eius.

1442 Christus voluit Suam Ecclesiam totam, in sua oratione, in vita sua et in suis operationibus, signum esse et instrumentum indulgentiae et reconciliationis quas Ipse nobis, Sui sanguinis pretio, acquisivit. Tamen potestatis absolutionis exercitium ministerio concredidit apostolico. Ipsum suscepit « ministerium reconciliationis » (2 Cor 5,18). Apostolus nomine Christi mittitur, et Deus Ipse per illum exhortatur et rogat: « Reconciliamini Deo » (2 Cor 5,20).

Reconciliatio cum Ecclesia

1443 Iesus, Suae vitae publicae tempore, non solum peccata remisit, sed etiam effectum huius remissionis manifestavit: peccatores quibus remissionem concedebat, in populi Dei iterum redintegravit communitatem, a qua peccatum illos elongaverat vel etiam excluserat. Huius rei signum est conspicuum, Iesum peccatores ad Suam mensam admisisse, immo vero Se eorum mensae accubuisse, qui quidem gestus, modo commoventi, simul exprimit remissionem Dei37 et reditum ad populi Dei sinum.38

1444 Dominus, Apostolos Suae propriae potestatis peccata dimittendi participes efficiens, illis etiam auctoritatem donat peccatores reconciliandi cum Ecclesia. Haec ecclesialis ratio muneris illorum speciatim exprimitur in sollemnibus Christi ad Petrum verbis: « Tibi dabo claves Regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis » (Mt 16,19). « Illud autem ligandi ac solvendi munus, quod Petro datum est, collegio quoque Apostolorum, suo capiti coniuncto, tributum esse constat (cf Mt 18,18; 28,16-20) ».39

1445 Verba ligare et solvere significant: ille, quem vos a vestra excluseritis communione, a communione excludetur cum Deo; Deus eum, quem vos iterum in vestram receperitis communionem, recipiet etiam in Suam. Reconciliatio cum Ecclesia a reconciliatione cum Deo inseparabilis est.

Indulgentiae sacramentum

1446 Christus hoc sacramentum Poenitentiae pro omnibus membris Ecclesiae Suae instituit peccatoribus, imprimis pro illis quae, post Baptismum, in peccatum grave ceciderunt et sic gratiam amiserunt baptismalem atque communioni ecclesiali vulnus intulerunt. Hisce sacramentum Poenitentiae novam offert possibilitatem se convertendi et iustificationis gratiam iterum inveniendi. Ecclesiae Patres hoc sacramentum praesentant tamquam salutis « secundam post naufragium deperditae gratiae tabulam ».40

1447 Decursu saeculorum, forma concreta, secundum quam Ecclesia hanc exercuit potestatem a Domino receptam, multum variavit. Per priora saecula, christianorum, qui peccata peculiariter gravia post suum commiserant Baptismum (exempli gratia, idololatriam, homicidium vel adulterium), reconciliatio cum valde stricta coniungebatur disciplina, secundum quam poenitentes pro suis peccatis publicam debebant poenitentiam agere, quandoque per longos annos, antequam reconciliationem reciperent. Ad hunc « poenitentium ordinem » (qui non nisi ad quaedam gravia attinebat peccata) non admittebatur quis nisi raro et, in quibusdam regionibus, semel in vita sua. Durante saeculo VII, missionarii hibernici, qui a traditione monastica inspirabantur orientali, ad Europam continentalem praxim poenitentiae attulerunt « privatam » quae non exigit publicam et protractam effectionem operum poenitentiae ante receptionem reconciliationis cum Ecclesia. Exinde sacramentum, secretiore modo, inter poenitentem conficitur et sacerdotem. Haec nova praxis possibilitatem praevidebat reiterationis et sic viam aperiebat regulari huius sacramenti frequentationi. Illa in una celebratione sacramentali complecti permittebat peccatorum gravium et peccatorum venialium remissionem. In suis magnis lineamentis, haec est Poenitentiae forma quam Ecclesia ad nostros usque dies exsequitur.

1448 Per has mutationes, quas disciplina et celebratio huius sacramenti saeculorum decursu expertae sunt, eadem perspicitur structura fundamentalis. Ipsa implicat duo elementa pariter essentialia: ex altera parte, actus hominis qui sub Spiritus Sancti actione se convertit: scilicet contritionem, confessionem et satisfactionem; ex altera autem actionem Dei per interventum Ecclesiae. Ecclesia, quae, per Episcopum et eius presbyteros, peccatorum concedit remissionem, in Iesu Christi nomine, et satisfactionis determinat modum, etiam pro peccatore orat et poenitentiam peragit cum eo. Sic peccator sanatur et in communionem ecclesialem restituitur.

1449 Absolutionis formula, qua Ecclesia latina utitur, elementa huius sacramenti exprimit essentialia: Pater misericordiarum fons est omnis remissionis. Ipse reconciliationem efficit peccatorum per Filii Sui Pascha et per donum Spiritus, per orationem et ministerium Ecclesiae:

« Deus, Pater misericordiarum, qui per mortem et resurrectionem Filii Sui mundum Sibi reconciliavit et Spiritum Sanctum effudit in remissionem peccatorum, per ministerium Ecclesiae indulgentiam tibi tribuat et pacem. Et ego te absolvo a peccatis tuis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti ».41

VII. Poenitentis actus

1450 « Poenitentia cogit peccatorem omnia libenter sufferre; in corde eius contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas vel fructifera satisfactio ».42

Contritio

1451 Inter actus poenitentis, primum locum habet contritio. Ipsa « animi dolor ac detestatio est de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero ».43

1452 Contritio cum ex amore provenit Dei super omnia amati, « perfecta » appellatur (caritatis contritio). Talis contritio veniales remittit defectus; etiam veniam obtinet peccatorum mortalium, si firmum implicat propositum ad confessionem sacramentalem recurrendi quam primum possibile sit.44

1453 Contritio quae dicitur « imperfecta » (seu « attritio »), est, et ipsa, donum Dei, Spiritus Sancti impulsio. E consideratione oritur foeditatis peccati vel ex timore damnationis aeternae et aliarum poenarum quae peccatori minantur (contritio ex timore). Talis commotio conscientiae interiorem incipere potest evolutionem quae sub actione gratiae per absolutionem perficietur sacramentalem. Per se ipsam tamen contritio imperfecta veniam peccatorum gravium non obtinet, sed disponit ad eam obtinendam in Poenitentiae sacramento.45

1454 Oportet huius sacramenti receptionem per examen conscientiae factum sub lumine Verbi Dei praeparare. Aptissimi textus ad hoc sunt in Decalogo quaerendi atque in Evangeliorum et Epistularum apostolicarum morali catechesi: in sermone montano, in apostolicis doctrinis.46

Peccatorum confessio

1455 Peccatorum confessio (accusatio), etiam ex quadam mere humana consideratione, nos liberat et nostram cum aliis reconciliationem efficit faciliorem. Per confessionem homo peccata directe respicit, quorum ipse culpabilis est effectus; eorum assumit responsabilitatem atque adeo iterum aperitur Deo et Ecclesiae communioni ad novum futurum possibile efficiendum.

1456 Confessio sacerdoti partem constituit essentialem sacramenti Poenitentiae: Oportet « a paenitentibus omnia peccata mortalia, quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent, in confessione recenseri, etiamsi occultissima illa sint et tantum adversus duo ultima Decalogi praecepta commissa,47 quae nonnumquam animum gravius sauciant, et periculosiora sunt iis, quae in manifesto admittuntur »:48

« Dum omnia, quae memoriae occurrunt, peccata Christi fideles confiteri student, procul dubio omnia divinae misericordiae ignoscenda exponunt. Qui vero secus faciunt et scienter aliqua retinent, nihil divinae bonitati per sacerdotem remittendum proponunt. "Si enim erubescat aegrotus vulnus medico detegere, quod ignorat medicina non curat" ».49

1457 Iuxta Ecclesiae praeceptum, « omnis fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, obligatione tenetur peccata sua gravia, saltem semel in anno, fideliter confitendi ».50 Qui conscientiam habet de peccato mortali a se commisso, sanctam Communionem recipere non debet, etiamsi magnam experiatur contritionem, quin prius absolutionem acceperit sacramentalem,51 nisi motivum grave adsit ad Communionem suscipiendam et possibile non sit ad confessarium accedere.52 Pueri ad Poenitentiae sacramentum debent accedere ante quam primam sanctam recipiant Communionem.53

1458 Confessio defectuum quotidianorum (peccatorum venialium), quin stricte sit necessaria, enixe ab Ecclesia commendatur.54 Revera regularis nostrorum peccatorum venialium confessio nos adiuvat ad nostram efformandam conscientiam, ad pugnandum contra nostras malas tendentias, ad permittendum ut Christus nos sanet, ad progrediendum in vita Spiritus. Donum misericordiae Patris frequentius per hoc sacramentum accipientes, impellimur ut misericordes simus sicut Ipse.55

« Qui confitetur peccata sua, et accusat peccata sua, iam cum Deo facit. Accusat Deus peccata tua; si et tu accusas, coniungeris Deo. Quasi duae res sunt, homo et peccator. Quod audis homo, Deus fecit; quod audis peccator, ipse homo fecit. Dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit. [...] Cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua. Initium operum bonorum, confessio est operum malorum. Facis veritatem et venis ad Lucem ».56

Satisfactio

1459 Multa peccata malum inferunt proximo. Oportet facere quidquid possibile est, ad id reparandum (exempli gratia, res restituere furto sublatas, famam restabilire illius quem sumus calumniati, compensare vulnera). Mera iustitia hoc exigit. Sed ulterius peccatum peccatorem ipsum vulnerat et debilitat, sicut etiam eius relationes cum Deo et cum proximo. Absolutio peccatum tollit, sed omnibus inordinationibus a peccato causatis remedium non affert.57 A peccato liberatus, peccator debet adhuc plenam salutem spiritualem recuperare. Debet igitur aliquid amplius facere ad sua peccata reparanda: debet « satisfacere » modo convenienti vel peccata sua « expiare ». Haec satisfactio vocatur etiam « poenitentia ».

1460 Poenitentia, quam confessarius imponit, rationem habere debet personalis status poenitentis eiusque bonum quaerere spirituale. In quantum possibile est, gravitati et naturae peccatorum commissorum oportet ut correspondeat. Consistere potest in oratione, in quadam oblatione, in operibus misericordiae, in servitio proximi, in privationibus voluntariis, in sacrificiis, et praecipue in patienti crucis acceptatione quam ferre debemus. Tales poenitentiae nos adiuvant ut Christo configuremur qui solus nostra expiavit peccata58 semel pro semper. Eaedem nobis permittunt coheredes fieri Christi resuscitati quia Ipsi « compatimur » (Rom 8 17):59

« Neque vero ita nostra est satisfactio haec, quam pro peccatis nostris exsolvimus, ut non sit per Christum Iesum; nam qui ex nobis tamquam ex nobis nihil possumus, Eo cooperante, "qui nos confortat, omnia possumus".60 Ita non habet homo, unde glorietur; sed omnis gloriatio nostra in Christo est, [...] in quo satisfacimus, "facientes fructus dignos paenitentiae",61 qui ex Illo vim habent, ab Illo offeruntur Patri, et per Illum acceptantur a Patre ».62

VIII. Huius sacramenti minister

1461 Quia Christus ministerium Reconciliationis Suis concredidit Apostolis,63 Episcopi, eorum successores, et presbyteri, Episcoporum collaboratores, hoc ministerium exercere pergunt. Re vera, Episcopi et presbyteri, virtute sacramenti Ordinis, potestatem habent omnia remittendi peccata « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

1462 Peccatorum absolutio reconciliat cum Deo, sed etiam cum Ecclesia. Episcopus igitur, Ecclesiae particularis visibile caput, inde a temporibus antiquis, iusta ratione consideratur sicut ille qui principaliter reconciliationis habet potestatem et ministerium: ipse est disciplinae poenitentialis moderator.64 Presbyteri, eius collaboratores, id exercent in ea mensura in qua facultatem receperint sive ab Episcopo suo (vel a superiore religioso) sive a Romano Pontifice per Ecclesiae ius.65

1463 Quaedam peccata speciatim gravia plectuntur excommunicatione, poena ecclesiastica omnium severissima, quae sacramentorum impedit receptionem et quorumdam actuum ecclesiasticorum exercitium,66 et cuius absolutio consequenter non potest concedi, secundum Ecclesiae ius, nisi a Romano Pontifice, ab Episcopo loci vel a sacerdotibus quibus ipsi auctoritatem contulerint.67 In casu periculi mortis, quilibet sacerdos, etiam facultate ad audiendas confessiones carens, ab omni peccato absolvere potest atque ab omni excommunicatione.68

1464 Sacerdotes debent fideles hortari ut ad Poenitentiae accedant sacramentum et debent se paratos ostendere ad hoc sacramentum celebrandum quoties christiani illud rationabiliter petant.69

1465 Sacerdos, sacramentum celebrans Poenitentiae, ministerium adimplet boni Pastoris qui perditam quaerit ovem, illud boni Samaritani qui vulnera curat, Patris qui filium exspectat prodigum et eum accipit in eius reditu, iusti iudicis qui personarum non facit acceptionem et cuius iudicium simul iustum est et misericors. Uno verbo, sacerdos signum est et instrumentum amoris misericordis Dei erga peccatorem.

1466 Confessarius dominus non est, sed minister veniae Dei. Minister huius sacramenti cum intentione et caritate Christi se coniungere debet.70 Cognitionem christianorum morum habere debet probatam, rerum humanarum experientiam, respectum et suavitatem erga illum qui cecidit; veritatem debet amare, Ecclesiae Magisterio esse fidelem et patienter poenitentem ducere ad sanationem et plenam maturitatem. Orare debet atque poenitentiam agere pro eo, eumdem Domini concredens misericordiae.

1467 Perspectis sanctimonia et magnitudine huius ministerii et observantia personis debita, Ecclesia declarat omnes sacerdotes qui confessiones audiunt, obligatos esse ad secretum absolutum relate ad peccata quae eorum poenitentes illis sint confessi, sub poenis severissimis.71 Neque possunt usum facere cognitionum quas illis confessio praebuerit circa poenitentium vitam. Hoc secretum, quod exceptiones non admittit, « sigillum sacramentale » appellatur, quia id quod poenitens sacerdoti manifestavit, manet a sacramento « sigillatum ».

IX. Effectus huius sacramenti

1468 « Poenitentiae itaque omnis in eo vis est, ut nos in Dei gratiam restituat, cum Eoque summa amicitia coniungat ».72 Scopus igitur et effectus huius sacramenti est reconciliatio cum Deo. In illis qui Poenitentiae sacramentum accipiunt cum corde contrito et dispositione religiosa, « conscientiae pax ac serenitas cum vehementi spiritus consolatione consequi solet ».73 Revera sacramentum Reconciliationis cum Deo veram « resurrectionem spiritualem » affert, restitutionem dignitatis et bonorum vitae filiorum Dei, quorum pretiosissimum est Dei amicitia.74

1469 Hoc sacramentum nos cum Ecclesia reconciliat. Peccatum communionem fraternam attenuat vel frangit. Poenitentiae sacramentum illam reparat vel restaurat. Hoc sensu, non solum sanat eum qui in communionem restituitur ecclesialem, sed effectum etiam habet vivificantem super vitam Ecclesiae, quae peccatum unius e suis membris passa est.75 Peccator, in communione sanctorum restitutus vel confirmatus, per bonorum spiritualium roboratur communicationem quae inter omnia viva corporis Christi habetur membra, sive adhuc in peregrinationis sint statu sive iam sint in patria coelesti.76

« Necesse tamen est addere eiusmodi reconciliationem cum Deo quasi alias reconciliationes progignere, quae totidem aliis medeantur discidiis peccato effectis: paenitens, cui venia datur, reconciliat se sibi in intima parte eius quod est ipse, ubi veritatem suam interiorem recuperat; reconciliatur fratribus ab eo aliqua ratione offensis et laesis; reconciliatur Ecclesiae; reconciliatur universae creaturae ».77

1470 In hoc sacramento, peccator, se misericordi Dei tradens iudicio, quodammodo anticipat iudicium cui submittetur in huius vitae terrestris fine. Etenim nunc, in hac vita, nobis electio offertur inter vitam et mortem, et non nisi per viam conversionis possumus intrare in Regnum Dei a quo grave excludit peccatum.78 Peccator, se Christo per poenitentiam et fidem convertens, a morte transit ad vitam « et in iudicium non venit » (Io 5,24).

X. Indulgentiae

1471 Doctrina et praxis indulgentiarum in Ecclesia arcte cum effectibus coniunguntur sacramenti Poenitentiae.

Quid sunt indulgentiae?

« Indulgentia est remissio coram Deo poenae temporalis pro peccatis, ad culpam quod attinet iam deletis, quam christifidelis, apte dispositus et certis ac definitis condicionibus, consequitur ope Ecclesiae quae, ut ministra Redemptionis, thesaurum satisfactionum Christi et sanctorum auctoritative dispensat et applicat ».79

« Indulgentia est partialis vel plenaria prout a poena temporali pro peccatis debita liberat ex parte aut ex toto ».80 « Quivis fidelis potest indulgentias [...] sibi ipsi lucrari, aut defunctis applicare ».81

Poenae peccati

1472 Ad hanc doctrinam et hanc praxim Ecclesiae intelligendas, oportet perspicere peccatum duplicem consequentiam habere. Peccatum grave nos communione privat cum Deo, et ideo nos incapaces reddit vitae aeternae, cuius privatio « poena aeterna » peccati appellatur. Ex alia parte, quodlibet peccatum, etiam veniale, morbidam ad creaturas secumfert affectionem, quae purificatione eget sive his in terris sive post mortem, in statu qui appellatur purgatorium. Haec purificatio liberat ab eo quod « poena temporalis » peccati appellatur. Hae duae poenae concipi non debent quasi vindicta quaedam a Deo ab extrinseco inflicta, sed potius quasi ex ipsa peccati natura profluentes. Conversio ex ferventi procedens caritate potest usque ad totalem peccatoris purificationem pervenire ita ut nulla poena subsistat.82

1473 Venia peccati et restauratio communionis cum Deo remissionem aeternarum poenarum peccati secumferunt. Sed poenae peccati permanent temporales. Christianus, passiones et probationes omnis generis patienter tolerans et, cum advenerit dies, mortem sereno respiciens animo, niti debet ut has peccati temporales poenas accipiat tamquam gratiam; per opera misericordiae et caritatis atque etiam per orationem et diversa poenitentiae exercitia, incumbere debet ad « veterem hominem » plene exuendum et ad « novum hominem » superinduendum.83

In sanctorum communione

1474 Christianus qui conatur se a peccato purificare suo et se cum gratiae Dei adiutorio sanctificare, solus non invenitur. « Vita singulorum filiorum Dei in Christo et per Christum cum vita omnium fratrum christianorum mirabili nexu coniungitur in supernaturali unitate corporis mystici Christi, quasi in una mystica persona ».84

1475 In sanctorum communione « inter fideles, vel caelesti patria potitos, vel admissa in purgatorio expiantes, vel adhuc in terra peregrinantes, profecto est perenne caritatis vinculum et bonorum omnium abundans permutatio ».85 In hac permutatione admirabili, sanctitas unius multo magis proficit ceteris quam damnum quod unius peccatum potuit ceteris causare. Sic recursus ad sanctorum communionem contrito permittit peccatori se citius et efficacius a poenis peccati purificari.

1476 Haec spiritualia communionis sanctorum bona etiam Ecclesiae thesaurum appellamus, « qui quidem non est quasi summa bonorum ad instar materialium divitiarum, quae per saecula cumulantur, sed est infinitum et inexhaustum pretium, quod apud Deum habent expiationes et merita Christi Domini, oblata ut humanitas tota a peccato liberetur et ad communionem cum Patre perveniat; est Ipse Christus Redemptor, in quo sunt et vigent satisfactiones et merita Redemptionis Eius ».86

1477 « Praeterea ad hunc thesaurum pertinet etiam pretium vere immensum et incommensurabile et semper novum, quod coram Deo habent orationes ac bona opera beatae Mariae Virginis et omnium sanctorum, qui, Christi Domini per Ipsius gratiam vestigia secuti, semetipsos sanctificaverunt, et perfecerunt opus a Patre acceptum; ita ut, propriam salutem operantes, etiam ad salutem fratrum suorum in unitate corporis mystici contulerint ».87

Indulgentiam Dei per Ecclesiam obtinere

1478 Indulgentia per Ecclesiam obtinetur, quae propter potestatem ligandi et solvendi quae illi a Iesu Christo concessa est, in favorem intervenit alicuius christiani eique thesaurum aperit meritorum Christi et sanctorum ad obtinendam a misericordiarum Patre remissionem poenarum temporalium quas eius peccata merentur. Sic Ecclesia non solum in adiutorium huius christiani vult venire, sed eum etiam ad opera pietatis, poenitentiae et caritatis excitare.88

1479 Quia fideles in purificationis via defuncti membra sunt etiam eiusdem sanctorum communionis, eos possumus adiuvare, inter alia, indulgentias pro eis acquirendo, ita ut a poenis temporalibus debitis pro suis peccatis solvantur.

XI. Celebratio sacramenti Poenitentiae

1480 Poenitentia, sicut omnia sacramenta, actio est liturgica. Haec sunt ordinario elementa celebrationis: salutatio et benedictio sacerdotis, lectio Verbi Dei ad conscientiam illuminandam et contritionem suscitandam, et hortatio ad poenitentiam; confessio quae peccata agnoscit et sacerdoti manifestat; poenitentiae impositio et acceptatio; absolutio sacerdotis; laus actionis gratiarum et dimissio cum sacerdotis benedictione.

1481 Liturgia Byzantina plures absolutionis cognoscit formulas, in forma deprecativa, quae mirabiliter mysterium exprimunt veniae: « Deus, qui per prophetam Nathan indulsit David, cum ipse sua propria peccata confessus est, et Petro cum amare flevit, et peccatrici cum suas lacrimas super pedes Eius effudit, et publicano et prodigo, Idem Deus vobis indulgeat, per me, peccatorem, in hac vita et in altera, et quin vos condemnet, faciat vos ante Eius tribunal manifestari terribile. Qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen ».89

1482 Sacramentum Poenitentiae potest etiam confici intra celebrationem communitariam, in qua poenitentes simul ad confessionem praeparantur et simul gratias agunt de venia recepta. Hic confessio peccatorum personalis et absolutio individualis in liturgiam verbi Dei inseruntur cum lectionibus et homilia, examine conscientiae ducto in communi, imploratione veniae communitaria, oratione « Pater noster » et gratiarum actione in communi. Haec celebratio communitaria clarius exprimit ecclesialem poenitentiae indolem. Sacramentum Poenitentiae, quicumque est celebrationis eius modus, semper est, sua ipsa natura, actio liturgica, ideoque ecclesialis et publica.90

1483 In casibus gravis necessitatis potest recursus fieri ad celebrationem communitariam Reconciliationis cum confessione generali et absolutione generali. Talis necessitas gravis contingere potest, cum imminens mortis habetur periculum quin sacerdos vel sacerdotes tempus habeant sufficiens ad audiendam confessionem uniuscuiusque poenitentis. Necessitas gravis potest etiam exsistere cum, ratione habita numeri poenitentium, sufficientes non adsunt confessarii ad confessiones individuales intra rationabile tempus debite audiendas, ita ut poenitentes, sine culpa sua, privati gratia sacramentali vel sancta Communione, longo tempore, permanerent. In tali casu, pro absolutionis validitate, fideles propositum habere debent individualiter sua gravia peccata confitendi debito tempore.91 Episcopi dioecesani est iudicare utrum condiciones pro absolutione generali requisitae exsistant.92 Magnus fidelium concursus occasione magnarum festivitatum vel peregrinationum casus talis gravis necessitatis non constituit.93

1484 « Individualis et integra confessio atque absolutio manent unicus modus ordinarius, quo fideles se cum Deo et Ecclesia reconciliant, nisi impossibilitas physica vel moralis ab huiusmodi confessione excuset ».94 Hoc gravibus non caret rationibus. Christus in unoquoque agit sacramento. Personaliter ad unumquemque dirigitur peccatorem: « Fili, dimittuntur peccata tua » (Mc 2,5); Ipse est medicus qui super singulos Se inclinat aegrotos qui Eo egent,95 ut illos sanet; Ipse eos sublevat et in communionem redintegrat fraternam. Confessio personalis est igitur forma reconciliationis cum Deo et cum Ecclesia maxime significativa.

Compendium

1485 Paschatis vespera, Dominus Iesus Se Suis manifestavit Apostolis « et dicit eis: "Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt" » (Io 20,22-23).

1486 Remissio peccatorum post Baptismum commissorum per sacramentum conceditur proprium quod Conversionis, Confessionis, Poenitentiae vel Reconciliationis appellatur sacramentum.

1487 Ille qui peccat, honorem vulnerat Dei et amorem Eius, suam propriam dignitatem hominis vocati ut filius sit Dei et bonum statum spiritualem Ecclesiae cuius unusquisque christianus lapis esse debet vivus.

1488 Iuxta fidei oculos, nullum malum est gravius peccato nihilque peiores habet consequentias pro ipsis peccatoribus, pro Ecclesia et pro universo mundo.

1489 Reditus ad communionem cum Deo, postquam per peccatum amissa est, est motus ortus a gratia Dei pleni misericordia et solliciti de salute hominum. Hoc donum pretiosum implorare oportet pro se ipsis et pro aliis.

1490 Motus reditus ad Deum, qui conversio et poenitentia appellatur, dolorem implicat et aversionem relate ad peccata commissa, et firmum propositum non amplius peccandi in futurum. Conversio igitur ad tempus praeteritum refertur et futurum; spe nutritur in misericordiam divinam.

1491 Poenitentiae sacramentum ex complexu trium actuum a poenitente peractorum et ex absolutione sacerdotis constituitur. Actus poenitentis sunt: poenitentia, confessio seu manifestatio peccatorum ad sacerdotem atque propositum reparationem adimplendi reparationisque opera.

1492 Poenitentia (etiam contritio appellata) debet a motivis inspirari quae a fide profluunt. Si poenitentia ex amore caritatis erga Deum concipitur, dicitur « perfecta »; si ipsa in aliis fundatur motivis, « imperfecta » appellatur.

1493 Qui reconciliationem cum Deo et cum Ecclesia vult obtinere, sacerdoti omnia peccata gravia confiteri debet quae nondum est confessus et quorum recordatur postquam suam accurate examinavit conscientiam. Defectuum venialium confessio, quin in se sit necessaria, vivide tamen ab Ecclesia commendatur.

1494 Confessarius poenitenti adimpletionem proponit quorumdam actuum « satisfactionis » seu « poenitentiae » ad damnum a peccato causatum reparandum et ad habitus restaurandos qui Christi discipulo sunt proprii.

1495 Solummodo sacerdotes qui ab Ecclesiae auctoritate facultatem absolvendi receperunt, possunt peccata in nomine Christi dimittere.

1496 Effectus spirituales sacramenti Poenitentiae sunt:

— reconciliatio cum Deo qua poenitens gratiam recuperat;
— reconciliatio cum Ecclesia;
— remissio poenae aeternae in quam quis per peccata incurrit mortalia;
— remissio, saltem partialis, poenarum temporalium quae conse quentiae sunt peccatorum;
— conscientiae pax et serenitas, atque consolatio spiritualis;
— augmentum virium spiritualium pro certamine christiano
.

1497 Confessio peccatorum gravium individualis et integra, quam absolutio sequitur, unum medium permanet ordinarium pro reconciliatione cum Deo et cum Ecclesia.

1498 Per indulgentias, fideles pro se ipsis et etiam pro animabus purgatorii remissionem obtinere possunt poenarum temporalium, quae consequentiae sunt peccatorum.


(3) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15.

(4) Cf Mc 1,15.

(5) Cf Lc 15,18.

(6) Ordo Paenitentiae, 46. 55 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 27. 37.

(7) Cf Gal 3,27.

(8) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 5: DS 1515.

(9) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 16: DS 1545; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 40: AAS 57 (1965) 44-45.

(10) Cf Act 2,38.

(11) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 8: AAS 57 (1965) 12.

(12) Cf Ps 51,19.

(13) Cf Io 6,44; 12,32.

(14) Cf 1 Io 4,10.

(15) Cf Lc 22,61-62.

(16) Cf Io 21,15-17.

(17) Sanctus Ambrosius, Epistula extra collectionem, 1 [41], 12: CSEL 823, 152 (PL 16, 1116).

(18) Cf Il 2,12-13; Is 1,16-17; Mt 6,1-6.16-18.

(19) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS 1676-1678; Id., Sess. 14a, Canones de Paenitentia, canon 5: DS 1705; Catechismus Romanus, 2, 5, 4: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 289.

(20) Cf Ez 36,26-27.

(21) Cf Io 19,37; Zach 12,10.

(22) Sanctus Clemens Romanus, Epistula ad Corinthios, 7, 4: SC 167, 110 (Funk 1, 108).

(23) Cf Io 16,8-9.

(24) Cf Io 15,26.

(25) Cf Act 2,36-38; Ioannes Paulus II, Litt. enc. Dominum et vivificantem, 27-48: AAS 78 (1986) 837-868.

(26) Cf Tb 12,8; Mt 6,1-18.

(27) Cf Iac 5,20.

(28) Cf Am 5,24; Is 1,17.

(29) Cf Lc 9,23.

(30) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 2: DS 1638.

(31) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 109-110: AAS 56 (1964) 127; CIC canones 1249-1253; CCEO canones 880-883.

(32) Cf Lc 15,11-24.

(33) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15.

(34) Cf Mc 2,7.

(35) Cf Lc 7,48.

(36) Cf Io 20,21-23.

(37) Cf Lc 15.

(38) Cf Lc 19,9.

(39) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 22: AAS 57 (1965) 26.

(40) Concilium Tridentinum, Sess. 6a, Decretum de iustificatione, c. 14: DS 1542; cf Tertullianus, De paenitentia, 4, 2: CCL 1, 326 (PL 1, 1343).

(41) Ordo Paenitentiae, 46. 55 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 27. 37.

(42) Catechismus Romanus, 2, 5, 21: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 299; cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 3: DS 1673.

(43) Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS 1676.

(44) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS 1677.

(45) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 4: DS 1678; Id., Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canon 5: DS 1705.

(46) Cf Rom 12-15; 1 Cor 12-13; Gal 5; Eph 4-6.

(47) Cf Ex 20,17; Mt 5,28.

(48) Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS 1680.

(49) Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS 1680; cf Sanctus Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, 10, 11: CCL 72, 338 (PL 23, 1096).

(50) CIC canon 989; cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS 1683; Id., Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canon 8: DS 1708.

(51) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13, Decretum de ss. Eucharistia, c. 7: DS 1647; Ibid., canon 11: DS 1661.

(52) Cf CIC canon 916; CCEO canon 711.

(53) Cf CIC canon 914.

(54) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 5: DS 1680; CIC canon 988, § 2.

(55) Cf Lc 6,36.

(56) Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 12, 13: CCL 36, 128 (PL 35, 1491).

(57) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canon 12: DS 1712.

(58) Cf Rom 3,25; 1 Io 2,1-2.

(59) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 8: DS 1690.

(60) Cf Phil 4,13.

(61) Cf Lc 3,8.

(62) Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 8: DS 1691.

(63) Cf Io 20,23; 2 Cor 5,18.

(64) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS 57 (1965) 32.

(65) Cf CIC canones 844. 967-969. 972; CCEO canon 722, §§ 3-4.

(66) Cf CIC canon 1331; CCEO canones 1431. 1434.

(67) Cf CIC canones 1354-1357; CCEO canon 1420.

(68) Cf CIC canon 976; pro peccatorum vero absolutione, CCEO canon 725.

(69) Cf CIC canon 986; CCEO canon 735; Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 13: AAS 58 (1966) 1012.

(70) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 13: AAS 58 (1966) 1012.

(71) Cf CIC canones 983-984. 1388, § 1; CCEO canon 1456.

(72) Catechismus Romanus, 2, 5, 18: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 297.

(73) Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Doctrina de sacramento Paenitentiae, c. 3: DS 1674.

(74) Cf Lc 15,32.

(75) Cf 1 Cor 12,26.

(76) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48-50: AAS 57 (1965) 53-57.

(77) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Reconciliatio et paenitentia, 31, § V: AAS 77 (1985) 265.

(78) Cf 1 Cor 5,11; Gal 5,19-21; Apc 22,15.

(79) Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, Normae, 1: AAS 59 (1967) 21.

(80) Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, Normae, 2: AAS 59 (1967) 21.

(81) CIC canon 994.

(82) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 14a, Canones de sacramento Paenitentiae, canones 12-13: DS 1712-1713; Id., Sess. 25a, Decretum de purgatorio: DS 1820.

(83) Cf Eph 4,24.

(84) Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS 59 (1967) 11.

(85) Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS 59 (1967) 12.

(86) Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS 59 (1967) 11.

(87) Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 5: AAS 59 (1967) 11-12.

(88) Cf Paulus VI, Const. ap. Indulgentiarum doctrina, 8: AAS 59 (1967) 16-17; Concilium Tridentinum, Sess. 25a, Decretum de indulgentiis: DS 1835.

(89) Eulógion to méga (Athens 1992) p. 222.

(90) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 26-27: AAS 56 (1964) 107.

(91) Cf CIC canon 962, § 1.

(92) Cf CIC canon 961, § 2.

(93) Cf CIC canon 961, § 1, 2.

(94) Ordo Paenitentiae, Praenotanda, 31 (Typis Polyglottis Vaticanis 1974) p. 21.

(95) Cf Mc 2,17.