CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS SECUNDA MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA CAPUT PRIMUM INITIATIONIS CHRISTIANAE SACRAMENTA ARTICULUS 3 SACRAMENTUM EUCHARISTIAE 1322 Sancta Eucharistia initiationem christianam concludit. Qui ad dignitatem sacerdotii regalis sunt per Baptismum elevati et profundius Christo per Confirmationem configurati, ipsum sacrificium Domini cum tota communitate per Eucharistiam participant. 1323 « Salvator noster, in Cena novissima, qua nocte tradebatur, Sacrificium eucharisticum corporis et sanguinis Sui instituit, quo Sacrificium crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret, atque adeo Ecclesiae dilectae Sponsae memoriale concrederet Mortis et Resurrectionis Suae: sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis, convivium Paschale, in quo Christus sumitur, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur ». 288 I. Eucharistia – fons et culmen vitae ecclesialis 1324 Eucharistia est totius vitae christianae fons et culmen. 289 « Cetera autem sacramenta, sicut et omnia ecclesiastica ministeria, et opera apostolatus, cum sacra Eucharistia cohaerent et ad eam ordinantur. In sanctissima enim Eucharistia totum bonum spirituale Ecclesiae continetur, Ipse scilicet Christus, Pascha nostrum ». 290 1325 « Communio vitae divinae et unitas populi Dei, quibus Ecclesia subsistit, Eucharistia apte significatur et mirabiliter efficitur. In ea culmen habetur et actionis qua Deus in Christo mundum sanctificat et cultus quem homines Christo et per Ipsum Patri in Spiritu Sancto exhibent ». 291 1326 Denique per celebrationem eucharisticam caelesti iam coniungimur liturgiae atque vitam anticipamus aeternam in qua erit « Deus omnia in omnibus » (1 Cor 15,28). 1327 Breviter, Eucharistia est nostrae fidei compendium et summa: « Nostra autem consonans est sententia Eucharistiae, et Eucharistia rursus confirmat sententiam nostram ». 292 II. Quomodo hoc appellatur sacramentum? 1328 Huius sacramenti inexhaustibiles divitiae diversis exprimuntur nominibus quae illi praebentur. Unumquodque ex illis nominibus quasdam eius evocat rationes. Appellatur: Eucharistia quia est gratiarum actio ad Deum. Verba eucharistein (Lc 22,19; 1 Cor 11,24) et eulogein (Mt 26,26; Mc 14,22) benedictiones Iudaicas revocant in memoriam quae — praesertim in convivio — Dei proclamant opera: creationem, Redemptionem et sanctificationem. 1329 Dominica Cena 293 quia agitur de Cena quam Dominus cum Suis discipulis sumpsit Suae passionis pridie, et de anticipatione cenae nuptiarum Agni 294 in caelesti Ierusalem. Fractio panis quia hic ritus, convivii Iudaici proprius, a Iesu adhibitus est cum panem benedicebat et distribuebat tamquam mensae dominus, 295 praecipue in ultima Cena. 296 Per hunc gestum, discipuli Eum agnoscent post Eius Resurrectionem, 297 et cum hac expressione primi christiani suas eucharisticas denotabunt congregationes. 298 Sic significant omnes illos qui unicum edunt panem fractum, Christum, in communionem cum Eo ingredi et non nisi unum corpus in Eo efformare. 299 Eucharistica congregatio (sýnaxis), quia Eucharistia celebratur in fidelium congregatione, visibili Ecclesiae expressione. 300 1330 Memoriale passionis et resurrectionis Domini. Sanctum Sacrificium, quia unicum Christi Salvatoris sacrificium reddit actuale et quia Ecclesiae includit oblationem; vel etiam sanctum Sacrificium Missae, « hostia laudis » (Heb 13,15), 301 spiritalis hostia, 302 oblatio munda 303 et sancta, quia omnia sacrificia Veteris Foederis complet et superat. Sancta et divina liturgia, quia tota Ecclesiae liturgia suum centrum et suam expressionem quam maxime densam in huius sacramenti invenit celebratione; eodem sensu etiam appellatur sanctorum mysteriorum celebratio. Sermo etiam est de Sanctissimo Sacramento quia ipsum est sacramentum sacramentorum. Hoc nomine species designantur eucharisticae quae in tabernaculo reservantur. 1331 Communio, quia per hoc sacramentum coniungimur cum Christo, qui nos corporis Sui et sanguinis Sui facit participes ad unum efformandum corpus; 304 appellatur etiam sancta, tà hágia 305 — hic est primarius sensus « communionis sanctorum » de qua Symbolum loquitur Apostolorum —, panis angelorum, panis de caelo, pharmacum immortalitatis, 306 viaticum... 1332 Sancta Missa, quia liturgia in qua mysterium completur salutis, per missionem concluditur fidelium, ut ipsi Dei voluntatem in sua vita adimpleant quotidiana. III. Eucharistia in Oeconomia salutis Signa panis et vini 1333 In corde celebrationis Eucharistiae habentur panis et vinum quae, per Christi verba et per Spiritus Sancti invocationem, corpus et sanguis Christi fiunt. Ecclesia, mandato Domini fidelis, in Eius memoriam, usque ad reditum Eius gloriosum, agere pergit id quod Ipse Suae passionis egit pridie: « Accepit panem... », « Accepit calicem, ex genimine vitis repletum... ». Panis et vini signa, cum corpus et sanguis Christi arcano modo efficiuntur, creationis etiam significare pergunt bonitatem. Sic in Offertorio, gratias agimus Creatori propter panem et vinum, 307 fructum « operis manuum hominum », sed etiam prius « fructum terrae » atque « vitis », Creatoris igitur dona. Ecclesia in gestu Melchisedech, regis et sacerdotis, qui protulit « panem et vinum » (Gn 14,18), propriae suae oblationis perspicit praefigurationem. 308 1334 In Vetere Foedere, panis et vinum, inter terrae primitias, offeruntur velut sacrificium, tamquam signum gratitudinis erga Creatorem. Sed ea novam etiam accipiunt in contextu Exodi significationem: Panes azymi, quos Israel singulis annis in Paschate edebat, festinationem commemorant liberatoris exitus ex Aegypto; recordatio manna deserti semper Israel commemorabit, ipsum ex pane Verbi Dei vivere. 309 Panis denique quotidianus est Terrae promissae fructus, pignus fidelitatis Dei promissionibus Eius. « Calix benedictionis » (1 Cor 10,16), ad finem convivii Paschalis Iudaeorum, gaudio festivo vini rationem addit eschatologicam, illam messianicae exspectationis restitutionis Ierusalem. Iesus Suam instituit Eucharistiam, sensum novum praebens et definitivum benedictioni panis et calicis. 1335 Miracula multiplicationis panum, cum Dominus benedictionem dixit, panes fregit et per Suos discipulos ad multitudinem nutriendam distribuit, superabundantiam praefigurant unius huius panis Eucharistiae Eius. 310 Signum aquae in vinum mutatae in Cana, 311 iam Horam annuntiat glorificationis Iesu. Ipsum consummationem manifestat convivii nuptiarum in Patris Regno, in quo fideles novum vinum bibent 312 sanguinem Christi effectum. 1336 Prima Eucharistiae annuntiatio discipulos divisit, sicut illos passionis annuntiatio scandalizavit: « Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? » (Io 6,60). Eucharistia et crux petrae sunt scandali. Idem est mysterium et occasio esse non desinit divisionis. « Numquid et vos vultis abire? » (Io 6,67): haec Domini interrogatio per aetates resonat, tamquam invitatio amoris Eius ad detegendum, Ipsum esse unum qui habeat « verba vitae aeternae » (Io 6,68), atque in fide accipere donum Eucharistiae Eius esse Ipsum accipere. Institutio Eucharistiae 1337 Dominus, cum dilexisset Suos, in finem dilexit eos. Sciens horam venisse transeundi ex hoc mundo ut ad Suum Patrem rediret, in convivii transcursu, eis pedes lavit et mandatum dedit amoris. 313 Ut eis pignus huius amoris relinqueret, ut a Suis Se nunquam amoveret et ut eos Sui Paschatis efficeret participes, Eucharistiam instituit tamquam Suae Mortis Suaeque Resurrectionis memoriale, atque eam usque ad Suum reditum celebrare, Suis mandavit Apostolis, « quos tunc Novi Testamenti sacerdotes constituebat ». 314 1338 Tria Evangelia synoptica et sanctus Paulus narrationem institutionis Eucharistiae nobis transmiserunt; e parte sua, sanctus Ioannes refert verba Iesu in synagoga Capharnaum, quae quidem verba institutionem praeparant Eucharistiae: Christus Se Ipsum designat tamquam panem vitae, qui descendit de caelo. 315 1339 Iesus Paschatis elegit tempus ad id adimplendum quod in Capharnaum nuntiaverat: Se discipulis Suis Suum corpus Suumque sanguinem esse daturum:
« Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha. Et [Iesus] misit Petrum et Ioannem dicens: "Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus". [...] Euntes autem [...] paraverunt Pascha. Et cum facta esset hora, discubuit, et Apostoli cum Eo. Et ait illis: "Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Dico enim vobis: Non manducabo illud, donec impleatur in Regno Dei". [...] Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: "Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem". Similiter et calicem, postquam cenavit, dicens: "Hic calix Novum Testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur" » (Lc 22,7-20). 316
1340 Iesus, ultimam cum Apostolis Suis celebrans Cenam in decursu Paschalis convivii, Paschati Iudaico sensum tribuit definitivum. Re vera, transitus Iesu ad Eius Patrem per Mortem et Resurrectionem, novum nempe Pascha, in Cena anticipatur et in Eucharistia celebratur quae Pascha Iudaicum adimplet et Pascha Ecclesiae anticipat finale in gloria Regni. « Hoc facite in meam commemorationem » 1341 Mandatum Iesu Eius gestus Eiusque verba iterandi « donec veniat » (1 Cor 11,26), non solum exigit Iesum et id quod Ipse fecit, recordari. Liturgicam per Apostolos eorumque successores prospicit celebrationem memorialis Christi, Ipsius vitae, Mortis, Resurrectionis et intercessionis apud Patrem. 1342 Ab initio, Ecclesia huic Domini mandato fuit fidelis. De Ecclesia dicitur Hierosolymitana:
« Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus. [...] Cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis » (Act 2,42.46).
1343 Praecipue « in una [...] sabbatorum », id est, die Dominica, die resurrectionis Iesu, christiani conveniebant « ad frangendum panem » (Act 20,7). Ab illo tempore ad nostros usque dies, celebratio Eucharistiae est perpetuata ita ut hodie eam ubique in Ecclesia cum eadem structura inveniamus fundamentali. Ipsa centrum permanet vitae Ecclesiae. 1344 Ita populus Dei peregrinans, mysterium Iesu annuntians Paschale, « donec veniat » (1 Cor 11,26), ab alia ad aliam celebrationem, « per angustam viam crucis » 317 procedit ad convivium caeleste, in quo omnes electi ad mensam sedebunt Regni. IV. Celebratio liturgica Eucharistiae Missa omnium saeculorum 1345 A saeculo II, sancti Iustini martyris habemus testimonium circa lineamenta fundamentalia quibus eucharistica evolvitur celebratio. Haec ad nostros usque dies pro omnibus magnis liturgicis familiis permanserunt eadem. Ecce quid ipse circa annum 155 scribat ut imperatori pagano Antonino Pio (138-161) explicet id quod christiani peragunt:
« Ac Solis qui dicitur die omnium qui in urbibus aut agris degunt in eundem locum conventus fit. Et commentaria Apostolorum aut scripta Prophetarum leguntur, quoad licet per tempus. Deinde, ubi lector desiit, is qui praeest oratione admonet et incitat ad haec praeclara imitanda. Postea consurgimus communiter omnes et preces fundimus » 318 « et pro nobis ipsis [...] et pro aliis ubique omnibus [...] ut rectam operibus vitam agentes et mandatorum observatores inveniamur, quo aeternam salutem adsequamur. Invicem osculo salutamus ubi desiimus precari. Deinde ei qui fratribus praeest panis affertur et poculum aquae et vini. Quibus ille acceptis laudem et gloriam Parenti universorum per nomen Filii et Spiritus Sancti sursum mittit et gratiarum actionem (graece: eucharistian), pro eo quod nos his donis dignatus sit, prolixe exsequitur. Postquam preces et gratiarum actionem absolvit, omnis qui adest populus fauste acclamat dicens Amen. [...] Postquam vero is qui praeest gratiarum actionem absolvit et omnis populus fauste acclamavit, qui apud nos dicuntur diaconi panem et vinum et aquam "eucharistizata" (eucharisteténtos) unicuique praesentium dant participanda et ad absentes perferunt ». 319
1346 Eucharistiae liturgia secundum structuram evolvitur fundamentalem quae per saecula usque ad nos conservata est. In duobus magnis explicatur cardinibus qui unitatem penitus efformant: — congregatio, liturgia verbi, cum lectionibus, homilia et universali precatione; — liturgia eucharistica, cum panis et vini praesentatione, gratiarum actione consecratoria et communione. Liturgia verbi et liturgia eucharistica simul efficiunt « unum actum cultus »; 320 re vera, mensa pro nobis in Eucharistia praeparata simul est illa Verbi Dei et illa corporis Domini. 321 1347 Nonne ibi ipse motus habetur convivii Paschalis Iesu resuscitati cum discipulis Suis? Iter peragens, Ipse eis Scripturas aperiebat, deinde ad mensam cum eis recumbens: « Accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis » (Lc 24,30). 322 Celebrationis motus 1348 Omnium conventus. Christiani in eumdem locum pro eucharistica concurrunt congregatione. In illo principem obtinet locum Ipse Christus, qui Eucharistiae principalis est agens. Ipse est Summus Novi Foederis Sacerdos. Ipse invisibiliter omni celebrationi eucharisticae praeest. Eum repraesentans Episcopus vel presbyter (in persona Christi Capitis agens) congregationi praesidet, post lectiones sermonem facit, dona recipit et precationem dicit eucharisticam. Omnes in celebratione suas activas habent partes, unusquisque suo modo: lectores, illi qui dona afferunt, illi qui communionem distribuunt, et totus integer populus, cuius Amen participationem manifestat. 1349 Liturgia verbi implicat « scripta Prophetarum » seu Antiquum Testamentum et « commentaria Apostolorum », id est, eorum epistulas et evangelia; post homiliam quae ad hoc verbum hortatur accipiendum tamquam id quod ipsum vere est, Verbum Dei, 323 et ad illud exsequendum, intercessiones sequuntur pro omnibus hominibus, secundum Apostoli verba: « Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt » (1 Tim 2,1-2). 1350 Donorum praesentatio (offertorium): tunc ad altare, quandoque processione, panis et vinum afferuntur quae a sacerdote, nomine Christi, in Sacrificio offerentur eucharistico, in quo Eiusdem corpus et sanguis efficientur. Est idem gestus Christi in ultima Cena, « panem et calicem accipientis ». « Hanc oblationem Ecclesia sola puram offert Fabricatori, offerens Ei cum gratiarum actione ex creatura Eius ». 324 Donorum praesentatio ad altare gestum Melchisedech assumit et Creatoris dona manibus concredit Christi. Ipse in Suo sacrificio omnia humana conamina offerendi sacrificia ad perfectionem ducit. 1351 Ab initio, christiani offerunt, cum pane et vino pro Eucharistia, sua dona ut eis impertiantur qui in egestate sunt. Hic collectae 325 mos, semper actualis, ab exemplo inspiratur Christi qui factus est pauper ut nos divites efficeret: 326
« Qui abundant ac volunt pro arbitrio quisque suo quod visum est largiuntur, et quod colligitur apud eum qui praeest deponitur, et ipse subvenit pupillis ac viduis, et iis qui ob morbum aut aliam ob causam indigent, et iis qui in vinculis sunt, et advenientibus peregre hospitibus, uno verbo omnium inopum curator est ». 327
1352 Anaphora: cum eucharistica prece, cum prece nempe actionis gratiarum et consecrationis, ad cor et culmen pervenimus celebrationis: in praefatione, Ecclesia, per Christum, in Spiritu Sancto, gratias Patri agit propter omnia Eius opera, propter creationem, Redemptionem et sanctificationem. Tota communitas tunc huic laudi incessanti coniungitur quam caelestis Ecclesia, angeli omnesque sancti, ter Sancto canunt Deo. 1353 In epiclesi, ipsa petit a Patre ut Suum mittat Spiritum (vel Suae benedictionis potentiam 328) super panem et vinum ut, per Eius virtutem, corpus et sanguis Iesu Christi fiant, et ut illi qui Eucharistiam participant, unum sint corpus et unus spiritus (quaedam liturgicae traditiones Epiclesim post anamnesim collocant). In institutionis narratione, vis verborum et actionis Christi, et Spiritus Sancti potentia, sub panis et vini speciebus Eius corpus et sanguinem sacramentaliter efficiunt praesentia, Eius sacrificium semel pro semper in cruce oblatum. 1354 In anamnesi quae sequitur, Ecclesia passionem, resurrectionem et reditum Christi Iesu recolit gloriosum; ipsa Patri oblationem praesentat Filii Eius qui nos cum Eo reconciliat. In intercessionibus, Ecclesia exprimit Eucharistiam in communione cum tota Ecclesia caeli et terrae, vivorum et defunctorum, celebrari et in communione cum Pastoribus Ecclesiae, cum Papa, cum Episcopo dioeceseos, eius presbyterio et eius diaconis, et cum Episcopis totius mundi cum eorum Ecclesiis. 1355 In Communione, quam Domini oratio et panis praecedunt fractio, fideles « panem de caelo » et « calicem salutarem » accipiunt, corpus et sanguinem Christi qui Se Ipsum tradidit « pro mundi vita » (Io 6,51).
Quia hic panis et hoc vinum, secundum veterem expressionem sunt « eucharistizata », 329 « hoc alimentum apud nos vocatur Eucharistia, cuius nulli alii licet esse participi nisi qui credat veram esse doctrinam nostram, et illo ad remissionem peccatorum et ad regenerationem lavacro ablutus fuerit, et ita vivat ut Christus tradidit ». 330
V. Sacrificium sacramentale: gratiarum actio, memoriale, praesentia 1356 Si christiani inde ab originibus Eucharistiam celebrant, et quidem sub quadam forma, quae, quoad substantiam, in decursu magnae diversitatis aetatum et liturgiarum mutata non est, hoc ideo accidit quia scimus nos mandato Domini vinculari, pridie passionis Eius praescripto: « Hoc facite in meam commemorationem » (1 Cor 11,24-25). 1357 Hoc Domini adimplemus mandatum memoriale sacrificii Eius celebrantes. Hoc facientes, id Patri offerimus quod Ipse nobis donavit: dona Eius creationis, panem et vinum, per Spiritus Sancti potentiam et Christi verba, corpus et sanguinem Christi effecta: sic Christus realiter et arcano modo praesens fit. 1358 Oportet igitur ut Eucharistiam consideremus: — tamquam actionem gratiarum et laudem Patri; — tamquam memoriale sacrificale Christi et corporis Eius; — tamquam Christi praesentiam per virtutem Eius verbi Eiusque Spiritus. Gratiarum actio et laus Patri 1359 Eucharistia, sacramentum nostrae salutis per Christum in cruce adimpletae, laudis est etiam sacrificium in gratiarum actionem propter creationis opus. In Sacrificio eucharistico, tota creatio a Deo dilecta praesentatur Patri per Christi mortem et resurrectionem. Per Christum potest Ecclesia sacrificium laudis offerre in gratiarum actionem propter quidquid boni, pulchri et iusti in creatione et in genere humano Deus effecit. 1360 Eucharistia est sacrificium actionis gratiarum ad Patrem, benedictio per quam Ecclesia Deo propter omnia Eius beneficia suam exprimit gratitudinem, propter omnia quae Ipse per creationem, Redemptionem et sanctificationem effecit. Eucharistia imprimis « gratiarum actionem » significat. 1361 Eucharistia est etiam sacrificium laudis, per quod Ecclesia in totius creationis nomine gloriam canit Dei. Hoc laudis sacrificium non nisi per Christum possibile est: Ipse fideles Suae coniungit personae, Suae laudi et Suae intercessioni, atque ita sacrificium laudis ad Patrem per Christum et cum Ipso offertur ut accipiatur in Ipso. Memoriale sacrificale Christi Eiusque corporis, Ecclesiae 1362 Eucharistia est memoriale Paschatis Christi, Eius unici sacrificii in actum deductio et sacramentalis oblatio, in liturgia Ecclesiae quae corpus est Eius. In omnibus eucharisticis precibus, post institutionis verba, orationem invenimus quae anamnesis seu memoriale appellatur. 1363 In sacrae Scripturae sensu, memoriale recordatio eventuum praeteritorum solummodo non est, sed proclamatio mirabilium quae Deus pro hominibus implevit. 331 In liturgica horum eventuum celebratione, ii quodammodo praesentes fiunt et actuales. Sic Israel suam ex Aegypto intelligit liberationem: semper ac Pascha celebratur, Exodi eventus memoriae credentium fiunt praesentes ut ipsi illis suam conforment vitam. 1364 Memoriale in Novo Testamento sensum recipit novum. Cum Ecclesia Eucharistiam celebrat, memor est Christi Paschatis, quod praesens fit: sacrificium quod Christus semel pro semper obtulit in cruce, semper permanet actuale: 332 « Quoties Sacrificium crucis, quo "Pascha nostrum immolatus est Christus" (1 Cor 5,7), in altari celebratur, opus nostrae Redemptionis exercetur ». 333 1365 Quia Eucharistia memoriale Paschatis est Christi, est etiam sacrificium. Indoles sacrificalis Eucharistiae in ipsis verbis institutionis manifestatur: « Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur » et « Hic calix Novum Testamentum est in sanguine meo qui pro vobis funditur » (Lc 22,19-20). In Eucharistia, Christus hoc ipsum corpus dat quod pro nobis in cruce tradidit, ipsum sanguinem quem Ille effudit « pro multis [...] in remissionem peccatorum » (Mt 26,28). 1366 Eucharistia est igitur sacrificium quia Sacrificium crucis repraesentat (praesens reddit), quia eius est memoriale et quia eius fructum applicat:
Christus « Deus et Dominus noster, [...] semel Se Ipsum in ara crucis, morte intercedente, Deo Patri [...] [obtulit], ut aeternam illis [hominibus] Redemptionem operaretur: quia tamen post mortem sacerdotium Eius exstinguendum non erat [Heb 7,24.27], in Coena novissima, "qua nocte tradebatur" [1 Cor 11,23], [...] dilectae Sponsae Suae Ecclesiae visibile (sicut hominum natura exigit) [...] [reliquit] sacrificium, quo cruentum illud semel in cruce peragendum repraesentaretur eiusque memoria in finem usque saeculi permaneret, atque illius salutaris virtus in remissionem eorum, quae a nobis quotidie committuntur, peccatorum applicaretur ». 334
1367 Sacrificium Christi et Sacrificium Eucharistiae unum sunt sacrificium: « Una enim eademque est hostia, Idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui Se Ipsum tunc in cruce obtulit, sola ratione offerendi diversa »: 335 « Et quoniam in divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, Idem Ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis "semel Se Ipsum cruente obtulit" [...] sacrificium istud vere propitiatorium » est. 336 1368 Eucharistia est quoque Ecclesiae sacrificium. Ecclesia, quae corpus est Christi, oblationem sui Capitis participat. Cum Eo, ipsa tota offertur. Cum Eius intercessione apud Patrem pro omnibus hominibus se coniungit. In Eucharistia, sacrificium Christi fit etiam sacrificium membrorum Eius corporis. Vita fidelium, eorum laus, eorum dolor, eorum oratio, eorum labor illis Christi Eiusque totali uniuntur oblationi, et sic novum acquirunt valorem. Sacrificium Christi super altari praesens omnibus christianorum generationibus possibilitatem praebet Eius oblationi se uniendi.
In catacumbis, Ecclesia saepe tamquam mulier in oratione repraesentatur, brachiis apertis in gestu orantis. Se, sicut Christus qui brachia extendit in cruce, per Ipsum, cum Ipso et in Ipso offert et pro omnibus intercedit hominibus.
1369 Ecclesia tota cum oblatione coniungitur et intercessione Christi. Papa qui Petri ministerium in Ecclesia sustinet, omni Eucharistiae associatur celebrationi in qua tamquam unitatis Ecclesiae Universae signum et minister nominatur. Episcopus loci semper Eucharistiae est responsabilis, etiam cum presbyter illi praeest; eius nomen in illa pronuntiatur ut significetur eum Ecclesiae particulari praeesse, in medio presbyterii et assistentibus diaconis. Communitas etiam pro omnibus intercedit ministris qui, pro illa et cum illa, Sacrificium offerunt eucharisticum:
« Valida Eucharistia habeatur illa, quae sub Episcopo peragitur vel sub eo, cui ipse concesserit ». 337
« Per presbyterorum autem ministerium sacrificium spirituale fidelium consummatur in unione cum sacrificio Christi, unici mediatoris, quod per manus eorum, nomine totius Ecclesiae, in Eucharistia incruente et sacramentaliter offertur, donec Ipse Dominus veniat ». 338
1370 Christi oblationi coniunguntur non solum membra quae adhuc hic in terris sunt, sed etiam illa quae iam sunt in caeli gloria: Ecclesia, in communione cum beatissima Virgine Maria et eiusdem, sicut etiam omnium sanctorum omniumque sanctarum, faciens memoriam, Sacrificium offert eucharisticum. Ecclesia in Eucharistia, cum Maria, est quodammodo iuxta crucem, oblationi Christi unita et intercessioni. 1371 Sacrificium eucharisticum offertur etiam pro fidelibus defunctis, « pro defunctis in Christo, nondum ad plenum purgatis », 339 ut Christi lumen et pacem ingredi possint:
« Ponite [...] hoc corpus ubicumque: nihil vos eius cura conturbet; tantum illud vos rogo, ut ad Domini altare memineritis mei, ubiubi fueritis ». 340
« Deinde [in anaphora] et pro defunctis sanctis Patribus et Episcopis, et omnibus generatim qui inter nos vita functi sunt [oramus]; maximum hoc credentes adiumentum illis animabus fore, pro quibus oratio defertur, dum sancta et perquam tremenda coram iacet victima. [...] Et nos pro defunctis, etiamsi peccatores sint, preces Deo offerentes, [...] Christum mactatum pro peccatis nostris offerimus, Deum amicum hominum cum pro illis tum pro nobis propitiantes ». 341
1372 Sanctus Augustinus in synthesim mirabiliter hanc redegit doctrinam quae nos incitat ad participationem semper magis completam in nostri Redemptoris sacrificio quod in Eucharistia celebramus:
« Tota ipsa redempta civitas, hoc est congregatio societasque sanctorum, universale sacrificium [...] [offertur] Deo per Sacerdotem magnum, qui etiam Se Ipsum obtulit in passione pro nobis, ut tanti Capitis corpus essemus, secundum formam servi. [...] Hoc est sacrificium christianorum: "Multi unum corpus in Christo" (Rom 12,5). Quod etiam Sacramento altaris fidelibus noto frequentat Ecclesia, ubi ei demonstratur, quod in ea re, quam offert, ipsa offeratur ». 342
Christi praesentia per Eius verbi et Spiritus Sancti virtutem 1373 « Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis » (Rom 8,34), multipliciter est Ecclesiae Suae praesens: 343 in verbo Suo, in Ecclesiae Suae oratione, « ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum » (Mt 18,20), in pauperibus, aegrotis, captivis, 344 in sacramentis quorum Ipse est auctor, in Missae Sacrificio et in persona ministri. Sed « maxime [est praesens] sub speciebus eucharisticis ». 345 1374 Modus praesentiae Christi sub speciebus eucharisticis est singularis. Is Eucharistiam super omnibus sacramentis elevat et propterea illa est « quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum finis ». 346 In Sanctissimo Eucharistiae Sacramento continentur vere, realiter et substantialiter corpus et sanguis una cum anima et divinitate Domini nostri Iesu Christi ac proinde totus Christus. 347 « Quae quidem praesentia "realis" dicitur non per exclusionem, quasi aliae "reales" non sint, sed per excellentiam, quia est substantialis, qua nimirum totus atque integer Christus, Deus et homo, fit praesens ». 348 1375 In hoc sacramento, Christus fit praesens per conversionem panis et vini in corpus et sanguinem Christi. Patres Ecclesiae fidem Ecclesiae in verbi Christi et actionis Spiritus Sancti efficacitatem ad hanc conversionem peragendam asseveraverunt firmiter. Sic sanctus Ioannes Chrysostomus declarat:
« Non enim homo est, qui facit ut proposita efficiantur corpus et sanguis Christi, sed Ipse Christus qui pro nobis crucifixus est. Figuram implens stat sacerdos verba illa proferens: virtus autem et gratia Dei est. Hoc est corpus meum, inquit. Hoc verbum transformat ea, quae proposita sunt ». 349
Et sanctus Ambrosius de hac conversione ait:
Persuasi simus « non hoc esse, quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit, maioremque vim esse benedictionis quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur ». 350 « Sermo ergo Christi, qui potuit ex nihilo facere, quod non erat, non potest ea, quae sunt, in id mutare, quod non erant? Non enim minus est novas rebus dare quam mutare naturas ». 351
1376 Concilium Tridentinum fidem catholicam in synthesim redigit declarans: « Quoniam autem Christus Redemptor noster corpus Suum id, quod sub specie panis offerebat, vere esse dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, idque nunc denuo sancta haec Synodus declarat: per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Christi Domini nostri, et totius substantiae vini in substantiam sanguinis Eius. Quae conversio convenienter et proprie a sancta catholica Ecclesia transsubstantiatio est appellata ». 352 1377 Praesentia eucharistica Christi a momento incipit consecrationis et perdurat dum species subsistunt eucharisticae. Christus est totus integer sub unaquaque specierum et totus integer in earum partibus, ita ut panis fractio Christum non dividat. 353 1378 Eucharistiae cultus. In Missae liturgia, nostram fidem in praesentiam realem Christi sub panis et vini speciebus, exprimimus, inter alia, genua flectentes vel profunde in signum adorationis Domini nos inclinantes. « Hunc latriae cultum Eucharistiae sacramento praestandum, Catholica Ecclesia non solum intra, verum etiam extra Missarum sollemnia exhibuit et exhibet, consecratas Hostias quam diligentissime adservando, eas sollemni fidelium venerationi proponendo, in processionibus frequentissimi populi laetitia circumferendo ». 354 1379 Sancta reservatio (tabernaculum) prius destinabatur ad Eucharistiam digne servandam ut aegrotis et absentibus posset extra Missam deferri. Ecclesia, per ulteriorem penetrationem in fidem de reali Christi praesentia in Eucharistia, effecta est conscia sensus silentiosae adorationis Christi sub speciebus eucharisticis praesentis. Hac de causa, tabernaculum collocari debet in loco ecclesiae peculiariter digno; sic construi debet ut veritas praesentiae realis Christi in Sanctissimo Sacramento efferatur et manifestetur. 1380 Valde conveniens est, Christum, hoc modo singulari, Ecclesiae Suae praesentem manere voluisse. Quia Christus sub Sua forma visibili relicturus erat Suos, nobis Suam praesentiam volebat donare sacramentalem; quia Ipse Se in cruce oblaturus erat ut nos salvaret, volebat nos memoriale habere amoris quo Ipse nos « in finem dilexit » (Io 13,1), usque ad vitae Suae donum. Re vera, Ipse, in Sua praesentia eucharistica, in medio nostri modo manet arcano sicut Is qui nos dilexit et tradidit Semetipsum pro nobis, 355 et quidem manet sub signis quae hunc amorem exprimunt et communicant:
« Ecclesiae quidem et mundo valde opus est eucharistico cultu. Praestolatur nos Iesus hoc in caritatis sacramento. Ne tempori nostro parcamus ut Eum conveniamus cum adoratione, cum contemplatione fidei plena et parata graves culpas et crimina mundi compensare. Adoratio nostra profecto numquam deficiat ». 356
1381 « Verum corpus Christi et verum sanguinem esse in hoc sacramento, ut ait sanctus Thomas, "non sensu deprehendi potest, sed sola fide, quae auctoritati divinae innititur. Unde super illud Lucae 22,19: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, dicit Cyrillus: Non dubites an hoc verum sit; sed potius suscipe verba Salvatoris in fide; cum enim sit veritas, non mentitur" »: 357
« Adoro Te devote, latens Deitas, quae sub his figuris vere latitas; Tibi se cor meum totum subicit quia Te contemplans totum deficit.
Visus, tactus, gustus in Te fallitur, sed auditu solo tute creditur; credo quidquid dixit Dei Filius, verbo veritatis nihil verius ». 358
VI. Convivium Paschale 1382 Missa simul et inseparabiliter sacrificale est memoriale in quo crucis perpetuatur Sacrificium, et sacrum convivium Communionis corporis et sanguinis Domini. Sed Sacrificii eucharistici celebratio prorsus dirigitur ad intimam unionem fidelium cum Christo per Communionem. Communicare est Ipsum recipere Christum qui Se pro nobis obtulit. 1383 Altare, circa quod Ecclesia in Eucharistiae celebratione congregatur, duas eiusdem mysterii repraesentat rationes: altare sacrificii et mensam Domini, et quidem eo magis quod christianum altare symbolum est Ipsius Christi, praesentis in medio congregationis fidelium Eius, simul sicut victimae pro nostra reconciliatione oblatae et sicut cibi caelestis qui nobis Se dat. « Quid est enim altare Christi nisi forma corporis Christi? », inquit sanctus Ambrosius, 359 et alibi: « Forma corporis altare est et corpus Christi est in altari ». 360 Liturgia hanc sacrificii et Communionis unitatem in pluribus exprimit orationibus. Sic Ecclesia Romana in sua precatur anaphora:
« Supplices Te rogamus, omnipotens Deus: iube haec perferri per manus sancti angeli Tui in sublime altare Tuum, in conspectu divinae maiestatis Tuae; ut, quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii Tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur ». 361
« Accipite et comedite omnes »: Communio 1384 Dominus instantem ad nos dirigit invitationem ut Ipsum in Eucharistiae recipiamus sacramento: « Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis Eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis » (Io 6,53). 1385 Ut huic invitationi respondeamus, ad hoc momentum tam magnum et sanctum nos praeparare debemus. Sanctus Paulus ad conscientiae hortatur examen: « Quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat; qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus » (1 Cor 11,27-29). Qui peccati gravis est conscius, sacramentum Reconciliationis recipere debet antequam ad Communionem accedat. 1386 Fidelis coram huius sacramenti magnitudine non nisi verba centurionis humiliter et cum ardenti fide repetere potest: 362 « Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea ». 363 Et in divina liturgia sancti Ioannis Chrysostomi, fideles eodem orant spiritu:
« Fac me hodie communicare in Tua Cena mystica, o Fili Dei. Quia secretum Tuis non dicam inimicis, neque Tibi osculum dabo Iudae. Sed, sicut latro, ad Te clamo: Memento mei, Domine, in Regno Tuo ». 364
1387 Fideles, ut se convenienter ad hoc sacramentum praeparent recipiendum, ieiunium in Ecclesia sua praescriptum observabunt. 365 Habitus corporalis (gestus, vestis) respectum, sollemnitatem, laetitiam huius exprimet momenti in quo Christus hospes fit noster. 1388 Ipsi sensui Eucharistiae conforme est, fideles, si dispositiones habeant quae requiruntur, 366 Communionem recipere, cum Missam participant: 367 « Valde commendatur illa perfectior Missae participatio qua fideles post Communionem sacerdotis ex eodem Sacrificio corpus Dominicum sumunt ». 368 1389 Ecclesia fidelibus obligationem imponit qua ipsi « tenentur diebus Dominicis et festis interesse divinae liturgiae », 369 et Eucharistiam, saltem semel in anno, recipere, tempore Paschali si fieri potest, 370 sacramento Reconciliationis praeparati. Sed Ecclesia fidelibus vehementer commendat sanctam Eucharistiam diebus Dominicis et festivis recipere, vel adhuc frequentius, singulis etiam diebus. 1390 Communio sub una panis specie, propter praesentiam sacramentalem Christi sub unaquaque specie, totum fructum gratiae Eucharistiae recipere permittit. Ob rationes pastorales, haec recipiendi Communionem forma, tamquam maxime habitualis, est in ritu latino legitime stabilita. « Formam ratione signi pleniorem habet sacra Communio cum fit sub utraque specie. In ea enim forma signum eucharistici convivii perfectius elucet ». 371 Talis forma recipiendi Communionem est habitualis in ritibus orientalibus. Communionis fructus 1391 Communio nostram cum Christo auget unionem. Eucharistiam in Communione recipere, tamquam praecipuum fructum, unionem affert intimam cum Christo Iesu. Re vera Dominus dicit: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo » (Io 6,56). Vita in Christo suum invenit fundamentum in convivio eucharistico: « Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me » (Io 6,57):
« Cum in festivitatibus [Domini] populus corpus accipit Filii, alius alii Bonum proclamant Nuntium: arrhabonem vitae datum esse; sicut cum angelus Mariae [Magdalenae] dixit: 'Surrexit Christus!'. Ecce etiam nunc vitam et resurrectionem illi conferri qui Christum recipit ». 372
1392 Id quod materiale nutrimentum in vita producit corporali, Communio modo admirabili in nostra vita spirituali deducit in rem. Communio carnis Christi resuscitati, « Spiritu Sancto vivificatae et vivificantis », 373 vitam gratiae in Baptismo susceptam conservat, auget et renovat. Hoc vitae christianae augmentum eget Communione eucharistica, nostrae peregrinationis pane, nutriri usque ad mortis horam, in qua nobis dabitur tamquam viaticum. 1393 Communio nos a peccato separat. Corpus Christi quod in Communione recipimus, est « traditus pro nobis », et sanguis quem bibimus, est « effusus pro multis in remissionem peccatorum ». Hac de causa, Eucharistia nos Christo unire non potest quin simul nos a peccatis purificet commissis et a peccatis praeservet futuris:
« Quotiescumque accipimus, mortem Domini adnuntiamus. 374 Si mortem, adnuntiamus remissionem peccatorum. Si, quotiescumque effunditur sanguis, in remissionem peccatorum funditur, debeo illum semper accipere, ut semper mihi peccata dimittat. Qui semper pecco, semper debeo habere medicinam ». 375
1394 Sicut nutrimentum materiale ad vires amissas inservit restaurandas, Eucharistia caritatem roborat quae, in vita quotidiana, ad se debilitandam tendit; atque haec vivificata caritas peccata delet venialia. 376 Christus, Se nobis donans, nostrum iterum vivificat amorem nosque capaces reddit, nostros inordinatos affectus ad creaturas rumpendi nosque in Eum radicandi:
« Quoniam ergo Christus pro nobis caritate mortuus est, cum tempore sacrificii commemorationem Mortis Eius facimus, caritatem nobis tribui per Adventum Sancti Spiritus postulamus; hoc suppliciter exorantes, ut per ipsam caritatem qua pro nobis Christus crucifigi dignatus est, nos quoque gratia Sancti Spiritus accepta, mundum crucifixum habere et mundo crucifigi possimus; [...] munere caritatis accepto, moriamur peccato et vivamus Deo ». 377
1395 Eucharistia, per ipsam caritatem quam in nobis accendit, nos a peccatis mortalibus praeservat futuris. Quo magis Christi vitam participamus et quo magis in Illius progredimur amicitia, eo difficilius fit cum Illo per peccatum mortale abscindere coniunctionem. Eucharistia ad peccatorum mortalium remissionem non ordinatur. Hoc sacramenti Reconciliationis proprium est. Eucharistiae est proprium, eorum esse sacramentum qui in plena Ecclesiae sunt communione. 1396 Corporis mystici unitas: Eucharistia facit Ecclesiam. Illi qui Eucharistiam recipiunt, arctius Christo coniunguntur. Propterea, Christus omnes coniungit fideles in unum corpus: Ecclesiam. Communio hanc incorporationem ad Ecclesiam, iam per Baptismum deductam in rem, renovat, roborat et profundiorem reddit. In Baptismo vocati sumus ad unum corpus constituendum. 378 Eucharistia hanc adimplet vocationem: « Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamus » (1 Cor 10,16-17):
« Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium vestrum in Mensa dominica positum est: mysterium vestrum accipitis. Ad id quod estis, Amen [Utique, verum est] respondetis, et respondendo subscribitis. Audis enim, corpus Christi; et respondes, Amen. Esto membrum corporis Christi, ut verum sit Amen ». 379
1397 Eucharistia erga pauperes obligat: ad corpus et sanguinem Christi pro nobis tradita in veritate recipienda, Christum in pauperrimis, fratribus Eius, debemus agnoscere: 380
« Gustasti sanguinem Dominicum, et neque fratrem ita agnoscis; [...] nunc autem ipsam etiam mensam dedecoras, dum illum qui dignatus est illius particeps fieri, ne cibis quidem tuis dignum existimas. [...]. Ab [...] omnibus [peccatis] te liberavit Deus, teque tali mensa dignatus est: tu vero nec sic quidem benignior effectus es ». 381
1398 Eucharistia et christianorum unitas. Coram huius mysterii magnitudine sanctus Augustinus exclamat: « O sacramentum pietatis! O signum unitatis! O vinculum caritatis! ». 382 Quo magis dolorosae percipiuntur Ecclesiae divisiones quae communem disrumpunt participationem mensae Domini, eo urgentiores sunt orationes ad Dominum ut dies unitatis completae redeant omnium eorum qui in Eum credunt. 1399 Ecclesiae Orientales quae in plena communione cum Ecclesia catholica non sunt, Eucharistia magno cum amore celebrant. « Illae Ecclesiae, quamvis seiunctae, vera sacramenta [...] [habent], praecipua vero, vi successionis apostolicae, sacerdotium et Eucharistiam, quibus arctissima necessitudine adhuc nobiscum coniunguntur ». 383 Proinde « quaedam communicatio in sacris, datis opportunis circumstantiis et approbante auctoritate ecclesiastica, non solum possibilis est sed etiam suadetur ». 384 1400 Communitates ecclesiales e Reformatione ortae, ab Ecclesia catholica seiunctae, « praesertim propter sacramentum Ordinis defectum, genuinam atque integram substantiam mysterii eucharistici non » servant. 385 Hac de causa, pro Ecclesia catholica, intercommunio eucharistica cum his communitatibus possibilis non est. Hae tamen communitates ecclesiales « dum in sancta Cena mortis et resurrectionis Domini memoriam faciunt, vitam in Christi communione significari profitentur atque gloriosum Eius Adventum exspectant ». 386 1401 Cum necessitas gravis urget, secundum Ordinarii iudicium, ministri catholici possunt sacramenta (Eucharistiam, Paenitentiam, Unctionem infirmorum) aliis conferre christianis qui in plena communione cum Ecclesia catholica non sunt, sed qui sua sponte illa petunt: oportet eos tunc fidem catholicam circa haec sacramenta profiteri et in dispositionibus inveniri quae requiruntur. 387 VII. Eucharistia – « Futurae gloriae pignus » 1402 In quadam vetere oratione, Ecclesia mysterium acclamat Eucharistiae: « O sacrum convivium in quo Christus sumitur: recolitur memoria passionis Eius, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur ». 388 Si Eucharistia memoriale est Paschatis Domini, si per nostram altaris Communionem « omni benedictione caelesti et gratia » replemur, 389 Eucharistia est quoque gloriae caelestis anticipatio. 1403 In ultima Cena, Ipse Dominus intuitum discipulorum Suorum ad Paschatis consummationem in Regno Dei direxit: « Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in Regno Patris mei » (Mt 26,29). 390 Quoties Ecclesia Eucharistiam celebrat, huius promissionis est memor et eius intuitus vertitur ad Eum « qui venturus est » (Apc 1,4). In oratione sua Ipsius implorat Adventum: « Marana tha » (1 Cor 16,22), « Veni, Domine Iesu » (Apc 22,20), « Adveniat gratia et praetereat mundus hic ». 391 1404 Ecclesia scit iam nunc Dominum in Sua venire Eucharistia, et ibi Eum in medio esse nostri. Tamen haec praesentia est velata. Hac de causa, Eucharistiam celebramus « exspectantes beatam spem et Adventum Salvatoris nostri Iesu Christi », 392 orantes « ut [in Regno Tuo] simul gloria Tua perenniter satiemur, quando omnem lacrimam absterges ab oculis nostris, quia Te, sicuti es, Deum nostrum videntes, Tibi similes erimus cuncta per saecula, et Te sine fine laudabimus ». 393 1405 Huius magnae spei, illius nempe caelorum novorum et terrae novae in quibus habitabit iustitia, 394 nullum securius habemus pignus neque signum magis manifestum quam Eucharistiam. Re vera, quoties hoc celebratur mysterium « opus nostrae Redemptionis exercetur » 395 et nos « unum panem [...] [frangimus], qui pharmacum immortalitatis est, antidotum, ne moriamur, sed vivamus semper in Iesu Christo ». 396 Compendium 1406 Iesus dixit: « Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum [...]. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, [...] in me manet, et ego in illo » (Io 6,51.54.56). 1407 Eucharistia cor et culmen est vitae Ecclesiae, quia in ea Christus Ecclesiam Suam et omnia eius membra sacrificio laudis et actionis gratiarum sociat Suo quod semel pro semper in cruce Suo Patri obtulit; Ipse per hoc sacrificium gratias salutis super Suum effundit corpus quod est Ecclesia. 1408 Celebratio eucharistica semper implicat: proclamationem Verbi Dei, actionem gratiarum Deo Patri pro omnibus Eius beneficiis, praesertim pro dono Filii Eius, consecrationem panis et vini et participationem in convivio liturgico per receptionem corporis et sanguinis Domini. Haec elementa unum eumdemque actum cultus constituunt. 1409 Eucharistia est Paschatis Christi memoriale: id est, operis salutis per Christi vitam, mortem et resurrectionem adimpleti, operis per actionem liturgicam praesentis effecti. 1410 Ipse Christus, aeternus Novi Foederis Summus Sacerdos, per sacerdotum ministerium agens, Sacrificium offert eucharisticum. Praeterea Idem Christus realiter sub panis et vini speciebus praesens est Sacrificii eucharistici oblatio. 1411 Solummodo sacerdotes valide ordinati Eucharistiae possunt praeesse atque panem et vinum consecrare ut corpus et sanguis fiant Domini. 1412 Signa essentialia sacramenti sunt panis tritici et vinum vitis, super quae Spiritus Sancti invocatur benedictio atque sacerdos verba pronuntiat consecrationis quae Iesus in ultima dixit Cena: « Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. [...] Hic est calix sanguinis mei ». 1413 Per consecrationem transsubstantiatio fit panis et vini in Christi corpus et sanguinem. Sub panis et vini speciebus consecratis, Ipse Christus, vivus et gloriosus, praesens est vere, realiter et substantialiter, Eius corpus et sanguis cum Eius anima et divinitate. 397 1414 Eucharistia, quatenus sacrificium, etiam in reparationem offertur peccatorum tam vivorum quam defunctorum, et ad beneficia spiritualia vel temporalia a Deo obtinenda. 1415 Qui Christum in Communione eucharistica vult recipere, in gratiae statu debet inveniri. Si quis de peccato mortali a se commisso habet conscientiam, ad Eucharistiam accedere non debet quin prius absolutionem in sacramento acceperit Poenitentiae. 1416 Sancta corporis et sanguinis Christi Communio unionem communicantis auget cum Domino, ei peccata remittit venialia eumque a peccatis praeservat gravibus. Eo quod caritatis vincula inter communicantem et Christum roborantur, huius sacramenti receptio unitatem roborat Ecclesiae, corporis mystici Christi. 1417 Ecclesia fidelibus vehementer commendat ut sanctam recipiant Communionem, cum Eucharistiae participant celebrationem; eis huius rei obligationem imponit saltem semel in anno. 1418 Eo quod Ipse Christus in altaris Sacramento praesens est, Eum cultu adorationis honorare oportet. Sanctissimi Sacramenti visitatio est « erga Christum Dominum [...] et grati animi argumentum et amoris pignus et debitae adorationis officium ». 398 1419 Christus, cum ex hoc mundo ad Patrem transierit, nobis in Eucharistia pignus praebet gloriae apud Se: participatio sancti Sacrificii nos Ipsius assimilat cordi, nostras sustinet vires peregrinatione huius vitae perdurante, nos vitam aeternam facit concupiscere atque nos iam Ecclesiae unit caelesti, beatissimae Virgini et omnibus sanctis.
(288) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 47: AAS 56 (1964) 113. (289) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15. (290) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 5: AAS 58 (1966) 997. (291) Sacra Congregatio Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, 6: AAS 59 (1967) 545. (292) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 18, 5: SC 100, 610 (PG 7, 1028). (293) Cf 1 Cor 11,20. (294) Cf Apc 19,9. (295) Cf Mt 14,19; 15, 36; Mc 8,6.19. (296) Cf Mt 26,26; 1 Cor 11,24. (297) Cf Lc 24,13-35. (298) Cf Act 2,42.46; 20,7.11. (299) Cf 1 Cor 10,16-17. (300) Cf 1 Cor 11,17-34. (301) Cf Ps 116,13.17. (302) Cf 1 Pe 2,5. (303) Cf Mal 1,11. (304) Cf 1 Cor 10,16-17. (305) Cf Constitutiones apostolicae, 8, 13, 12: SC 336, 208 (Funk, Didascalia et Constitutiones Apostolorum, 1, 516); Didaché, 9, 5: SC 248, 178 (Funk, Patres apostolici, 1, 22); Ibid., 10, 6: SC 248, 180 (Funk, Patres apostolici 1, 24). (306) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 20, 2: SC 10bis, 76 (Funk 1, 230). (307) Cf Ps 104,13-15. (308) Cf Prex eucharistica I seu Canon Romanus, 95: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 453. (309) Cf Dt 8,3. (310) Cf Mt 14,13-21; 15,32-39. (311) Cf Io 2,11. (312) Cf Mc 14,25. (313) Cf Io 13,1-17. (314) Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae Sacrificio, c. 1: DS 1740. (315) Cf Io 6. (316) Cf Mt 26,17-29; Mc 14,12-25; 1 Cor 11,23-25. (317) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 1: AAS 58 (1966) 947. (318) Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 67: CA 1, 184-186 (PG 6, 429). (319) Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 65: CA 1, 176-180 (PG 6, 428). (320) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 56: AAS 56 (1964) 115. (321) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 21: AAS 58 (1966) 827. (322) Cf Lc 24,13-35. (323) Cf 1 Thess 2,13. (324) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 4, 18, 4: SC 100, 606 (PG 7, 1027); cf Mal 1,11. (325) Cf 1 Cor 16,1. (326) Cf 2 Cor 8,9. (327) Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 67: CA 1, 186-188 (PG 6, 429). (328) Cf Prex eucharistica I seu Canon Romanus, 90: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 451. (329) Cf Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 65: CA 1, 180 (PG 6, 428). (330) Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 66: CA 1, 180 (PG 6, 428). (331) Cf Ex 13,3. (332) Cf Heb 7,25-27. (333) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57 (1965) 6. (334) Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae Sacrificio, c. 1: DS 1740. (335) Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae Sacrificio, c. 2: DS 1743. (336) Ibid. (337) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Smyrnaeos, 8, 1: SC 10bis, 138 (Funk 1, 282). (338) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 2: AAS 58 (1966) 993. (339) Concilium Tridentinum, Sess. 22a, Doctrina de ss. Missae Sacrificio, c. 2: DS 1743. (340) Sanctus Augustinus, Confessiones, 9, 11, 27: CCL 27, 149 (PL 32, 775); verba sanctae Monicae, ante suam mortem, ad sanctum Augustinum et fratrem eius. (341) Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae, 5, 9-10: SC 126, 158-160 (PG 30, 1116-1117). (342) Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 10, 6: CSEL 401, 456 (PL 41, 284). (343) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53. (344) Cf Mt 25,31-46. (345) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 7: AAS 56 (1964) 100-101. (346) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 73, a. 3, c: Ed. Leon. 12, 140. (347) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, canon 1: DS 1651. (348) Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965) 764. (349) Sanctus Ioannes Chrysostomus, De proditione Iudae homilia, 1, 6: PG 49, 380. (350) Sanctus Ambrosius, De mysteriis, 9, 50: CSEL 73, 110 (PL 16, 405). (351) Ibid., 9, 52: CSEL 73, 112 (PL 16, 407). (352) Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 4: DS 1642. (353) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 3: DS 1641. (354) Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965) 769. (355) Cf Gal 2,20. (356) Ioannes Paulus II, Epist. Dominicae Cenae, 3: AAS 72 (1980) 119; cf Enchiridion Vaticanum, 7, 177. (357) Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965) 757; cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 75, a. 1, c: Ed. Leon. 12, 156; Sanctus Cyrillus Alexandrinus, Commentarius in Lucam, 22, 19: PG 72, 912. (358) AHMA 50, 589. (359) Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 5, 7: CSEL 73, 61 (PL 16, 447). (360) Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 4, 7: CSEL 73, 49 (PL 16, 437). (361) Prex eucharistica I seu Canon Romanus, 96: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 453. (362) Cf Mt 8,8. (363) Ritus Communionis, 133: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 474. (364) Liturgia Byzantina. Anaphora Iohannis Chrysostomi, Prex ante Communionem: F.E. Brightman, Liturgies Eastern and Western (Oxford 1896) p. 394 (PG 63, 920). (365) Cf CIC canon 919. (366) Cf CIC canones 916-917. (367) Fideles, eadem die, altera tantum vice, ss. Eucharistiam suscipere possunt. Pontificia Commissio Codici Iuris Canonici authentice interpretando, Responsa ad proposita dubia, 1: AAS 76 (1984) 746. (368) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 55: AAS 56 (1964) 115. (369) Concilium Vaticanum II, Decr. Orientalium Ecclesiarum, 15: AAS 57 (1956) 81. (370) Cf CIC canon 920. (371) Institutio generalis Missalis Romani, 240: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 68. (372) Fanqîth, Breviarium iuxta ritum Ecclesiae Antiochenae Syrorum, v. 1 (Mossul 1886) p. 237a-b. (373) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 5: AAS 58 (1966) 997. (374) Cf 1 Cor 11,26. (375) Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 4, 28: CSEL 73, 57-58 (PL 16, 446). (376) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 2: DS 1638. (377) Sanctus Fulgentius Ruspensis, Contra gesta Fabiani, 28, 17: CCL 91A, 813-814 (PL 65, 789). (378) Cf 1 Cor 12,13. (379) Sanctus Augustinus, Sermo 272: PL 38, 1247. (380) Cf Mt 25,40. (381) Sanctus Ioannes Chrysostomus, In epistulam I ad Corinthios, homilia 27, 5: PG 61, 230. (382) Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 26, 13: CCL 36, 266 (PL 35, 1613); cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 47: AAS 56 (1964) 113. (383) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 15: AAS 57 (1965) 102. (384) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 15: AAS 57 (1965) 102; cf CIC canon 844, § 3. (385) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 22: AAS 57 (1965) 106. (386) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 22: AAS 57 (1965) 106. (387) Cf CIC canon 844, § 4. (388) In Sollemnitate ss.mi corporis et sanguinis Christi, Antiphona ad « Magnificat » in II Vesperis: Liturgia Horarum, editio typica, v. 3 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 502. (389) Prex eucharistica I seu Canon Romanus, 96: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 453. (390) Cf Lc 22,18; Mc 14,25. (391) Didaché, 10, 6: SC 248, 180 (Funk, Patres apostolici, 1, 24). (392) Ritus Communionis, 126 [Embolismus post « Pater noster »]: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 472; cf Tit 2,13. (393) Prex eucharistica III, 116: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 465. (394) Cf 2 Pe 3,13. (395) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57 (1965) 6. (396) Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 20, 2: SC 10bis, 76 (Funk 1, 230). (397) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 13a, Decretum de ss. Eucharistia, c. 3: DS 1640; Ibid., canon 1: DS 1651. (398) Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei: AAS 57 (1965) 771. |