PARS SECUNDA MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO SECTIO SECUNDA SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA CAPUT PRIMUM INITIATIONIS CHRISTIANAE SACRAMENTA ARTICULUS 1 SACRAMENTUM BAPTISMI 1213 Sanctum Baptisma totius est fundamentum vitae christianae, vitae spiritualis ianua atque ostium ad reliqua sacramenta aperiens accessum. Per Baptisma a peccato liberamur et tamquam filii Dei regeneramur, Christi efficimur membra et Ecclesiae incorporamur atque eius missionis reddimur participes: 147 « Ita fit ut recte et apposite definiatur baptismum esse sacramentum regenerationis per aquam in verbo ». 148 I. Quomodo hoc sacramentum appellatur? 1214 Appellatur Baptismus secundum ritum centralem quo efficitur: baptizare (graece baptizeis) significat « mergere », « immergere »; « immersio » in aquam significat sepulturam catechumeni in mortem Christi, unde, per Resurrectionem cum Illo, 149 tamquam « nova creatura » (2 Cor 5,17; Gal 6,15) egreditur. 1215 Hoc sacramentum etiam « lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti » (Tit 3,5) appellatur, quia illam significat et efficit ex aqua et Spiritu nativitatem, sine qua nemo « potest introire in Regnum Dei » (Io 3,5). 1216 « Vocatur autem hoc lavacrum illuminatio, quod mente illuminentur qui haec [catechetice] discunt ». 150 Baptizatus, cum in Baptismo receperit Verbum quod est « lux vera quae illuminat omnem hominem » (Io 1,9), postquam « illuminatus » est, 151 fit « filius lucis » 152 et ipse « lux » (Eph 5,8):
Baptismus, « omnium Dei beneficiorum praeclarissimum est et praestantissimum. [...] Donum vocamus, gratiam, Baptismum, unctionem, illuminationem, incorruptionis indumentum, regenerationis lavacrum, sigillum, ac denique excellentissimo quovis nomine appellamus. Donum dicitur quia iis qui nihil prius contulerunt datur; gratia quia etiam debentibus; baptismus, quia peccatum in aqua sepelitur; unctio, quia sacer et regius (haec enim erant quae ungebantur); illuminatio, quia splendor et claritas; indumentum, quia ignominiae nostrae velamen est; lavacrum, quia abluit; sigillum, quia conservatio est ac dominationis obsignatio ». 153
II. Baptismus in Oeconomia salutis Praefigurationes Baptismi in Vetere Foedere 1217 In Vigiliae Paschalis liturgia, cum aquae baptismalis benedictio fit, Ecclesia sollemniter magnos commemorat historiae salutis eventus qui iam Baptismi praefigurabant mysterium:
« Deus, [...] invisibili potentia per sacramentorum signa mirabilem operaris effectum, et creaturam aquae multis modis praeparasti ut Baptismi gratiam demonstraret ». 154
1218 A mundi origine, aqua, haec humilis et miranda creatura, vitae et fecunditatis est fons. Eam sacra Scriptura perspicit sub Spiritu Dei qui veluti ei « incubat »: 155
« Deus, cuius Spiritus super aquas inter ipsa mundi exordia ferebatur, ut iam tunc virtutem sanctificandi aquarum natura conciperet ». 156
1219 Ecclesia in Arca Noe praefigurationem vidit salutis per Baptismum. Revera, per illam « pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam » (1 Pe 3,20):
« Regenerationis speciem in ipsa diluvii effusione signasti, ut unius eiusdemque elementi mysterio et finis esset vitiis et origo virtutum ». 157
1220 Si aqua fontis symbolum est vitae, aqua maris symbolum est mortis. Hac de causa, crucis mysterii figura esse poterat. Propter hunc symbolismum, Baptismus communionem cum morte Christi significat. 1221 Praesertim transitus Maris Rubri, vera Israel liberatio a servitute Aegypti, liberationem a Baptismo peractam annuntiat:
« Abrahae filios per Mare Rubrum sicco vestigio transire fecisti, ut plebs, a Pharaonis servitute liberata, populum baptizatorum praefiguraret ». 158
1222 Baptismus denique in Iordanis praefiguratur transitu, per quem populus Dei donum recipit Terrae descendentibus Abrahae promissae, imaginis vitae aeternae. Huius beatae hereditatis promissio in Novo Foedere adimpletur. Baptismus Christi 1223 Omnes Veteris Foederis praefigurationes suam in Christo Iesu inveniunt consummationem. Ipse Suam vitam publicam incipit postquam fecit Se a sancto Ioanne Baptista in Iordane baptizari, 159 et, post Resurrectionem Suam, hanc Apostolis praebet missionem: « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis » (Mt 28,19-20). 160 1224 Dominus noster Se voluntarie sancti Ioannis submisit baptismo, peccatoribus destinato, ad omnem iustitiam implendam. 161 Hic Iesu gestus manifestatio est Eius « exinanitionis ». 162 Spiritus qui super aquas primae creationis ferebatur, tunc super Christum descendit, novam creationem praeludens, et Pater Iesum ut Suum dilectum manifestat Filium. 163 1225 In Paschate Suo, Christus omnibus hominibus Baptismi fontes aperuit. Re quidem vera, iam de passione quam Ipse Hierosolymis erat subiturus, locutus erat tamquam de « Baptismo » quo Ipse baptizandus erat. 164 Sanguis et aqua quae de aperto Iesu crucifixi exiverunt latere, 165 typi sunt Baptismi et Eucharistiae, vitae novae sacramentorum: 166 exinde possibile est « ex aqua et Spiritu » nasci ad introeundum in Regnum Dei (Io 3,5).
« Vide, ubi baptizaris, unde sit Baptisma nisi de cruce Christi, de morte Christi. Ibi est omne mysterium, quia pro te passus est. In Ipso redimeris, in Ipso salvaris ». 167
Baptismus in Ecclesia 1226 Inde a die Pentecostes, Ecclesia sanctum celebravit et administravit Baptismum. Revera, sanctus Petrus multitudini sua praedicatione perturbatae declarat: « Paenitentiam [...] agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus » (Act 2,38). Apostoli et eorum collaboratores Baptismum offerunt cuilibet qui in Iesum credit: Iudaeis, Deum timentibus, paganis. 168 Baptismus semper apparet ut fidei coniunctus: « Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua », declarat sanctus Paulus suo custodi carceris Philippis. Narratio autem prosequitur: « Et baptizatus est ipse et omnes eius continuo » (Act 16,31-33). 1227 Secundum sanctum Paulum apostolum, credens per Baptismum morti Christi communicat; cum Ipso sepelitur et resurgit:
« Quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in Mortem Ipsius baptizati sumus. Consepulti ergo sumus cum Illo per Baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus » (Rom 6,3-4). 169
Baptizati « Christum induerunt ». 170 Baptismus, per Spiritum Sanctum, lavacrum est quod purificat, sanctificat et iustificat. 171 1228 Baptismus est ergo aquae lavacrum in quo « semen incorruptibile » Verbi Dei suum producit effectum vivificantem. 172 Sanctus Augustinus de Baptismo dicet: « Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum ». 173 III. Quomodo Baptismi celebratur sacramentum? Christiana initiatio 1229 Inde ab Apostolorum temporibus, christianum fieri in rem deducitur per iter et initiationem quae pluribus constant gradibus. Hoc iter potest celeriter vel lente percurri. Illud vero quaedam elementa essentialia semper implicabit: Verbi annuntiationem, Evangelii acceptionem ad conversionem trahentem, fidei Professionem, Baptismum, Spiritus Sancti effusionem, ad Communionem eucharisticam accessum. 1230 Haec initiatio, saeculorum decursu et secundum diversa adiuncta, multum variavit. Prioribus Ecclesiae saeculis, initiatio christiana magnum experta est incrementum, cum longa catechumenatus periodo et cum praeviorum successione rituum qui iter praeparationis catechumenatus liturgice signabant et ad celebrationem sacramentorum initiationis christianae ducebant. 1231 Ubi infantium Baptismus ample habitualis forma celebrationis effectus est huius sacramenti, ipsa est facta actus unicus qui gradus initiationi christianae praevios, modo valde compendiario, colligit. Propter suam ipsam naturam, Baptismus infantium catechumenatum exigit postbaptismalem. Agitur non solum de necessitate institutionis Baptismo posterioris, sed de necessaria gratiae baptismalis explicatione in personae incremento. Hic est proprius catechismi locus. 1232 A Concilio Vaticano II pro Ecclesia latina « catechumenatus adultorum pluribus gradibus distinctus » est restauratus. 174 Eius inveniuntur ritus in Ordine initiationis christianae adultorum (1972). Concilium ceterum permisit ut, « praeter ea quae in traditione christiana habentur », in terris missionum admittantur « illa etiam elementa [...] quae apud unumquemque populum in usu esse reperiuntur, quatenus ritui christiano accommodari possunt ». 175 1233 Hodie igitur in omnibus latinis et orientalibus ritibus, initiatio christiana adultorum ab eorum in catechumenatum incipit ingressu, suumque attingit culmen in unica celebratione trium sacramentorum Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae. 176 In ritibus orientalibus, initiatio christiana infantium in Baptismo incipit quem immediate Confirmatio et Eucharistia sequuntur, dum in ritu Romano illa per catecheseos prosequitur annos ut posterius Confirmatione concludatur et Eucharistia quae culmen est eorum initiationis christiana. 177 Mystagogia celebrationis 1234 Sensus et gratia sacramenti Baptismi clare in ritibus eius apparent celebrationis. Fideles, gestus et verba huius celebrationis attenta participatione sequentes, initiantur divitiis quas hoc sacramentum in unoquoque novo baptizato significat et efficit. 1235 Signum crucis, in celebrationis limine, Christi denotat sigillum super illum qui ad Eum mox pertinebit et Redemptionis significat gratiam quam Christus nobis per Suam crucem acquisivit. 1236 Verbi Dei annuntiatio candidatis et congregationi veritatem illuminat revelatam, et fidei suscitat responsum, quod a Baptismo est inseparabile. Baptismus est modo peculiari « sacramentum fidei », quia ipse sacramentalis in vitam fidei est ianua. 1237 Quia Baptismus a peccato et ab eius instigatore, Diabolo, significat liberationem, unus (vel plures) super candidatum profertur exorcismus. Ipse ungitur catechumenorum oleo vel celebrans ei imponit manum, et ipse Satanae explicite abrenuntiat. Ita praeparatus, potest Ecclesiae profiteri fidem in quam ipse per Baptismum « tradetur ». 178 1238 Aqua baptismalis deinde (sive in momento ipso sive in Vigilia Paschali) per Epiclesis consecratur orationem. Ecclesia petit a Deo ut, per Eius Filium, Spiritus Sancti virtus in hanc descendat aquam, ut qui in ea baptizabuntur, « ex aqua et Spiritu » nascantur (Io 3,5). 1239 Tunc sacramenti sequitur ritus essentialis: Baptismus proprie dictus, qui mortem peccato significat et efficit, atque ingressum in vitam Sanctissimae Trinitatis per configurationem mysterio Paschali Christi. Baptismus modo maxime significativo fit per triplicem immersionem in aquam baptismalem. Sed ab antiquitate potest etiam conferri ter super caput candidati infundendo aquam. 1240 In Ecclesia latina, hanc triplicem infusionem haec verba comitantur ministri: « N., ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». In liturgiis orientalibus, catechumeno ad Orientem verso, sacerdos dicit: « Servus Dei, N., baptizatur in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Et ad uniuscuiusque Personae Sanctissimae Trinitatis invocationem, ille eum in aquam mergit et ab ipsa extollit. 1241 Unctio sancti chrismatis, olei fragrantis ab Episcopo consecrati, Spiritus Sancti significat donum novo baptizato collatum. Ipse effectus est christianus, id est « unctus » a Spiritu Sancto, incorporatus Christo qui Sacerdos, Propheta et Rex est unctus. 179 1242 In Ecclesiarum Orientalium liturgia, unctio postbaptismalis sacramentum est Chrismationis (Confirmationis). In liturgia Romana, ipsa secundam annuntiat sancti chrismatis unctionem quam Episcopus conferet: sacramentum Confirmationis quod unctionem baptismalem quasi « confirmat » et perficit. 1243 Vestis alba baptizatum Christum induisse, 180 cum Christo surrexisse, symbolice indicat. Cereus de Cereo Paschali accensus Christum significat neophytum illuminasse. In Christo, baptizati sunt « lux mundi » (Mt 5,14). 181 Novus baptizatus iam filius est Dei in Filio Unico. Filiorum Dei potest dicere orationem: Pater noster. 1244 Prima Communio eucharistica. Neophytus, filius Dei effectus, vestique nuptiali indutus, « ad cenam nuptiarum Agni » admittitur et vitae novae recipit nutrimentum, corpus et sanguinem Christi. Ecclesiae Orientales vivam servant conscientiam unitatis initiationis christianae, sanctam Communionem donantes omnibus novis baptizatis et confirmatis, etiam parvulis infantibus, verbum Domini recolentes: « Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos » (Mc 10,14). Ecclesia latina, accessum ad sanctam Communionem illis reservans qui usus rationis attigerunt aetatem, apertionem Baptismi ad Eucharistiam exprimit, infantem mox baptizatum ad altare pro oratione « Pater noster » admovens. 1245 Sollemnis benedictio celebrationem concludit Baptismi. Cum de recenter natorum agitur Baptismo, matris benedictio peculiarem habet locum. IV. Quis Baptismum recipere potest? 1246 « Baptismi capax est omnis et solus homo nondum baptizatus ». 182 Baptismus adultorum 1247 Ab Ecclesiae originibus, adultorum Baptismus est condicio omnium frequentissima ubi Evangelii annuntiatio adhuc est recens. Catechumenatus (praeparatio ad Baptismum) locum tunc habet magni momenti. Is, cum initiatio ad fidem sit et ad vitam christianam, disponere debet ad doni Dei in Baptismo, Confirmatione et Eucharistia acceptionem. 1248 Scopus catechumenatus, seu formationis catechumenorum, est illis efficere possibile, incepto divino respondendo et in unione cum quadam ecclesiali communitate, suam conversionem suamque fidem ad maturitatem ducere. Agitur de « totius vitae christianae » institutione, qua « discipuli cum Christo suo Magistro coniunguntur. Catechumeni ergo apte initientur mysterio salutis et exercitio morum evangelicorum sacrisque ritibus, successivis temporibus celebrandis, introducantur in vitam fidei, liturgiae et caritatis populi Dei ». 183 1249 Catechumeni « iam [...] cum Ecclesia coniuncti sunt, iam de domo sunt Christi et non raro iam vitam agunt fidei, spei et caritatis ». 184 Eos « iam ut suos dilectione et cura complectitur Mater Ecclesia ». 185 Baptismus infantium 1250 Cum natura lapsa et peccato originali maculata nati, etiam ipsi infantes nova egent in Baptismo nativitate 186 ut liberentur a tenebrarum potestate et transferantur in dominium libertatis filiorum Dei, 187 ad quam omnes homines vocantur. In Baptismo infantium peculiariter manifestatur pura gratuitas gratiae salutis. Ideo Ecclesia et parentes infantem inaestimabili privarent gratia deveniendi in filium Dei, si ei, paulo post nativitatem, Baptismum non conferrent. 188 1251 Parentes christiani agnoscent, hanc praxim etiam congruere cum suo munere nutritorum vitae a Deo illis concreditae. 189 1252 Praxis parvulos baptizandi infantes traditio Ecclesiae est immemorialis. A saeculo II explicita de illa habentur testimonia. Est tamen vere possibile, iam ab initiis praedicationis apostolicae, cum integrae « domus » Baptismum receperunt, 190 etiam infantes esse baptizatos. 191 Fides et Baptismus 1253 Baptismus est sacramentum fidei. 192 Sed fides communitate eget credentium. Singuli christifideles nonnisi in fide Ecclesiae credere possunt. Fides quae pro Baptismo requiritur non est fides perfecta et matura, sed quoddam initium quod vocatur ad se augendum. Catechumenus vel eius patrinus interrogatur: « Quid petis ab Ecclesia Dei? ». Et respondet: « Fidem! ». 1254 Fides in omnibus baptizatis, sive infantibus sive adultis post Baptismum crescere debet. Hac de causa, Ecclesia, singulis annis, in Vigilia Paschali, renovationem celebrat promissionum baptismalium. Praeparatio ad Baptismum solum ad vitae novae ducit limen. Baptismus fons est vitae novae in Christo ex quo tota vita christiana profluit. 1255 Ut gratia baptismalis explicari possit, parentum adiutorium magni est momenti. Hac etiam in re munus habetur patrini vel matrinae qui solidi debent esse credentes, idonei et parati ad novum baptizatum, infantem vel adultum, adiuvandum in eius vitae christianae itinere. 193 Eorum munus est verum ecclesiale officium. 194 Tota communitas ecclesialis responsabilitatem participat in explicanda et servanda gratia Baptismo recepta. V. Quis baptizare potest? 1256 Ministri ordinarii Baptismi sunt Episcopus et presbyter et, in Ecclesia latina, etiam diaconus. 195 In casu necessitatis, quaelibet persona, etiam non baptizata, intentionem habens requisitam, potest baptizare, 196 formulam baptismalem adhibens trinitariam. Intentio autem requisita est id velle facere quod facit Ecclesia baptizans. Ecclesia huius possibilitatis perspicit rationem in Dei voluntate salvifica universali 197 et in Baptismi necessitate ad salutem. 198 VI. Necessitas Baptismi 1257 Ipse Dominus asserit Baptismum esse ad salutem necessarium. 199 Ille etiam Suis discipulis mandatum dedit nuntiandi Evangelium atque omnes gentes baptizandi. 200 Baptismus ad salutem illis est necessarius quibus Evangelium nuntiatum est et qui possibilitatem habuerunt hoc sacramentum petendi. 201 Ecclesia aliud medium non cognoscit ad ingressum in beatitudinem aeternam in tuto ponendum nisi Baptismum; hac de causa, missionem neglegere vitat quam ea a Domino accepit faciendi ut « ex aqua et Spiritu » illi omnes nascantur qui baptizari possunt. Deus salutem sacramento alligavit Baptismi, sed Ipse non est Suis sacramentis alligatus. 1258 Inde a suo ortu, Ecclesia firmam servat persuasionem, eos qui mortem propter fidem patiuntur, quin Baptismum receperint, sua pro Christo et cum Ipso baptizari morte. Hic Baptismus sanguinis, sicut votum Baptismi, fructus affert Baptismi, quin sit sacramentum. 1259 Pro catechumenis qui ante Baptismum moriuntur, eorum votum explicitum recipiendi illum, paenitentiae de eorum peccatis atque caritati coniunctum, illis praestat salutem quam per sacramentum recipere nequiverunt. 1260 « Cum enim pro omnibus mortuus sit Christus, cumque vocatio hominis ultima revera una sit, scilicet divina, tenere debemus Spiritum Sanctum cunctis possibilitatem offerre ut, modo Deo cognito, huic Paschali mysterio consocientur ». 202 Quilibet homo qui, Evangelium Christi Eiusque Ecclesiam ignorans, veritatem quaerit et Dei facit voluntatem prout illam cognoscit, salvari potest. Supponi potest, tales personas explicite Baptismum fuisse desideraturas, si eius cognovissent necessitatem. 1261 Relate ad infantes mortuos sine Baptismo, Ecclesia non potest nisi eos misericordiae Dei concredere, sicut ipsa in ritu pro eis facit exsequiarum. Re vera, magna misericordia Dei, « qui omnes homines vult salvos fieri » (1 Tim 2,4), et Iesu teneritas erga infantes, propter quam dixit: « Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos » (Mc 10,14), nobis permittunt sperare, viam haberi salutis pro infantibus mortuis sine Baptismo. Tanto vehementior est etiam hortatio Ecclesiae, ne parvuli impediantur infantes quominus ad Christum per sancti Baptismi perveniant donum. VII. Gratia Baptismi 1262 Diversi Baptismi effectus per sensibilia ritus sacramentalis significantur elementa. Immersio in aquam ad symbolismos appellat mortis et purificationis, sed etiam ad illos regenerationis et renovationis. Duo praecipui effectus sunt ergo peccatorum purificatio et nova in Spiritu Sancto nativitas. 203 In remissionem peccatorum... 1263 Per Baptismum omnia peccata remittuntur, peccatum originale et omnia personalia peccata, sicut etiam omnes peccati poenae. 204 Re vera in eis qui sunt regenerati, nihil manet quod eos Regnum Dei ingredi impediat, neque Adae peccatum neque peccatum personale, neque peccati consequentiae, quarum gravissima est a Deo separatio. 1264 Quaedam tamen consequentiae temporales peccati in baptizato permanent, sicut dolores, aegritudo, mors, vel fragilitates vitae inhaerentes, sicut indolis debilitates, etc., vel etiam inclinatio ad peccatum quae concupiscentia vel metaphorice fomes peccati a Traditione appellatur: « quae, cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus et viriliter per Christi Iesu gratiam repugnantibus non valet. Quin immo "qui legitime certaverit, coronabitur" (2 Tim 2,5) ». 205 « Nova creatura » 1265 Baptismus non solum ab omnibus peccatis purificat, sed etiam e neophyto « novam creaturam » facit, 206 filium Dei adoptivum 207 qui effectus est « divinae consors naturae », 208 Christi membrum 209 et cum Eo coheres, 210 Spiritus Sancti templum. 211 1266 Sanctissima Trinitas baptizato gratiam sanctificantem, gratiam iustificationis largitur: — quae illum reddit capacem credendi in Deum, in Eum sperandi Eumque amandi per virtutes theologales; — illi potestatem praebet vivendi et agendi secundum Spiritus Sancti motionem per dona Spiritus Sancti; — illum in bono per virtutes morales crescendi dat facultatem. Sic totus vitae supernaturalis christiani organismus in sancto radicatur Baptismo. Ecclesiae, Christi corpori, incorporati 1267 Baptismus nos membra efficit corporis Christi. « Propter quod [...] sumus invicem membra » (Eph 4,25). Baptismus Ecclesiae incorporat. E baptismalibus fontibus unus nascitur populus Dei Novi Foederis, qui omnes limites naturales vel humanos superat nationum, culturarum, stirpium et sexuum: « Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus » (1 Cor 12,13). 1268 Baptizati « lapides vivi » sunt effecti ad aedificationem « domus spiritalis in sacerdotium sanctum » (1 Pe 2,5). Per Baptismum, Christi participant sacerdotium Eiusque missionem propheticam et regiam, ipsi sunt « genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes » annuntient « Eius qui de tenebris [...] [eos] vocavit in admirabile lumen Suum » (1 Pe 2,9). Baptismus in sacerdotio communi fidelium largitur participationem. 1269 Baptizatus, membrum Ecclesiae effectus, non amplius sibi pertinet, 212 sed Illi qui pro nobis mortuus est et resurrexit. 213 Exinde vocatur ut se aliis submittat, 214 illis serviat 215 in Ecclesiae communione atque ut « oboediens et docilis » Ecclesiae sit praepositis 216 eosque observantia et caritate prosequatur. 217 Sicut Baptismus fons est responsabilitatum et obligationum, etiam baptizatus iuribus in Ecclesiae gaudet sinu: ut sacramenta recipiat, ut verbo Dei nutriatur et ut aliis spiritualibus sustineatur Ecclesiae adiumentis. 218 1270 Baptizati, « in filios Dei [per Baptismum] regenerati, fidem quam a Deo per Ecclesiam acceperunt coram hominibus profiteri tenentur » 219 et actuositatem apostolicam et missionalem populi Dei participare. 220 Sacramentale unitatis christianorum vinculum 1271 Baptismus fundamentum constituit communionis inter omnes christianos, etiam relate ad illos qui nondum in plena sunt cum Ecclesia catholica communione: « Hi enim qui in Christo credunt et Baptismum rite receperunt, in quadam cum Ecclesia catholica communione, etsi non perfecta, constituuntur. [...] Iustificati ex fide in Baptismate, Christo incorporantur, ideoque christiano nomine iure decorantur et a filiis Ecclesiae catholicae ut fratres in Domino merito agnoscuntur ». 221 « Baptismus igitur vinculum unitatis sacramentale constituit vigens inter omnes qui per illum regenerati sunt ». 222 Signum spirituale indelebile... 1272 Baptizatus, Christo per Baptismum incorporatus, Christo est configuratus. 223 Baptismus christianum signat sigillo spirituali indelebili (charactere) quod eum ad Christum pertinere significat. Hoc sigillum nullo peccato deletur, quamquam peccatum impedit ne Baptismus suos fructus salutis ferat. 224 Baptismus, semel pro semper collatus, iterari non potest. 1273 Fideles, Ecclesiae per Baptismum incorporati, characterem receperunt sacramentalem qui eos cultui religioso christiano consecrat. 225 Sigillum baptismale christianos reddit capaces eosque obligat ad Deo serviendum in participatione viva sanctae liturgiae Ecclesiae et ad eorum sacerdotium baptismale exercendum testimonio vitae sanctae et caritatis actuosae. 226 1274 « Dominicus character » 227 est sigillum quo Spiritus nos signavit « in diem Redemptionis » (Eph 4,30). 228 « Baptismus est sigillum vitae aeternae ». 229 Fidelis qui usque ad finem « sigillum servaverit », id est, exigentiis Baptismi sui permanserit fidelis, poterit « cum signo fidei » 230 decedere, cum sui Baptismi fide, in exspectatione beatae visionis Dei — quae fidei est consummatio — et in spe resurrectionis. Compendium 1275 Christiana initiatio per trium sacramentorum complexum adimpletur: per Baptismum qui est vitae novae initium; per Confirmationem quae eius est solidatio; et per Eucharistiam quae corpore et sanguine Christi nutrit discipulum ut hic in Illum transformetur. 1276 «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis » (Mt 28,19-20). 1277 Baptismus nativitatem ad novam vitam constituit in Christo. Secundum voluntatem Domini, necessarius est ad salutem, sicut ipsa Ecclesia in quam Baptismus introducit. 1278 Ritus essentialis Baptismi consistit in immersione candidati in aquam vel in aquae infusione super caput eius, Sanctissimae Trinitatis, id est, Patris et Filii et Spiritus Sancti invocationem pronuntiando. 1279 Baptismi fructus seu gratia baptismalis realitas est dives, quae implicat: peccati originalis et omnium peccatorum personalium remissionem, nativitatem ad vitam novam per quam homo filius adoptivus fit Patris, membrum Christi et templum Spiritus Sancti. Eo ipso, baptizatus Ecclesiae, corpori Christi incorporatur, et sacerdotii Christi efficitur particeps. 1280 Baptismus imprimit in anima signum spirituale indelebile, characterem, quod baptizatum cultui christianae religionis consecrat. Propter characterem, Baptismus iterari nequit. 231 1281 Qui mortem propter fidem patiuntur, catechumeni et omnes homines qui, sub gratiae impulsu, quin Ecclesiam cognoscant, Deum sincere quaerunt et Eius voluntatem implere conantur, salvari possunt, etiamsi Baptismum non receperint. 232 1282 Inde a temporibus perquam antiquissimis, Baptismus infantibus administratur, quia ipse gratia et donum est Dei, quae merita non praesupponunt humana; infantes in fide baptizantur Ecclesiae. Ingressus in vitam christianam accessum verae praebet libertati. 1283 Relate ad infantes mortuos sine Baptismo, liturgia Ecclesiae nos invitat ad fiduciam in misericordia divina habendam, et ad orandum pro eorum salute. 1284 In casu necessitatis, quaelibet persona baptizare potest, dummodo intentionem habeat faciendi quod facit Ecclesia et super candidati caput aquam infundat dicens: « Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
(147) Cf Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1314; CIC canones 204, § 1. 849; CCEO canon 675, § 1. (148) Catechismus Romanus 2, 2, 5: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 179. (149) Cf Rom 6,3-4; Col 2,12. (150) Sanctus Iustinus, Apologia, 1, 61: CA 1, 168 (PG 6, 421). (151) Cf Heb 10,32. (152) Cf 1 Thess 5,5. (153) Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 40, 3-4: SC 358, 202-204 (PG 36, 361-364). (154) Vigilia Paschalis, Benedictio aquae: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 283. (155) Cf Gn 1,2. (156) Vigilia Paschalis, Benedictio aquae: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 283. (157) Vigilia Paschalis, Benedictio aquae: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 283. (158) Vigilia Paschalis, Benedictio aquae: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 283. (159) Cf Mt 3,13. (160) Cf Mc 16,15-16. (161) Cf Mt 3,15. (162) Cf Phil 2,7. (163) Cf Mt 3,16-17. (164) Cf Mc 10,38; Lc 12,50. (165) Cf Io 19,34. (166) Cf 1 Io 5,6-8. (167) Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 2, 2, 6: CSEL 73, 27-28 (PL 16, 425-426). (168) Cf Act 2,41; 8,12-13; 10,48; 16,15. (169) Cf Col 2,12. (170) Cf Gal 3,27. (171) Cf 1 Cor 6,11; 12,13. (172) Cf 1 Pe 1,23; Eph 5,26. (173) Sanctus Augustinus, In Iohannis evangelium tractatus, 80,3: CCL 36, 529 (PL 35, 1840). (174) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 64: AAS 56 (1964) 117. (175) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 65: AAS 56 (1964) 117; cf Ibid., 37-40: AAS 56 (1964) 110-111. (176) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 14: AAS 58 (1966) 963; CIC canones 851. 865-866. (177) Cf CIC canones 851, 2. 868. (178) Cf Rom 6,17. (179) Cf Ordo Baptismi parvulorum, 62 (Typis Polyglottis Vaticanis 1969) p. 32. (180) Cf Gal 3,27. (181) Cf Phil 2,15. (182) CIC canon 864; cf CCEO canon 679. (183) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 14: AAS 58 (1966) 962-963; cf Ordo initiationis christianae adultorum, Praenotanda 19 (Typis Polyglottis Vaticanis 1972) p. 11; Ibid., De tempore catechumenatus eiusque ritibus 98, p. 36. (184) Concilium Vaticanum II, Decr. Ad gentes, 14: AAS 58 (1966) 963. (185) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS 57 (1965) 19; cf CIC canones 206. 788. (186) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 4: DS 1514. (187) Cf Col 1,12-14. (188) Cf CIC canon 867; CCEO canon 686, § 1. (189) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15-16; Ibid., 41: AAS 57 (1965) 47; Id., Const. past. Gaudium et spes, 48: AAS 58 (1966) 1067-1069; CIC canones 774, § 2. 1136. (190) Cf Act 16,15.33; 18,8; 1 Cor 1,16. (191) Cf Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Pastoralis actio, 4: AAS 72 (1980) 1139. (192) Cf Mc 16,16. (193) Cf CIC canones 872-874. (194) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 67: AAS 56 (1964) 118. (195) Cf CIC canon 861, § 1; CCEO canon 677, § 1. (196) Cf CIC canon 861, § 2. (197) Cf 1 Tim 2,4. (198) Cf Mc 16,16. (199) Cf Io 3,5. (200) Cf Mt 28,20. Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Canones de sacramento Baptismi, canon 5: DS 1618; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 14: AAS 57 (1965) 18; Id., Decr. Ad gentes, 5: AAS 58 (1966) 951-952. (201) Cf Mc 16,16. (202) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1043; cf Id., Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20; Id., Decr. Ad gentes, 7: AAS 58 (1966) 955. (203) Cf Act 2,38; Io 3,5. (204) Cf Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1316. (205) Concilium Tridentinum, Sess. 5a, Decretum de peccato originali, canon 5: DS 1515. (206) Cf 2 Cor 5,17. (207) Cf Gal 4,5-7. (208) Cf 2 Pe 1,4. (209) Cf 1 Cor 6,15; 12,27. (210) Cf Rom 8,17. (211) Cf 1 Cor 6,19. (212) Cf 1 Cor 6,19. (213) Cf 2 Cor 5,15. (214) Cf Eph 5,21; 1 Cor 16,15-16. (215) Cf Io 13,12-15. (216) Cf Heb 13,17. (217) Cf 1 Thess 5,12-13. (218) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 37: AAS 57 (1965) 42-43; CIC canones 208-223; CCEO canon 675, § 2. (219) 7 Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 16. (220) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 17: AAS 57 (1965) 21; Id., Decr. Ad gentes, 7: AAS 58 (1966) 956; Ibid., 23: AAS 58 (1966) 974-975. (221) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 3: AAS 57 (1965) 93. (222) Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 22: AAS 57 (1965) 105. (223) Cf Rom 8,29. (224) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Canones de sacramentis in genere, canon 9: DS 1609; Ibid., Canones de sacramento Baptismi, canon 6: DS 1619. (225) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 16. (226) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 15-16. (227) Cf Sanctus Augustinus, Epistula 98, 5: CSEL 34, 527 (PL 33, 362). (228) Cf Eph 1,13-14; 2 Cor 1,21-22. (229) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Demonstratio praedicationis apostolicae, 3: SC 62, 32. (230) Prex Eucharistica I seu Canon Romanus: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 454. (231) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Canones de sacramentis in genere, canon 9: DS 1609; Ibid., Canones de sacramento Baptismi, canon 11: DS 1624. (232) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 16: AAS 57 (1965) 20. |