Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

PARS SECUNDA 
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

SECTIO SECUNDA 
SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA

1210 Sacramenta novae Legis a Christo sunt instituta et numero sunt septem, scilicet, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Poenitentia, Unctio infirmorum, Ordo et Matrimonium. Septem sacramenta omnes gressus omniaque magni ponderis momenta in christiani vita attingunt: ipsa vitae fidei christianorum originem et augmentum, sanationem praebent atque missionem. In hoc quaedam habetur similitudo inter vitae naturalis gressus illosque vitae spiritualis. 144

1211 Secundum hanc analogiam, imprimis tria exponentur sacramenta initiationis christianae (caput primum), deinde sacramenta sanationis (caput secundum), tandem sacramenta quae in servitium sunt communionis et missionis fidelium (caput tertium). Hic utique ordo unicus possibilis non est, sed perspicere permittit sacramenta quemdam efformare organismum in quo unumquodque particulare sacramentum suum habet locum vitalem. In hoc organismo Eucharistia locum obtinet singularem quatenus « sacramentorum sacramentum »: « Omnia alia sacramenta ordinari videntur ad hoc sacramentum sicut ad finem ». 145


(144) Cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 65, a. 1, c: Ed. Leon. 12, 56-57.

(145) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 65, a. 3, c: Ed. Leon. 12, 60.