CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE PARS SECUNDA MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO SECTIO PRIMA OECONOMIA SACRAMENTALIS CAPUT PRIMUM MYSTERIUM PASCHALE IN ECCLESIAE TEMPORE ARTICULUS 2 MYSTERIUM PASCHALE IN ECCLESIAE SACRAMENTIS 1113 Tota vita liturgica Ecclesiae circa Sacrificium eucharisticum et sacramenta vertit.39 In Ecclesia septem sunt sacramenta: Baptismus, Confirmatio seu Chrismatio, Eucharistia, Paenitentia, Unctio infirmorum, Ordo et Matrimonium.40 In hoc articulo agitur de eo quod septem Ecclesiae sacramentis ratione doctrinali commune est. Id quod ratione celebrationis est commune, in capite secundo exponetur, et quod proprium unicuique est eorum, obiectum erit secundae sectionis. I. Christi sacramenta 1114 « Sanctarum Scripturarum doctrinae, apostolicis Traditionibus [...] et Patrum consensui inhaerendo »,41 profitemur « sacramenta novae Legis [...] fuisse omnia a Iesu Christo Domino nostro instituta ».42 1115 Iam verba et opera Iesu, tempore Eius vitae occultae Eiusque ministerii publici, salvifica erant. Eius mysterii Paschalis anticipabant virtutem. Illa id annuntiabant et praeparabant quod Ipse Ecclesiae erat daturus, cum omnia essent adimpleta. Mysteria vitae Christi fundamenta sunt illius quod Christus deinceps per Ecclesiae Suae ministros in sacramentis dispensat, quia « quod [...] Redemptoris nostri conspicuum fuit, in sacramenta transivit ».43 1116 « Virtutes quae exeunt » de corpore Christi,44 semper viventis et vivificantis, actiones Spiritus Sancti in Eius corpore operantis quod est Ecclesia, sacramenta « opera capitalia Dei » sunt in Novo et aeterno Foedere. II. Ecclesiae sacramenta 1117 Ecclesia, per Spiritum qui eam « in omnem veritatem » (Io 16,13) deducit, hunc thesaurum a Christo receptum paulatim agnovit eiusque « dispensationem » determinavit sicut pro sacrarum Scripturarum canone fecit et fidei doctrina, tamquam fidelis mysteriorum Dei dispensatrix.45 Sic Ecclesia saeculorum discrevit decursu, inter suas celebrationes liturgicas, septem esse quae, sensu huius termini proprio, sacramenta sunt a Domino instituta. 1118 Sacramenta, hoc duplici sensu, sunt « Ecclesiae »: ea sunt « per illam » et « pro illa ». Sunt « per Ecclesiam » quia haec sacramentum est actionis Christi in ea per Spiritus Sancti missionem operantis. Et sunt « pro Ecclesia », sunt « sacramenta [...] quibus aedificatur Ecclesia »,46 quippe quae hominibus, praesertim in Eucharistia, mysterium communionis Dei-Amoris, Unius in Tribus Personis, manifestant et communicant. 1119 Ecclesia, cum Christo-Capite constituens « unam dumtaxat [...] mysticam personam »,47 in sacramentis operatur tamquam « communitas sacerdotalis » « organice exstructa »:48 per Baptisma et Confirmationem, populus sacerdotalis ad liturgiam celebrandam fit aptus; ex altera parte, quidam fideles, sacro Ordine insigniti, « ad Ecclesiam verbo et gratia Dei pascendam, Christi nomine instituuntur ».49 1120 Ministerium ordinatum seu « sacerdotium ministeriale »50 in sacerdotii baptismalis est servitium. Illud Christum revera, in sacramentis, agere per Spiritum Sanctum pro Ecclesia praestat. Missio salutis a Patre Eius Filio incarnato concredita, Apostolis committitur et per eos successoribus eorum: hi Spiritum Sanctum Iesu accipiunt ad agendum in nomine et in persona Eius.51 Sic ministerium ordinatum vinculum est sacramentale quod actionem liturgicam coniungit cum eo quod Apostoli dixerunt et fecerunt, et, per illos, cum eo quod Christus, sacramentorum fons et fundamentum, dixit et fecit. 1121 Tria sacramenta Baptismi, Confirmationis et Ordinis, praeter gratiam, sacramentalem conferunt characterem seu « signum » per quod christianus Christi participat sacerdotium et Ecclesiae fit pars secundum status et munera diversa. Haec configuratio Christo et Ecclesiae, a Spiritu effecta, indelebilis est,52 perpetuo permanet in christiano tamquam dispositio positiva pro gratia, tamquam promissio et cautio protectionis divinae atque tamquam vocatio ad cultum divinum et ad Ecclesiae servitium. Haec igitur sacramenta numquam possunt iterari. III. Sacramenta fidei 1122 Christus Suos Apostolos misit ut praedicent « in nomine Eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes » (Lc 24,47). « Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » (Mt 28,19). Missio baptizandi, missio igitur sacramentalis, in missione evangelizandi implicatur, quia sacramentum a verbo Dei et a fide praeparatur quae huic verbo est assensus:
« Populus Dei primum coadunatur Verbo Dei vivi [...]. Verbi praedicatio requiritur ad ipsum ministerium sacramentorum, quippe quae sint sacramenta fidei, quae de Verbo nascitur et nutritur ».53
1123 « Sacramenta ordinantur ad sanctificationem hominum, ad aedificationem corporis Christi, ad cultum denique Deo reddendum; ut signa vero etiam ad instructionem pertinent. Fidem non solum supponunt, sed verbis et rebus etiam alunt, roborant, exprimunt; quare fidei sacramenta dicuntur ».54 1124 Ecclesiae fides fidem praecedit fidelis, qui invitatur ut illi adhaereat. Cum Ecclesia sacramenta celebrat, fidem profitetur ab Apostolis receptam. Inde vetus adagium: « Lex orandi, lex credendi » (vel: « Legem credendi lex statuat supplicandi », secundum Prosperum Aquitanum [saeculo quinto]).55 Lex orationis est lex fidei. Ecclesia credit sicut orat. Liturgia elementum est constituens sanctae et vivificae Traditionis.56 1125 Hac de causa, nullus ritus sacramentalis potest ad placitum ministri vel communitatis mutari vel ad eorum variari commodum. Ipsa auctoritas Ecclesiae suprema non potest liturgiam ad placitum commutare suum, sed solummodo in oboedientia fidei et in religiosa mysterii liturgiae observantia. 1126 Ceterum, quia sacramenta communionem fidei in Ecclesia exprimunt et explicant, lex orandi quoddam est e criteriis essentialibus dialogi qui unitatem christianorum intendit restaurare.57 IV. Sacramenta salutis 1127 Sacramenta, in fide digne celebrata, gratiam conferunt quam significant.58 Sunt efficacia quia in eis Ipse Christus operatur: Ipse est qui baptizat, Ipse est qui in Suis agit sacramentis ut gratiam communicet quam sacramentum significat. Pater orationem Ecclesiae Filii Sui semper exaudit, quae, in uniuscuiusque sacramenti Epiclesi, suam fidem exprimit in virtutem Spiritus. Sicut ignis transformat in se quidquid tangit, Spiritus Sanctus in vitam transformat divinam id quod Eius virtuti submittitur. 1128 Hic est sensus affirmationis Ecclesiae:59 sacramenta agunt ex opere operato (seu « ex ipso facto quod actio adimpleta est »), id est, virtute salvifici operis Christi, semel pro semper adimpleti. Inde hoc sequitur: « non [...] sacramentum perficitur per iustitiam hominis dantis vel suscipientis, sed per virtutem Dei ».60 Eo ipso quod sacramentum secundum intentionem Ecclesiae celebratur, virtus Christi et Eius Spiritus in eo et per id operatur independenter a sanctitate personali ministri. Tamen, sacramentorum fructus etiam a dispositionibus dependent illius qui ea recipit. 1129 Ecclesia affirmat sacramenta Novi Foederis esse pro credentibus ad salutem necessaria.61 « Gratia sacramentalis » est gratia Spiritus Sancti a Christo donata et unicuique sacramento propria. Spiritus sanat et transformat illos qui Eum recipiunt Filio Dei ipsos conformans. Vitae sacramentalis fructus est, ut Spiritus adoptionis fideles deificet,62 eos modo vitali cum Filio unico, Salvatore, coniungens. V. Sacramenta vitae aeternae 1130 Ecclesia mysterium Domini sui celebrat « donec veniat » (1 Cor 11,26) et « sit Deus omnia in omnibus » (1 Cor 15,28). Inde ab aetate apostolica, liturgia ad suum trahitur finem per gemitum Spiritus in Ecclesia: « Marana tha! » (1 Cor 16,22). Sic liturgia desiderium participat Iesu: « Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, [...] donec impleatur in Regno Dei » (Lc 22,15-16). In Christi sacramentis, Ecclesia iam recipit arrabonem Eius hereditatis, iam vitam participat aeternam, licet exspectans « beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi » (Tit 2,13). « Et Spiritus et Sponsa dicunt: "Veni!" [...] Veni, Domine Iesu! » (Apc 22,17.20).
Sanctus Thomas ita diversas signi sacramentalis rationes compendiat: « Sacramentum est et signum rememorativum eius quod praecessit, scilicet passionis Christi; et demonstrativum eius quod in nobis efficitur per Christi passionem, scilicet gratiae; et prognosticum, idest praenuntiativum, futurae gloriae ».63
Compendium 1131 Sacramenta sunt signa efficacia gratiae, a Christo instituta et Ecclesiae concredita, per quae vita divina nobis praebetur. Ritus visibiles quibus sacramenta celebrantur, gratias significant et efficiunt unicuique sacramento proprias. Fructum ferunt in illis qui ea cum requisitis recipiunt dispositionibus. 1132 Ecclesia sacramenta celebrat tamquam sacerdotalis communitas a sacerdotio baptismali et ab illo ministrorum ordinatorum exstructa. 1133 Spiritus Sanctus ad sacramenta per Verbum Dei praeparat et per fidem quae Verbum accipit in cordibus bene dispositis. Tunc sacramenta fidem roborant et exprimunt. 1134 Vitae sacramentalis fructus est simul personalis et ecclesialis. Ex altera parte, hic fructus pro omni fideli est vita pro Deo in Iesu Christo; ex altera, pro Ecclesia est augmentum in caritate et in eius missione testimonii.
(39) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 6: AAS 56 (1964) 100. (40) Cf Concilium Lugdunense II, Professio fidei Michaelis Palaeologi imperatoris: DS 860; Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1310; Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 1: DS 1601. (41) Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Prooemium: DS 1600. (42) Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 1: DS 1601. (43) Sanctus Leo Magnus, Sermo 74, 2: CCL 138A, 457 (PL 54, 398). (44) Cf Lc 5,17; 6,19; 8,46. (45) Cf Mt 13,52; 1 Cor 4,1. (46) Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 22, 17: CSEL 402, 625 (PL 41, 779); cf Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 64, a. 2, ad 3: Ed. Leon. 12, 43. (47) Pius XII, Litt. enc. Mystici corporis: AAS 35 (1943) 226. (48) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15. (49) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15. (50) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 10: AAS 57 (1965) 14. (51) Cf Io 20,21-23; Lc 24,47; Mt 28,18-20. (52) Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 9: DS 1609. (53) Concilium Vaticanum II, Decr. Presbyterorum ordinis, 4: AAS 58 (1966) 995-996. (54) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 59: AAS 56 (1964) 116. (55) Indiculus, c. 8: DS 246 (PL 51, 209). (56) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 821. (57) Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Unitatis redintegratio, 2: AAS 57 (1965) 91-92; Ibid., 15: AAS 57 (1965) 101-102. (58) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 5: DS 1605; Ibid., canon 6: DS 1606. (59) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Canones de sacramentis in genere, canon 8: DS 1608. (60) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 68, a. 8, c.: Ed. Leon. 12, 100. (61) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 4a, Canones de sacramentis in genere, canon 8: DS 1604. (62) Cf 2 Pe 1,4. (63) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 60, a. 3, c.: Ed. Leon. 12,6. |