Index

Back Print

 

PARS SECUNDA 
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

Cur liturgia?

1066 Ecclesia, in Symbolo fidei, mysterium profitetur Sanctissimae Trinitatis et « mysterium voluntatis Suae secundum beneplacitum Eius » (Eph 1,9) super totam creationem: Pater « mysterium voluntatis Suae » adimplet Filium Suum dilectum Suumque Spiritum Sanctum pro salute mundi donans et pro Sui Nominis gloria. Tale est mysterium Christi1 revelatum et peractum in historia secundum consilium, « dispositionem » sapienter ordinatam quae a sancto Paulo « dispensatio [oeconomia] mysterii » (Eph 3,9) appellatur et a traditione patristica « Oeconomia Verbi incarnati » vel « Oeconomia salutis » appellabitur.

1067 « Hoc autem humanae Redemptionis et perfectae Dei glorificationis opus, cui divina magnalia in populo Veteris Testamenti praeluserant, adimplevit Christus Dominus, praecipue per Suae beatae passionis, ab inferis Resurrectionis et gloriosae Ascensionis Paschale mysterium, quo "mortem nostram moriendo destruxit, et vitam resurgendo reparavit". Nam de latere Christi in cruce dormientis ortum est totius Ecclesiae mirabile sacramentum ».2 Hac de causa, Ecclesia in liturgia praecipue mysterium celebrat Paschale per quod Christus opus nostrae salutis adimplevit.

1068 Ecclesia hoc Christi mysterium in sua liturgia annuntiat et celebrat, ut fideles ex eo vivant idque in mundo testentur:

« Liturgia enim, per quam, maxime in divino Eucharistiae Sacrificio, "opus nostrae Redemptionis exercetur", summe eo confert ut fideles vivendo exprimant et aliis manifestent mysterium Christi et genuinam verae Ecclesiae naturam ».3

Quid verbum « liturgia » significat?

1069 Verbum « liturgia » originaliter « opus publicum », « in nomine populi pro populo servitium » significat. In traditione christiana significare vult, Dei populum « opus Dei »4 participare. Christus, Redemptor noster et Summus Sacerdos, per liturgiam, in Ecclesia Sua, cum ipsa et per ipsam, opus prosequitur nostrae Redemptionis.

1070 Verbum « liturgia » in Novo Testamento adhibetur ad denotandum non solum divini cultus celebrationem,5 sed etiam Evangelii nuntium6 et caritatem in actu.7 In omnibus his adiunctis agitur de Dei et hominum servitio. Ecclesia in celebratione liturgica est serva, ad imaginem Domini sui, unius « Liturgi »,8 Eius participans sacerdotium (cultum) propheticum (nuntium) et regale (caritatis servitium):

« Merito igitur liturgia habetur veluti Iesu Christi sacerdotalis muneris exercitatio, in qua per signa sensibilia significatur et modo singulis proprio efficitur sanctificatio hominis, et a mystico Iesu Christi corpore, Capite nempe Eiusque membris, integer cultus publicus exercetur. Proinde omnis liturgica celebratio, utpote opus Christi Sacerdotis Eiusque corporis, quod est Ecclesia, est actio sacra praecellenter, cuius efficacitatem eodem titulo eodemque gradu nulla alia actio Ecclesiae adaequat ».9

Liturgia tamquam vitae fons

1071 Liturgia, opus Christi, est etiam Eius Ecclesiae actio. Eadem Ecclesiam efficit et manifestat tamquam signum visibile communionis Dei et hominum per Christum. Fideles assumit in novam communitatis vitam. Implicat participationem ab omnibus « scienter, actuose et fructuose »10 peractam.

1072 « Liturgia non explet totam actionem Ecclesiae »:11 illam evangelizatio, fides et conversio debent praecedere; tunc ipsa in vita fidelium suos potest ferre fructus: vitam novam secundum Spiritum, obligationem in missione Ecclesiae et servitium pro eius unitate.

Oratio et liturgia

1073 Liturgia est etiam participatio orationis Christi, ad Patrem in Spiritu Sancto directae. In ea, omnis oratio christiana suum fontem suumque invenit finem. Per liturgiam, homo interior radicatur et fundatur12 super Dei « nimiam caritatem [...], qua dilexit nos » (Eph 2,4) in Filio Suo dilecto. Est idem « mirabile Dei » quod vita ducitur et interius fit ab omni oratione, « omni tempore in Spiritu » (Eph 6,18).

Catechesis et liturgia

1074 « Liturgia est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat ».13 Ea locus est praecipuus catechesis populi Dei. « Catechesis suapte natura cum omnibus celebrationibus liturgicis atque sacramentalibus coniungitur, quippe cum in sacramentis, maxime in Eucharistia, Christus Iesus cumulate agat ad hominum transformationem ».14

1075 Catechesis liturgica in mysterium Christi conatur introducere (ipsa est mistagogia), a visibili ad invisibile procedens, a significanti ad significatum, a « sacramentis » ad « mysteria ». Talis catechesis ad competentiam pertinet catechismorum localium et regionalium. Hic Catechismus, qui ad totius Ecclesiae servitium in diversitate eius rituum eiusque culturarum esse vult,15 id exponet quod fundamentale est totique Ecclesiae commune ad liturgiam tamquam mysterium et celebrationem attinens (sectio prima), deinde septem sacramenta et sacramentalia (sectio secunda).


(1) Cf Eph 3,4.

(2) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 5: AAS 56 (1964) 99.

(3) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 2: AAS 56 (1964) 97-98.

(4) Cf Io 17,4.

(5) Cf Act 13,2; Lc 1,23.

(6) Cf Rom 15,16; Phil 2,14-17.30.

(7) Cf Rom 15,27; 2 Cor 9,12; Phil 2,25.

(8) Cf Heb 8,2.6.

(9) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 7: AAS 56 (1964) 101.

(10) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 11: AAS 56 (1964) 103.

(11) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 9: AAS 56 (1964) 101.

(12) Cf Eph 3,16-17.

(13) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 10: AAS 56 (1964) 102.

(14) Ioannes Paulus II, Adh. ap. Catechesi tradendae, 23: AAS 71 (1979) 1296.

(15) Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 3-4: AAS 56 (1964) 98.