PARS PRIMA PROFESSIO FIDEI SECTIO SECUNDA: FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO CAPUT TERTIUM CREDO IN SPIRITUM SANCTUM ARTICULUS 9 «CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM» 748 « Lumen gentium cum sit Christus, haec sacrosancta Synodus, in Spiritu Sancto congregata, omnes homines claritate Eius, super faciem Ecclesiae resplendente, illuminare vehementer exoptat, omni creaturae Evangelium annuntiando ». 120 His verbis aperitur « Constitutio dogmatica de Ecclesia » Concilii Vaticani II. Sic Concilium articulum fidei de Ecclesia plene ab articulis ostendit dependere qui ad Christum Iesum referuntur. Ecclesia aliud lumen non habet quam illud Christi; illa est aequiparabilis, secundum imaginem quae Patribus placet, lunae cuius totum lumen est solis reverberatio. 749 Articulus de Ecclesia etiam plene ab illo de Spiritu Sancto dependet qui eum praecedit. « Quia cum iam demonstratum sit Spiritum Sanctum omnis sanctitatis fontem et largitorem esse, nunc ab Eodem Ecclesiam sanctitate donatam confitemur ». 121 Ecclesia, secundum Patrum expressionem, locus est « ubi floret Spiritus ». 122 750 Credere Ecclesiam « Sanctam » esse et « Catholicam », illamque esse « Unam » et « Apostolicam » (sicut Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum adiungit) inseparabile est a fide in Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. In Symbolo Apostolico profitemur nos credere sanctam Ecclesiam (« Credo [...] Ecclesiam ») et non in Ecclesiam, ne Deum Eiusque confundamus opera et ut clare bonitati attribuamus Dei omnia dona quae Ipse in Sua posuit Ecclesia. 123
(120) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 1: AAS 57 (1965) 5. (121) Catechismus Romanus, 1, 10, 1: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 104. (122) Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 35: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 82. (123) Cf Catechismus Romanus, 1, 10, 22: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 118. |