Index

Back Print

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT SECUNDUM 
CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM

ARTICULUS 7
« INDE VENTURUS EST IUDICARE VIVOS ET MORTUOS »

I. « Iterum venturus est cum gloria »

Christus iam per Ecclesiam regnat...

668 « Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur » (Rom 14,9). Christi Ascensio in caelum participationem significat Eius humanitatis in Ipsius Dei potentia et auctoritate. Iesus Christus est Dominus: omnem potestatem possidet in caelis et in terra. Ipse est « supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem », quia Pater « omnia subiecit sub pedibus Eius » (Eph 1,20-22). Christus universi mundi est Dominus 607 atque historiae. In Eo historia hominis et etiam tota creatio suam inveniunt « recapitulationem », 608 suum culmen transcendens.

669 Quatenus Dominus, Christus etiam Caput est Ecclesiae quae Eius est corpus. 609 In caelum elevatus et glorificatus, cum plene Suam missionem sic adimplevisset, in Ecclesia Sua permanet in terris. Redemptio fons est auctoritatis quam Christus virtute Spiritus Sancti in Ecclesiam exercet. 610 « Regnum Christi iam praesens in mysterio » 611 est in Ecclesia quae huius « Regni in terris germen et initium constituit ». 612

670 Inde ab Ascensione, consilium Dei suam ingressum est adimpletionem. Iam sumus in « novissima hora » (1 Io 2,18). 613 « Iam ergo fines saeculorum ad nos pervenerunt et renovatio mundi irrevocabiliter est constituta atque in hoc saeculo reali quodam modo anticipatur: etenim Ecclesia iam in terris vera sanctitate licet imperfecta insignitur ». 614 Regnum Christi suam praesentiam per signa miraculosa iam manifestat, 615 quae eius per Ecclesiam comitantur nuntium. 616

...donec omnia Ei subiiciantur

671 Tamen Regnum Christi, iam in Eius Ecclesia praesens, nondum est absolutum « cum potestate et gloria magna » (Lc 21,27) 617 per Adventum Regis in terram. Adhuc Regnum a potestatibus oppugnatur malis, 618 quamquam hae iam in radice sunt per Christi Pascha victae. Donec omnia Ei fuerint submissa, 619 « donec [...] fuerint novi caeli et nova terra, in quibus iustitia habitat, Ecclesia peregrinans, in suis sacramentis et institutionibus, quae ad hoc aevum pertinent, portat figuram huius saeculi quae praeterit et ipsa inter creaturas degit quae ingemiscunt et parturiunt usque adhuc et exspectant revelationem filiorum Dei ». 620 Hac de causa, christiani orant, maxime in Eucharistia, 621 ad Christi properandum reditum, 622 Ei dicentes: « Veni, Domine » (Apc 22,20). 623

672 Christus ante Suam Ascensionem affirmaverat nondum esse horam gloriosae constitutionis Regni messianici ab Israel exspectati, 624 quod omnibus hominibus afferre debebat, secundum Prophetas, 625 ordinem definitivum iustitiae, amoris et pacis. Tempus praesens est, secundum Dominum, Spiritus tempus et testimonii, 626 sed etiam tempus adhuc ab instanti necessitate 627 signatum et a probatione mali 628 quod Ecclesiae non parcet 629 et ultimorum dierum inaugurat proelium. 630 Tempus est exspectationis et vigiliae. 631

Adventus gloriosus Christi, spes Israel

673 Post Ascensionem, Adventus Christi in gloria imminet, 632 quamquam non est nostrum « nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in Sua potestate » (Act 1,7). 633 Hic eventus eschatologicus in quolibet potest impleri momento, 634 quamquam tam ipse « detinetur » quam probatio finalis quae illum praecedet. 635

674 Adventus Messiae gloriosi in quolibet historiae momento ab eo pendet 636 quod agnoscatur ab « omni Israel » 637 cuius pars est indurata 638 in « incredulitate » (Rom 11,2) relate ad Iesum. Sanctus Petrus Iudaeis Hierosolymorum dicit post Pentecosten: « Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata, ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat Eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum Prophetarum » (Act 3,19-21). Et sanctus Paulus ei resonat: « Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio nisi vita ex mortuis? » (Rom 11,15). Ingressus plenitudinis Iudaeorum 639 in salutem messianicam, post plenitudinem gentium, 640 populo Dei effectionem praebebit « plenitudinis Christi » (Eph 4,13), in qua erit « Deus omnia in omnibus » (1 Cor 15,28).

Ultima Ecclesiae probatio

675 Ante Christi Adventum, Ecclesia probationem subire debet finalem quae fidem plurium credentium labefactabit. 641 Persecutio, quae eius peregrinationem comitatur in terris, 642 deteget « mysterium iniquitatis » sub forma religiosae fallaciae hominibus afferentis simulatam eorum problematibus solutionem penso pretio apostasiae a veritate. Fallacia religiosa suprema illa est Anti-Christi, id est, cuiusdam pseudo-messianismi in quo homo se ipsum glorificat loco Dei Eiusque Messiae qui in carne venit. 643

676 Haec antichristica fallacia iam in mundo adumbratur quotiescumque intenditur messianicam in historia adimplere spem quae non nisi ultra historiam per iudicium eschatologicum perfici potest: Ecclesia hanc Regni futuri adulterationem, etiam sub eius forma mitigata, nomine millenarismi reiecit, 644 praecipue sub forma politica messianismi saecularizati, « intrinsecus pravi ». 645

677 Ecclesia gloriam Regni non ingredietur nisi per hoc ultimum Pascha, in quo Dominum suum in Eius Morte Eiusque sequetur Resurrectione. 646 Regnum igitur per Ecclesiae triumphum historicum non adimplebitur 647 secundum progressum quemdam ascendentem, sed per Dei victoriam de ultimo mali impetu, 648 quae faciet ut Eius Sponsa de caelo descendat. 649 Dei triumphus de mali eversione formam sumet Iudicii ultimi, 650 post ultimam cosmicam excussionem huius mundi qui transit. 651

II. « Iudicare vivos et mortuos »

678 Iesus, post Prophetas 652 et Ioannem Baptistam, 653 in Sua praedicatione nuntiavit ultimi diei Iudicium. Tunc in luce ponentur rationes vivendi uniuscuiusque 654 et secretum cordium. 655 Tunc culpabilis condemnabitur incredulitas quae gratiam a Deo oblatam nihili fecit. 656 Habitus relate ad proximum revelabit acceptationem vel repulsionem gratiae et amoris divini. 657 Iesus ultimo die dicet: « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25,40).

679 Christus Dominus est vitae aeternae. Plenum ius de operibus et cordibus hominum definitive iudicandi ad Eum pertinet quatenus mundi Redemptorem. Hoc ius per Suam « acquisivit » crucem. Etiam Pater « iudicium omne dedit Filio » (Io 5,22). 658 Filius autem non venit ut iudicet, sed ut salvet, 659 et ut donet vitam quae in Ipso est. 660 Per reiectionem gratiae in hac vita, unusquisque iam seipsum iudicat, 661 secundum sua recipit opera 662 et etiam se in aeternum damnare potest amoris reiiciens Spiritum. 663

Compendium

680 Christus Dominus iam per Ecclesiam regnat, sed huius mundi nondum sunt omnia Ei submissa. Triumphus Regni Christi sine ultimo quodam impetu potestatum mali non habebitur.

681 Die Iudicii, in fine mundi, Christus in gloria veniet ad definitivum adimplendum triumphum boni de malo, quae, tamquam triticum et zizania, per historiae cursum simul creverint.

682 Christus gloriosus, in fine temporum veniens ad vivos et mortuos iudicandos, secretam cordium revelabit dispositionem et singulis hominibus retribuet secundum eorum opera et secundum eorum acceptionem vel reiectionem gratiae.


(607) Cf Eph 4,10; 1 Cor 15,24.27-28.

(608) Cf Eph 1,10.

(609) Cf Eph 1,22.

(610) Cf Eph 4,11-13.

(611) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57 (1965) 6.

(612) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 8.

(613) Cf 1 Pe 4,7.

(614) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53.

(615) Cf Mc 16,17-18.

(616) Cf Mc 16,20.

(617) Cf Mt 25,31.

(618) Cf 2 Thess 2,7.

(619) Cf 1 Cor 15,28.

(620) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53.

(621) 1 Cor 11,26.

(622) Cf 2 Pe 3,11-12.

(623) Cf 1 Cor 16,22; Apc 22,17.

(624) Cf Act 1,6-7.

(625) Cf Is 11,1-9.

(626) Cf Act 1,8.

(627) Cf 1 Cor 7,26.

(628) Cf Eph 5,16.

(629) Cf 1 Pe 4,17.

(630) Cf 1 Io 2,18; 4,3; 1 Tim 4,1.

(631) Cf Mt 25,1-13; Mc 13,33-37.

(632) Cf Apc 22,20.

(633) Cf Mc 13,32.

(634) Cf Mt 24,44; 1 Thess 5,2.

(635) Cf 2 Thess 2,3-12.

(636) Cf Rom 11,31.

(637) Cf Rm 11,26; Mt 23,39.

(638) Cf Rom 11,25.

(639) Cf Rom 11,12.

(640) Cf Rom 11,25; Lc 21,24.

(641) Cf Lc 18,8; Mt 24,12.

(642) Cf Lc 21,12; Io 15,19-20.

(643) Cf 2 Thess 2,4-12; 1 Thess 5,2-3; 2 Io 7; 1 Io 2,18.22.

(644) Cf Sanctum Officium, Decretum de millenarismo (19 iulii 1944): DS 3839.

(645) Cf Pius XI, Litt. enc. Divini Redemptoris (19 martii 1937): AAS 29 (1937) 65-106, condemnans « molimina simulato mystico sensu » huius « fucatae tenuiorum redemptionis speciei » (p. 69); Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 20-21: AAS 58 (1966) 1040-1042.

(646) Cf Apc 19,1-9.

(647) Cf Apc 13,8.

(648) Cf Apc 20,7-10.

(649) Cf Apc 21,2-4.

(650) Cf Apc 20,12.

(651) Cf 2 Pe 3,12-13.

(652) Cf Dn 7,10; Il 3-4; Mal 3,19.

(653) Cf Mt 3,7-12.

(654) Cf Mc 12,38-40.

(655) Cf Lc 12,1-3; Io 3,20-21; Rom 2,16; 1 Cor 4,5.

(656) Cf Cf Mt 11,20-24; 12,41-42.

(657) Cf Mt 5,22; 7,1-5.

(658) Cf Io 5,27; Mt 25,31; Act 10,42; 17,31; 2 Tim 4,1.

(659) Cf Io 3,17.

(660) Cf Io 5,26.

(661) Cf Io 3,18; 12,48.

(662) Cf 1 Cor 3,12-15.

(663) Cf Mt 12,32; Heb 6,4-6; 10,26-31.