Index

Back Print

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT SECUNDUM 
CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM

ARTICULUS 6 
IESUS « ASCENDIT AD CAELOS,
SEDET AD DEXTERAM DEI PATRIS OMNIPOTENTIS »

659 « Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei » (Mc 16,19). Corpus Christi, ab instanti Suae Resurrectionis, glorificatum est, ut id novae et supernaturales demonstrant proprietates, quibus exinde gaudet permanenter. 590 Sed per quadraginta dies, in quibus cum discipulis Suis familiariter manducabit et bibet 591 illosque circa Regnum instruet, 592 Eius gloria adhuc sub lineamentis humanitatis ordinariae manet velata. 593 Ultima Iesu apparitio ab irreversibili Eius humanitatis absolvitur ingressu in gloriam divinam a nube significatam 594 et a caelo, 595 ubi iam inde ad dexteram Dei sedet. 596 Ipse, modo prorsus exceptionali et unico, Paulo « tamquam abortivo » (1 Cor 15,8) manifestabitur in quadam ultima apparitione quae illum constituit Apostolum. 597

660 Indoles gloriae Resuscitati per hoc tempus velata in Eius arcanis verbis ad Mariam Magdalenam translucet: « Nondum [...] ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum » (Io 20,17). Hoc differentiam denotat manifestationis inter gloriam Christi resuscitati et illam Christi exaltati ad dexteram Patris. Eventus Ascensionis simul historicus et transcendens transitum signat inter aliam et aliam.

661 Hic ultimus gressus stricte manet unitus primo, id est, descensui de caelis, qui in Incarnatione deductus est in rem. Ille tantum qui « ex Patre exivit » potest « ad Patrem redire »: Christus. 598 « Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis » (Io 3,13). 599 Humanitas, suis viribus relicta naturalibus, in « Domum Patris » 600 accessum non habet, in vitam et in beatitudinem Dei. Solus Christus potuit homini hunc aperire accessum, « ut illuc confideremus, Sua membra, nos subsequi quo Ipse, Caput nostrum Principiumque praecessit ». 601

662 « Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum » (Io 12,32). Elevatio in cruce elevationem significat et annuntiat Ascensionis in caelum. Illa est eius initium. Iesus Christus, unicus Novi et aeterni Foederis Sacerdos, « non [...] in manufacta sancta [...] introivit [...], sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis » (Heb 9,24). Christus in caelo permanenter sacerdotium exercet Suum, « semper vivens ad interpellandum pro eis » qui accedunt « per Semetipsum ad Deum » (Heb 7,25). Tamquam « Pontifex futurorum bonorum » (Heb 9,11), centrum est et principalis actor liturgiae quae Patrem honorat in caelis. 602

663 Christus, exinde, sedet ad dexteram Patris: « Per paternae dextrae vocabulum significamus divinitatis honorem et gloriam, in qua cum Dei Filius, tamquam Deus Patrique consubstantialis, ante saecula esset, ad extremum caro factus corporeo quoque modo considet, in eamdem nimirum gloriam ascita Ipsius carne ». 603

664 Sessio ad dexteram Patris inaugurationem significat Regni Messiae, adimpletionem visionis Danielis prophetae circa Filium hominis: « Et data sunt Ei potestas et honor et Regnum; et omnes populi, tribus et linguae Ipsi servierunt: potestas Eius potestas aeterna, quae non auferetur, et Regnum Eius, quod non corrumpetur » (Dn 7,14). Ab hoc momento, Apostoli testes facti sunt « Regni cuius non erit finis ». 604

Compendium

665 Christi Ascensio ingressum signat definitivum humanitatis Iesu in caelestem ditionem Dei, unde iterum veniet, 605 sed interim Eum hominum abscondit oculis. 606

666 Iesus Christus, Ecclesiae Caput, nos in Regnum Patris praecedit gloriosum, ut nos, Eius corporis membra, in spe vivamus quandoque aeterne cum Eo essendi.

667 Iesus Christus, semel pro semper in sanctuarium ingressus caeleste, pro nobis incessanter intercedit tamquam mediator qui nobis permanenter Spiritus Sancti praestat effusionem.


(590) Cf Lc 24,31; Io 20,19.26.

(591) Cf Act 10,41.

(592) Cf Act 1,3.

(593) Cf Mc 16,12; Lc 24,15; Io 20,14-15; 21,4.

(594) Cf Act 1,9; etiam Lc 9,34-35; Ex 13,22.

(595) Cf Lc 24,51.

(596) Cf Mc 16,19; Act 2,33; 7,56; etiam Ps 110,1.

(597) Cf 1 Cor 9,1; Gal 1,16.

(598) Cf Io 16,28.

(599) Cf Eph 4,8-10.

(600) Cf Io 14,2.

(601) Praefatio de Ascensione Domini, I: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 410.

(602) Cf Apc 4,6-11.

(603) Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 75 [De fide orthodoxa, 4, 2]: PTS 12, 173 (PG 94, 1104).

(604) Cf Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150.

(605) Cf Act 1,11.

(606) Cf Col 3,3.